Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber XI



11:1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum
11:2 Threicius vates et saxa sequentia ducit,
11:3 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
11:4 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
11:5 Orphea percussis sociantem carmina nervis.
11:6 e quibus una leves iactato crine per auras,
11:7 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam
11:8 vatis Apollinei vocalia misit in ora,
11:9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
11:10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso
11:11 aere concentu victus vocisque lyraeque est
11:12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
11:13 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
11:14 bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;
11:15 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
11:16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
11:17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
11:18 obstrepuere sono citharae, tum denique saxa
11:19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
11:20 ac primum attonitas etiamnum voce canentis
11:21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
11:22 maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
11:23 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
11:24 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
11:25 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro
11:26 ceu matutina cervus periturus harena
11:27 praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
11:28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
11:29 hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
11:30 pars torquent silices; neu desint tela furori,
11:31 forte boves presso subigebant vomere terram,
11:32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes
11:33 dura lacertosi fodiebant arva coloni,
11:34 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
11:35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
11:36 sarculaque rastrique graves longique ligones;
11:37 quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
11:38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
11:39 tendentemque manus et in illo tempore primum
11:40 inrita dicentem nec quicquam voce moventem
11:41 sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
11:42 auditum saxis intellectumque ferarum
11:43 sensibus in ventos anima exhalata recessit.

11:44 Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
11:45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae
11:46 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor
11:47 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
11:48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
11:49 naides et dryades passosque habuere capillos.
11:50 membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque
11:51 excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,
11:52 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
11:53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
11:54 iamque mare invectae flumen populare relinquunt
11:55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
11:56 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
11:57 os petit et sparsos stillanti rore capillos.
11:58 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
11:59 arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
11:60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

11:61 Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
11:62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
11:63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
11:64 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
11:65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
11:66 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

11:67 Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
11:68 amissoque dolens sacrorum vate suorum
11:69 protinus in silvis matres Edonidas omnes,
11:70 quae videre nefas, torta radice ligavit;
11:71 quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,
11:72 traxit et in solidam detrusit acumina terram,
11:73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
11:74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
11:75 plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
11:76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
11:77 exsternata fugam frustra temptabat, at illam
11:78 lenta tenet radix exsultantemque coercet,
11:79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
11:80 aspicit in teretes lignum succedere suras
11:81 et conata femur maerenti plangere dextra
11:82 robora percussit, pectus quoque robora fiunt,
11:83 robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros
11:84 esse putes ramos, et non fallare putando.

11:85 Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros
11:86 cumque choro meliore sui vineta Timoli
11:87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
11:88 tempore nec caris erat invidiosus harenis.
11:89 hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,
11:90 at Silenus abest: titubantem annisque meroque
11:91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
11:92 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
11:93 orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
11:94 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
11:95 hospitis adventu festum genialiter egit
11:96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
11:97 et iam stellarum sublime coegerat agmen
11:98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
11:99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

11:100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
11:101 muneris arbitrium gaudens altore recepto.
11:102 ille male usurus donis ait 'effice, quicquid
11:103 corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
11:104 adnuit optatis nocituraque munera solvit
11:105 Liber et indoluit, quod non meliora petisset.
11:106 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
11:107 pollicitique fidem tangendo singula temptat
11:108 vixque sibi credens, non alta fronde virentem
11:109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
11:110 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
11:111 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
11:112 massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
11:113 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
11:114 Hesperidas donasse putes; si postibus altis
11:115 admovit digitos, postes radiare videntur;
11:116 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
11:117 unda fluens palmis Danaen eludere posset;
11:118 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
11:119 omnia. gaudenti mensas posuere ministri
11:120 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
11:121 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
11:122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
11:123 sive dapes avido convellere dente parabat,
11:124 lammina fulva dapes admoto dente premebat;
11:125 miscuerat puris auctorem muneris undis:
11:126 fusile per rictus aurum fluitare videres.

11:127 Attonitus novitate mali divesque miserque
11:128 effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
11:129 copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
11:130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro
11:131 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
11:132 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
11:133 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
11:134 mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
11:135 restituit pactique fide data munera solvit
11:136 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
11:137 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
11:138 perque iugum nitens labentibus obvius undis
11:139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
11:140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
11:141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'
11:142 rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
11:143 flumen et humano de corpore cessit in amnem;
11:144 nunc quoque iam veteris percepto semine venae
11:145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

11:146 Ille perosus opes silvas et rura colebat
11:147 Panaque montanis habitantem semper in antris,
11:148 pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
11:149 rursus erant domino stultae praecordia mentis.
11:150 nam freta prospiciens late riget arduus alto
11:151 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
11:152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
11:153 Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis
11:154 et leve cerata modulatur harundine carmen
11:155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
11:156 iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.

11:157 Monte suo senior iudex consedit et aures
11:158 liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
11:159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
11:160 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
11:161 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille
11:162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
11:163 carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
11:164 Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
11:165 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
11:166 verrit humum Tyrio saturata murice palla
11:167 instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
11:168 sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;
11:169 artificis status ipse fuit. tum stamina docto
11:170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
11:171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

11:172 Iudicium sanctique placet sententia montis
11:173 omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
11:174 unius sermone Midae; nec Delius aures
11:175 humanam stolidas patitur retinere figuram,
11:176 sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
11:177 instabilesque imas facit et dat posse moveri:
11:178 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
11:179 induiturque aures lente gradientis aselli.
11:180 ille quidem celare cupit turpique pudore
11:181 tempora purpureis temptat relevare tiaris;
11:182 sed solitus longos ferro resecare capillos
11:183 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum
11:184 dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
11:185 nec posset reticere tamen, secedit humumque
11:186 effodit et, domini quales adspexerit aures,
11:187 voce refert parva terraeque inmurmurat haustae
11:188 indiciumque suae vocis tellure regesta
11:189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
11:190 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
11:191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
11:192 prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
11:193 obruta verba refert dominique coarguit aures.

11:194 Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus
11:195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles
11:196 Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
11:197 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi
11:198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
11:199 inde novae primum moliri moenia Troiae
11:200 Laomedonta videt susceptaque magna labore
11:201 crescere difficili nec opes exposcere parvas
11:202 cumque tridentigero tumidi genitore profundi
11:203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
11:204 aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
11:205 stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
11:206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
11:207 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes
11:208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae
11:209 inque freti formam terras conplevit opesque
11:210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
11:211 poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
11:212 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam
11:213 vindicat Alcides promissaque munera dictos
11:214 poscit equos tantique operis mercede negata
11:215 bis periura capit superatae moenia Troiae.
11:216 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit
11:217 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus
11:218 clarus erat diva nec avi magis ille superbus
11:219 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
11:220 contigit haut uni, coniunx dea contigit uni.

11:221 Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,
11:222 concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
11:223 acta patris vincet maiorque vocabitur illo.'
11:224 ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
11:225 quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes,
11:226 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
11:227 in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
11:228 iussit et amplexus in virginis ire marinae.

11:229 Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
11:230 bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
11:231 portus erat; summis inductum est aequor harenis;
11:232 litus habet solidum, quod nec vestigia servet
11:233 nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
11:234 myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.
11:235 est specus in medio, natura factus an arte,
11:236 ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
11:237 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
11:238 illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
11:239 occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
11:240 vim parat, innectens ambobus colla lacertis;
11:241 quod nisi venisses variatis saepe figuris
11:242 ad solitas artes, auso foret ille potitus;
11:243 sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;
11:244 nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
11:245 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
11:246 territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
11:247 inde deos pelagi vino super aequora fuso
11:248 et pecoris fibris et fumo turis adorat,
11:249 donec Carpathius medio de gurgite vates
11:250 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis,
11:251 tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,
11:252 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
11:253 nec te decipiat centum mentita figuras,
11:254 sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'
11:255 dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
11:256 admisitque suos in verba novissima fluctus.

11:257 Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
11:258 Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
11:259 Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
11:260 vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
11:261 illa novat formas, donec sua membra teneri
11:262 sentit et in partes diversas bracchia tendi.
11:263 tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'
11:264 exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
11:265 et potitur votis ingentique inplet Achille.

11:266 Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
11:267 et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
11:268 omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
11:269 expulsumque domo patria Trachinia tellus
11:270 accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat
11:271 Lucifero genitore satus patriumque nitorem
11:272 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
11:273 dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
11:274 quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
11:275 venit et intravit paucis comitantibus urbem,
11:276 quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
11:277 haut procul a muris sub opaca valle reliquit;
11:278 copia cum facta est adeundi prima tyranni,
11:279 velamenta manu praetendens supplice, qui sit
11:280 quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
11:281 mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro
11:282 se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore
11:283 talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi
11:284 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;
11:285 adicis huic animo momenta potentia, clarum
11:286 nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!
11:287 quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
11:288 qualiacumque vides! utinam meliora videres!'
11:289 et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
11:290 Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:
11:291 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
11:292 terret aves, semper pennas habuisse putetis:
11:293 vir fuit (etÆtanta est animi constantiaÆiam tum
11:294 acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
11:295 nomine Daedalion. illo genitore creatis,
11:296 qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,
11:297 culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
11:298 coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
11:299 illius virtus reges gentesque subegit,
11:300 quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
11:301 nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
11:302 mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
11:303 forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
11:304 ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,
11:305 videre hanc pariter, pariter traxere colorem.
11:306 spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
11:307 non fert ille moras virgaque movente soporem
11:308 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
11:309 vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
11:310 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
11:311 ut sua maturus conplevit tempora venter,
11:312 alipedis de stirpe dei versuta propago
11:313 nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,
11:314 candida de nigris et de candentibus atra
11:315 qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
11:316 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
11:317 carmine vocali clarus citharaque Philammon.
11:318 quid peperisse duos et dis placuisse duobus
11:319 et forti genitore et progenitore nitenti
11:320 esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
11:321 obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
11:322 sustinuit faciemque deae culpavit, at illi
11:323 ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.
11:324 nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
11:325 inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
11:326 lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
11:327 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
11:328 quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem
11:329 corde tuli fratrique pio solacia dixi,
11:330 quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti
11:331 accipit et natam delamentatur ademptam;
11:332 ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
11:333 in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus
11:334 concita membra fugae mandat similisque iuvenco
11:335 spicula crabronum pressa cervice gerenti,
11:336 qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
11:337 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
11:338 effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
11:339 vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
11:340 cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
11:341 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
11:342 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
11:343 virtutem antiquam, maiores corpore vires,
11:344 et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
11:345 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.'

11:346 Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
11:347 de consorte suo, cursu festinus anhelo
11:348 advolat armenti custos Phoceus Onetor
11:349 et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
11:350 cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
11:351 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
11:352 ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
11:353 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
11:354 tantum respiceret, quantum superesse videret,
11:355 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis
11:356 latarumque iacens campos spectabat aquarum,
11:357 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
11:358 nant alii celsoque exstant super aequora collo.
11:359 templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
11:360 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:
11:361 Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti
11:362 edidit esse deos, dum retia litore siccat);
11:363 iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
11:364 quam restagnantis fecit maris unda paludem:
11:365 inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,
11:366 belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,
11:367 oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
11:368 fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
11:369 qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
11:370 acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
11:371 caede boum diramque famem finire, sed omne
11:372 vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
11:373 pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
11:374 dum defensamus, leto est data; sanguine litus
11:375 undaque prima rubet demugitaeque paludes.
11:376 sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
11:377 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
11:378 arma capessamus coniunctaque tela feramus!'
11:379 dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
11:380 sed memor admissi Nereida conligit orbam
11:381 damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
11:382 induere arma viros violentaque sumere tela
11:383 rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
11:384 ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
11:385 prosilit et nondum totos ornata capillos
11:386 disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
11:387 mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
11:388 et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
11:389 Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
11:390 pone metus! plena est promissi gratia vestri.
11:391 non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
11:392 numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
11:393 arce focus summa, fessis nota grata carinis:
11:394 ascendunt illuc stratosque in litore tauros
11:395 cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
11:396 ore ferum, longos infectum sanguine villos.
11:397 inde manus tendens in aperti litora ponti
11:398 caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
11:399 orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
11:400 flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex
11:401 accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
11:402 caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
11:403 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
11:404 marmore mutavit: corpus praeterque colorem
11:405 omnia servavit, lapidis color indicat illum
11:406 iam non esse lupum, iam non debere timeri.
11:407 nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
11:408 fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
11:409 sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

11:410 Interea fratrisque sui fratremque secutis
11:411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
11:412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
11:413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
11:414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
11:415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam
11:416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
11:417 ossa receperunt, buxoque simillimus ora
11:418 pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
11:419 ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit
11:420 singultuque pias interrumpente querellas
11:421 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem
11:422 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
11:423 iam potes Alcyone securus abesse relicta?
11:424 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?
11:425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
11:426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
11:427 aequora me terrent et ponti tristis imago:
11:428 et laceras nuper tabulas in litore vidi
11:429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
11:430 neve tuum fallax animum fiducia tangat,
11:431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
11:432 contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
11:433 cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
11:434 nil illis vetitum est: incommendataque tellus
11:435 omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant
11:436 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
11:437 quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
11:438 parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.
11:439 quod tua si flecti precibus sententia nullis,
11:440 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
11:441 me quoque tolle simul! certe iactabimur una,
11:442 nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
11:443 quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'

11:444 Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
11:445 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;
11:446 sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
11:447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
11:448 multaque respondit timidum solantia pectus.
11:449 non tamen idcirco causam probat; addidit illis
11:450 hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
11:451 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
11:452 per patrios ignes, si me modo fata remittant,
11:453 ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'
11:454 his ubi promissis spes est admota recursus,
11:455 protinus eductam navalibus aequore tingui
11:456 aptarique suis pinum iubet armamentis;
11:457 qua rursus visa veluti praesaga futuri
11:458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
11:459 amplexusque dedit tristique miserrima tandem
11:460 ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est;
11:461 ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt
11:462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos
11:463 aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa
11:464 umentes oculos stantemque in puppe recurva
11:465 concussaque manu dantem sibi signa maritum
11:466 prona videt redditque notas; ubi terra recessit
11:467 longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
11:468 dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;
11:469 haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,
11:470 vela tamen spectat summo fluitantia malo;
11:471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
11:472 seque toro ponit: renovat lectusque torusque
11:473 Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.

11:474 Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
11:475 obvertit lateri pendentes navita remos
11:476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo
11:477 carbasa deducit venientesque accipit auras.
11:478 aut minus, aut certe medium non amplius aequor
11:479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
11:480 cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
11:481 fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
11:482 'ardua iamdudum demittite cornua' rector
11:483 clamat 'et antemnis totum subnectite velum.'
11:484 hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,
11:485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:
11:486 sponte tamen properant alii subducere remos,
11:487 pars munire latus, pars ventis vela negare;
11:488 egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
11:489 hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
11:490 aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
11:491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
11:492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
11:493 scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:
11:494 tanta mali moles tantoque potentior arte est.
11:495 quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
11:496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
11:497 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
11:498 pontus et inductas aspergine tangere nubes;
11:499 et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
11:500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
11:501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
11:502 ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
11:503 et nunc sublimis veluti de vertice montis
11:504 despicere in valles imumque Acheronta videtur,
11:505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
11:506 suspicere inferno summum de gurgite caelum.
11:507 saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
11:508 nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
11:509 cum laceras aries balistave concutit arces,
11:510 utque solent sumptis incursu viribus ire
11:511 pectore in arma feri protentaque tela leones,
11:512 sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
11:513 ibat in alta ratis multoque erat altior illis;
11:514 iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
11:515 rima patet praebetque viam letalibus undis.
11:516 ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
11:517 inque fretum credas totum descendere caelum,
11:518 inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
11:519 vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
11:520 aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
11:521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
11:522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
11:523 fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.
11:524 dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
11:525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
11:526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
11:527 spe potitur tandem laudisque accensus amore
11:528 inter mille viros murum tamen occupat unus,
11:529 sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
11:530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae
11:531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
11:532 quam velut in captae descendat moenia navis.
11:533 pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
11:534 pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,
11:535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
11:536 atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
11:537 deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
11:538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
11:539 non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
11:540 funera quos maneant, hic votis numen adorat
11:541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
11:542 poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
11:543 huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;
11:544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
11:545 nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
11:546 gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras
11:547 respicere inque domum supremos vertere vultus,
11:548 verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
11:549 fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
11:550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
11:551 frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
11:552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
11:553 unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
11:554 nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
11:555 sede sua totos in apertum everterit aequor,
11:556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
11:557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
11:558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
11:559 functa suo est, alii partes et membra carinae
11:560 trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
11:561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
11:562 invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore
11:563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
11:564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus
11:565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
11:566 dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
11:567 nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
11:568 ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
11:569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
11:570 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
11:571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
11:572 non licuit, densis texit sua nubibus ora.

11:573 Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
11:574 dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
11:575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
11:576 ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
11:577 omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
11:578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
11:579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
11:580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
11:581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
11:582 hoc de tot votis poterat contingere solum.

11:583 At dea non ultra pro functo morte rogari
11:584 sustinet utque manus funestas arceat aris,
11:585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,
11:586 vise soporiferam Somni velociter aulam
11:587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat
11:588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'
11:589 dixerat: induitur velamina mille colorum
11:590 Iris et arquato caelum curvamine signans
11:591 tecta petit iussi sub nube latentia regis.

11:592 Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
11:593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
11:594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
11:595 Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae
11:596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
11:597 non vigil ales ibi cristati cantibus oris
11:598 evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
11:599 sollicitive canes canibusve sagacior anser;
11:600 non fera, non pecudes, non moti flamine rami
11:601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
11:602 muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
11:603 rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
11:604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
11:605 ante fores antri fecunda papavera florent
11:606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
11:607 Nox legit et spargit per opacas umida terras.
11:608 ianua, ne verso stridores cardine reddat,
11:609 nulla domo tota est, custos in limine nullus;
11:610 at medio torus est ebeno sublimis in antro,
11:611 plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
11:612 quo cubat ipse deus membris languore solutis.
11:613 hunc circa passim varias imitantia formas
11:614 Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
11:615 silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

11:616 Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
11:617 Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
11:618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
11:619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
11:620 summaque percutiens nutanti pectora mento
11:621 excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
11:622 quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:
11:623 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
11:624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
11:625 fessa ministeriis mulces reparasque labori,
11:626 Somnia, quae veras aequent imitamine formas,
11:627 Herculea Trachine iube sub imagine regis
11:628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
11:629 imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,
11:630 Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis
11:631 vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,
11:632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

11:633 At pater e populo natorum mille suorum
11:634 excitat artificem simulatoremque figurae
11:635 Morphea: non illo quisquam sollertius alter
11:636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
11:637 adicit et vestes et consuetissima cuique
11:638 verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
11:639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
11:640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
11:641 nominat; est etiam diversae tertius artis
11:642 Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
11:643 quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
11:644 regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
11:645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
11:646 praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
11:647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
11:648 eligit et rursus molli languore solutus
11:649 deposuitque caput stratoque recondidit alto.

11:650 Ille volat nullos strepitus facientibus alis
11:651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
11:652 pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
11:653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura
11:654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
11:655 coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
11:656 barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.

11:657 tum lecto incumbens fletu super ora profuso
11:658 haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,
11:659 an mea mutata est facies nece? respice: nosces
11:660 inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
11:661 nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
11:662 occidimus! falso tibi me promittere noli!
11:663 nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
11:664 auster et ingenti iactatam flamine solvit,
11:665 oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
11:666 inplerunt fluctus.Ænon haec tibi nuntiat auctor
11:667 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
11:668 ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
11:669 surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
11:670 indeploratum sub inania Tartara mitte!'
11:671 adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
11:672 crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
11:673 visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.
11:674 ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
11:675 per somnum corpusque petens amplectitur auras
11:676 exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'
11:677 voce sua specieque viri turbata soporem
11:678 excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
11:679 qui modo visus erat; nam moti voce ministri
11:680 intulerant lumen. postquam non invenit usquam,
11:681 percutit ora manu laniatque a pectore vestes
11:682 pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
11:683 scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
11:684 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una
11:685 cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
11:686 naufragus interiit: vidi agnovique manusque
11:687 ad discedentem cupiens retinere tetendi.
11:688 umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
11:689 vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
11:690 adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
11:691 pallentem nudumque et adhuc umente capillo
11:692 infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso
11:693 ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.
11:694 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
11:695 et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.
11:696 at certe vellem, quoniam periturus abibas,
11:697 me quoque duxisses: multum fuit utile tecum
11:698 ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
11:699 non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
11:700 nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
11:701 et sine me me pontus habet. crudelior ipso
11:702 sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
11:703 longius et tanto pugnem superesse dolori!
11:704 sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
11:705 et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
11:706 si non urna, tamen iunget nos littera: si non
11:707 ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
11:708 plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
11:709 plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

11:710 Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
11:711 maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
11:712 dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
11:713 hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
11:714 dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
11:715 prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
11:716 nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
11:717 esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
11:718 et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
11:719 qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
11:720 et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit
11:721 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
11:722 fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
11:723 hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae
11:724 admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
11:725 cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una
11:726 ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
11:727 ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
11:728 sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
11:729 facta manu moles, quae primas aequoris iras
11:730 frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
11:731 insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
11:732 percutiensque levem modo natis aera pennis
11:733 stringebat summas ales miserabilis undas,
11:734 dumque volat, maesto similem plenumque querellae
11:735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
11:736 ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
11:737 dilectos artus amplexa recentibus alis
11:738 frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
11:739 senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
11:740 tollere sit visus, populus dubitabat, at ille
11:741 senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
11:742 alite mutantur; fatis obnoxius isdem
11:743 tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
11:744 foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
11:745 perque dies placidos hiberno tempore septem
11:746 incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
11:747 tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
11:748 Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

11:749 Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
11:750 spectat et ad finem servatos laudat amores:
11:751 proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit
11:752 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
11:753 aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)
11:754 'regia progenies, et si descendere ad ipsum
11:755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
11:756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
11:757 Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
11:758 tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:
11:759 qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
11:760 forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
11:761 quamvis est illum proles enixa Dymantis,
11:762 Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
11:763 fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.
11:764 oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
11:765 secretos montes et inambitiosa colebat
11:766 rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
11:767 non agreste tamen nec inexpugnabile amori
11:768 pectus habens silvas captatam saepe per omnes
11:769 aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
11:770 iniectos umeris siccantem sole capillos.
11:771 visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
11:772 cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
11:773 accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
11:774 insequitur celeremque metu celer urget amore.
11:775 ecce latens herba coluber fugientis adunco
11:776 dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
11:777 cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
11:778 exanimem clamatque "piget, piget esse secutum!
11:779 sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
11:780 perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
11:781 a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
11:782 ni tibi morte mea mortis solacia mittam."
11:783 dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
11:784 se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
11:785 molliter excepit nantemque per aequora pennis
11:786 texit, et optatae non est data copia mortis.
11:787 indignatur amans, invitum vivere cogi
11:788 obstarique animae misera de sede volenti
11:789 exire, utque novas umeris adsumpserat alas,
11:790 subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
11:791 pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
11:792 pronus abit letique viam sine fine retemptat.
11:793 fecit amor maciem: longa internodia crurum,
11:794 longa manet cervix, caput est a corpore longe;
11:795 aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'