Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber IV



4:1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet
4:2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
4:3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores
4:4 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos
4:5 inmunesque operum famulas dominasque suorum
4:6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
4:7 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
4:8 iusserat et saevam laesi fore numinis iram
4:9 vaticinatus erat: parent matresque nurusque
4:10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt
4:11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
4:12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
4:13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
4:14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae
4:15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
4:16 et quae praeterea per Graias plurima gentes
4:17 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est,
4:18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto
4:19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
4:20 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque
4:21 decolor extremo qua tinguitur India Gange.
4:22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
4:23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
4:24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
4:25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur,
4:26 quique senex ferula titubantis ebrius artus
4:27 sustinet et pando non fortiter haeret asello.
4:28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
4:29 femineae voces inpulsaque tympana palmis
4:30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus.

4:31 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,'
4:32 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
4:33 intempestiva turbantes festa Minerva
4:34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant
4:35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent.
4:36 e quibus una levi deducens pollice filum
4:37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
4:38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit,
4:39 'utile opus manuum vario sermone levemus
4:40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri
4:41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!'
4:42 dicta probant primamque iubent narrare sorores.
4:43 illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
4:44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
4:45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus
4:46 stagna Palaestini credunt motasse figura,
4:47 an magis, ut sumptis illius filia pennis
4:48 extremos albis in turribus egerit annos,
4:49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
4:50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
4:51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat
4:52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:
4:53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
4:54 talibus orsa modis lana sua fila sequente:

4:55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
4:56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
4:57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
4:58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
4:59 notitiam primosque gradus vicinia fecit,
4:60 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,
4:61 sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
4:62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
4:63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
4:64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
4:65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
4:66 cum fieret, paries domui communis utrique.
4:67 id vitium nulli per saecula longa notatum --
4:68 quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes
4:69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
4:70 murmure blanditiae minimo transire solebant.
4:71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
4:72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
4:73 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
4:74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
4:75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
4:76 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
4:77 quod datus est verbis ad amicas transitus auris."
4:78 talia diversa nequiquam sede locuti
4:79 sub noctem dixere "vale" partique dedere
4:80 oscula quisque suae non pervenientia contra.
4:81 postera nocturnos Aurora removerat ignes,
4:82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
4:83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo
4:84 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
4:85 fallere custodes foribusque excedere temptent,
4:86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
4:87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
4:88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
4:89 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
4:90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
4:91 pacta placent; et lux, tarde discedere visa,
4:92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

4:93 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe
4:94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum
4:95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.
4:96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti
4:97 caede leaena boum spumantis oblita rictus
4:98 depositura sitim vicini fontis in unda;
4:99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
4:100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
4:101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
4:102 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
4:103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
4:104 ore cruentato tenues laniavit amictus.
4:105 serius egressus vestigia vidit in alto
4:106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore
4:107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
4:108 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes,
4:109 e quibus illa fuit longa dignissima vita;
4:110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
4:111 in loca plena metus qui iussi nocte venires
4:112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus
4:113 et scelerata fero consumite viscera morsu,
4:114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones!
4:115 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes
4:116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,
4:117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
4:118 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
4:119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
4:120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
4:121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,
4:122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
4:123 scinditur et tenui stridente foramine longas
4:124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
4:125 arborei fetus adspergine caedis in atram
4:126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
4:127 purpureo tinguit pendentia mora colore.

4:128 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
4:129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
4:130 quantaque vitarit narrare pericula gestit;
4:131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
4:132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
4:133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
4:134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
4:135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
4:136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
4:137 sed postquam remorata suos cognovit amores,
4:138 percutit indignos claro plangore lacertos
4:139 et laniata comas amplexaque corpus amatum
4:140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
4:141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
4:142 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
4:143 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
4:144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!"
4:145 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
4:146 Pyramus erexit visaque recondidit illa.

4:147 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
4:148 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
4:149 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
4:150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
4:151 persequar extinctum letique miserrima dicar
4:152 causa comesque tui: quique a me morte revelli
4:153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
4:154 hoc tamen amborum verbis estote rogati,
4:155 o multum miseri meus illiusque parentes,
4:156 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
4:157 conponi tumulo non invideatis eodem;
4:158 at tu quae ramis arbor miserabile corpus
4:159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
4:160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
4:161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
4:162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum
4:163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
4:164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
4:165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
4:166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.'

4:167 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est
4:168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
4:169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
4:170 cepit amor Solem: Solis referemus amores.
4:171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur
4:172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.
4:173 indoluit facto Iunonigenaeque marito
4:174 furta tori furtique locum monstravit, at illi
4:175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
4:176 excidit: extemplo graciles ex aere catenas
4:177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
4:178 elimat. non illud opus tenuissima vincant
4:179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno;
4:180 utque levis tactus momentaque parva sequantur,
4:181 efficit et lecto circumdata collocat arte.
4:182 ut venere torum coniunx et adulter in unum,
4:183 arte viri vinclisque nova ratione paratis
4:184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
4:185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
4:186 inmisitque deos; illi iacuere ligati
4:187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat
4:188 sic fieri turpis; superi risere, diuque
4:189 haec fuit in toto notissima fabula caelo.

4:190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam
4:191 inque vices illum, tectos qui laesit amores,
4:192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
4:193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
4:194 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,
4:195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
4:196 Leucothoen spectas et virgine figis in una,
4:197 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo
4:198 temperius caelo, modo serius incidis undis,
4:199 spectandique mora brumalis porrigis horas;
4:200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
4:201 transit et obscurus mortalia pectora terres.
4:202 nec tibi quod lunae terris propioris imago
4:203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
4:204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque
4:205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes
4:206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
4:207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
4:208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
4:209 gentis odoriferae quam formosissima partu
4:210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,
4:211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
4:212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque
4:213 septimus a prisco numeratur origine Belo.

4:214 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
4:215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
4:216 membra ministeriis nutrit reparatque labori.
4:217 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt
4:218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
4:219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
4:220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
4:221 levia versato ducentem stamina fuso.
4:222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
4:223 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve
4:224 eripite arbitrium matri secreta loquendi."
4:225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto
4:226 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum,
4:227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
4:228 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque
4:229 et colus et fusus digitis cecidere remissis.
4:230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus
4:231 in veram rediit speciem solitumque nitorem;
4:232 at virgo quamvis inopino territa visu
4:233 victa nitore dei posita vim passa querella est.

4:234 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
4:235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira
4:236 vulgat adulterium diffamatamque parenti
4:237 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem
4:238 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
4:239 vim tulit invitae" dicentem defodit alta
4:240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.
4:241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
4:242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus;
4:243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae
4:244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:
4:245 nil illo fertur volucrum moderator equorum
4:246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
4:247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus
4:248 si queat in vivum temptat revocare calorem;
4:249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
4:250 nectare odorato sparsit corpusque locumque
4:251 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit.
4:252 protinus inbutum caelesti nectare corpus
4:253 delicuit terramque suo madefecit odore,
4:254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis
4:255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

4:256 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem
4:257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
4:258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.
4:259 tabuit ex illo dementer amoribus usa;
4:260 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque
4:261 sedit humo nuda nudis incompta capillis,
4:262 perque novem luces expers undaeque cibique
4:263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
4:264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis
4:265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
4:266 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
4:267 luridus exsangues pallor convertit in herbas;
4:268 est in parte rubor violaeque simillimus ora
4:269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur,
4:270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.'
4:271 dixerat, et factum mirabile ceperat auris;
4:272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros
4:273 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.

4:274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
4:275 quae radio stantis percurrens stamina telae
4:276 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores
4:277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
4:278 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes;
4:279 nec loquor, ut quondam naturae iure novato
4:280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
4:281 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,
4:282 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri
4:283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
4:284 praetereo dulcique animos novitate tenebo.

4:285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis
4:286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus,
4:287 discite. causa latet, vis est notissima fontis.
4:288 Mercurio puerum diva Cythereide natum
4:289 naides Idaeis enutrivere sub antris,
4:290 cuius erat facies, in qua materque paterque
4:291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
4:292 is tria cum primum fecit quinquennia, montes
4:293 deseruit patrios Idaque altrice relicta
4:294 ignotis errare locis, ignota videre
4:295 flumina gaudebat, studio minuente laborem.
4:296 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
4:297 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum
4:298 usque solum lymphae; non illic canna palustris
4:299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;
4:300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo
4:301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
4:302 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus
4:303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
4:304 solaque naiadum celeri non nota Dianae.
4:305 saepe suas illi fama est dixisse sorores
4:306 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras
4:307 et tua cum duris venatibus otia misce!"
4:308 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
4:309 nec sua cum duris venatibus otia miscet,
4:310 sed modo fonte suo formosos perluit artus,
4:311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines
4:312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
4:313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu
4:314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,
4:315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat,
4:316 cum puerum vidit visumque optavit habere.

4:317 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
4:318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus
4:319 et finxit vultum et meruit formosa videri.
4:320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi
4:321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
4:322 sive es mortalis, qui te genuere, beati,
4:323 et frater felix, et fortunata profecto,
4:324 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;
4:325 sed longe cunctis longeque beatior illa,
4:326 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.
4:327 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
4:328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem."
4:329 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit;
4:330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat:
4:331 hic color aprica pendentibus arbore pomis
4:332 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti,
4:333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
4:334 poscenti nymphae sine fine sororia saltem
4:335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
4:336 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?"
4:337 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado,
4:338 hospes" ait simulatque gradu discedere verso,
4:339 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva
4:340 delituit flexuque genu submisit; at ille,
4:341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
4:342 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis
4:343 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit;
4:344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum
4:345 mollia de tenero velamina corpore ponit.
4:346 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae
4:347 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,
4:348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
4:349 opposita speculi referitur imagine Phoebus;
4:350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
4:351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
4:352 ille cavis velox adplauso corpore palmis
4:353 desilit in latices alternaque bracchia ducens
4:354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis
4:355 signa tegat claro vel candida lilia vitro.
4:356 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni
4:357 veste procul iacta mediis inmittitur undis,
4:358 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit,
4:359 subiectatque manus, invitaque pectora tangit,
4:360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
4:361 denique nitentem contra elabique volentem
4:362 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales
4:363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
4:364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas;
4:365 utve solent hederae longos intexere truncos,
4:366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
4:367 continet ex omni dimissis parte flagellis.
4:368 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae
4:369 denegat; illa premit commissaque corpore toto
4:370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit,
4:371 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum
4:372 nulla dies a me nec me deducat ab isto."
4:373 vota suos habuere deos; nam mixta duorum
4:374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
4:375 una. velut, si quis conducat cortice ramos,
4:376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit,
4:377 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
4:378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
4:379 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.

4:380 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
4:381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis
4:382 membra, manus tendens, sed iam non voce virili
4:383 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro,
4:384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
4:385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
4:386 semivir et tactis subito mollescat in undis!"
4:387 motus uterque parens nati rata verba biformis
4:388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'

4:389 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles
4:390 urguet opus spernitque deum festumque profanat,
4:391 tympana cum subito non adparentia raucis
4:392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
4:393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
4:394 resque fide maior, coepere virescere telae
4:395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis;
4:396 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
4:397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
4:398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
4:399 iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
4:400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
4:401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
4:402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur
4:403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
4:404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum,
4:405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores
4:406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant,
4:407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
4:408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna;
4:409 nec qua perdiderint veterem ratione figuram,
4:410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit,
4:411 sustinuere tamen se perlucentibus alis
4:412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
4:413 emittunt peraguntque levi stridore querellas.
4:414 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
4:415 nocte volant seroque tenent a vespere nomen.

4:416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
4:417 numen erat, magnasque novi matertera vires
4:418 narrat ubique dei de totque sororibus expers
4:419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores:
4:420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
4:421 sublimes animos et alumno numine Iuno
4:422 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus
4:423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
4:424 et laceranda suae nati dare viscera matri
4:425 et triplices operire novis Minyeidas alis:
4:426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
4:427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
4:428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
4:429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque
4:430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
4:431 per cognata suis exempla furoribus Ino?'

4:432 Est via declivis funesta nubila taxo:
4:433 ducit ad infernas per muta silentia sedes;
4:434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
4:435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris:
4:436 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
4:437 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,
4:438 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
4:439 mille capax aditus et apertas undique portas
4:440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
4:441 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli
4:442 exiguus populo est turbamve accedere sentit.
4:443 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae,
4:444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
4:445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
4:446 [exercent, aliam partem sua poena coercet.]

4:447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
4:448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;
4:449 quo simul intravit sacroque a corpore pressum
4:450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
4:451 et tres latratus semel edidit; illa sorores
4:452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen:
4:453 carceris ante fores clausas adamante sedebant
4:454 deque suis atros pectebant crinibus angues.
4:455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
4:456 surrexere deae; sedes scelerata vocatur:
4:457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque
4:458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
4:459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
4:460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum;
4:461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,
4:462 molirique suis letum patruelibus ausae
4:463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

4:464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva
4:465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
4:466 Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
4:467 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
4:468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper
4:469 sprevit?' et exponit causas odiique viaeque,
4:470 quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi
4:471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
4:472 imperium, promissa, preces confundit in unum
4:473 sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,
4:474 Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
4:475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras
4:476 atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit;
4:477 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum
4:478 desere teque refer caeli melioris ad auras.'
4:479 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
4:480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

4:481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
4:482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem
4:483 induitur pallam, tortoque incingitur angue
4:484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
4:485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
4:486 limine constiterat: postes tremuisse feruntur
4:487 Aeolii pallorque fores infecit acernas
4:488 solque locum fugit. monstris est territa coniunx,
4:489 territus est Athamas, tectoque exire parabant:
4:490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
4:491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis
4:492 caesariem excussit: motae sonuere colubrae,
4:493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
4:494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
4:495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues
4:496 pestiferaque manu raptos inmisit, at illi
4:497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
4:498 inspirantque graves animas; nec vulnera membris
4:499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
4:500 attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
4:501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae
4:502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
4:503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
4:504 omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
4:505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta;
4:506 dumque pavent illi, vergit furiale venenum
4:507 pectus in amborum praecordiaque intima movit.
4:508 tum face iactata per eundem saepius orbem
4:509 consequitur motis velociter ignibus ignes.
4:510 sic victrix iussique potens ad inania magni
4:511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

4:512 Protinus Aeolides media furibundus in aula
4:513 clamat 'io, comites, his retia tendite silvis!
4:514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena'
4:515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens
4:516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum
4:517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
4:518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo
4:519 discutit ora ferox; tum denique concita mater,
4:520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,
4:521 exululat passisque fugit male sana capillis
4:522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
4:523 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno
4:524 risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!'
4:525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
4:526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
4:527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;
4:528 occupat hunc (vires insania fecerat) Ino
4:529 seque super pontum nullo tardata timore
4:530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

4:531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
4:532 sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum,
4:533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
4:534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
4:535 iactari quos cernis in Ionio inmenso,
4:536 et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,
4:537 si tamen in medio quondam concreta profundo
4:538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.'
4:539 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
4:540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam
4:541 inposuit nomenque simul faciemque novavit
4:542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

4:543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae
4:544 signa pedum, primo videre novissima saxo;
4:545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
4:546 deplanxere domum scissae cum veste capillos,
4:547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
4:548 invidiam fecere deae. convicia Iuno
4:549 non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit
4:550 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est.
4:551 nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit
4:552 'in freta reginam' saltumque datura moveri
4:553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit;
4:554 altera, dum solito temptat plangore ferire
4:555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
4:556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas;
4:557 saxea facta manus in easdem porrigit undas;
4:558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
4:559 duratos subito digitos in crine videres:
4:560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
4:561 pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo
4:562 aequora destringunt summis Ismenides alis.

4:563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
4:564 aequoris esse deos; luctu serieque malorum
4:565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit
4:566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
4:567 non sua se premeret, longisque erroribus actus
4:568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
4:569 iamque malis annisque graves dum prima retractant
4:570 fata domus releguntque suos sermone labores,
4:571 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens'
4:572 Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus
4:573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
4:574 quem si cura deum tam certa vindicat ira,
4:575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.'
4:576 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum
4:577 durataeque cuti squamas increscere sentit
4:578 nigraque caeruleis variari corpora guttis
4:579 in pectusque cadit pronus, commissaque in unum
4:580 paulatim tereti tenuantur acumine crura.
4:581 bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit
4:582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
4:583 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit,
4:584 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque
4:585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.'
4:586 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente
4:587 in partes est fissa duas, nec verba volenti
4:588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
4:589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.
4:590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:
4:591 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris!
4:592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque
4:593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
4:594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?'
4:595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora
4:596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat
4:597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
4:598 quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa
4:599 lubrica permulcet cristati colla draconis,
4:600 et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,
4:601 donec in adpositi nemoris subiere latebras,
4:602 nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt
4:603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

4:604 Sed tamen ambobus versae solacia formae
4:605 magna nepos dederat, quem debellata colebat
4:606 India, quem positis celebrabat Achai+a templis;
4:607 solus Abantiades ab origine cretus eadem
4:608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
4:609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque
4:610 non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat
4:611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
4:612 mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
4:613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem
4:614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
4:615 viperei referens spolium memorabile monstri
4:616 aera carpebat tenerum stridentibus alis,
4:617 cumque super Libycas victor penderet harenas,
4:618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae;
4:619 quas humus exceptas varios animavit in angues,
4:620 unde frequens illa est infestaque terra colubris.

4:621 Inde per inmensum ventis discordibus actus
4:622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
4:623 fertur et ex alto seductas aethere longe
4:624 despectat terras totumque supervolat orbem.
4:625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit,
4:626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus,
4:627 iamque cadente die, veritus se credere nocti,
4:628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe
4:629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
4:630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
4:631 hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
4:632 Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus
4:633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
4:634 aequora subdit equis et fessos excipit axes.
4:635 mille greges illi totidemque armenta per herbas
4:636 errabant, et humum vicinia nulla premebat;
4:637 arboreae frondes auro radiante nitentes
4:638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
4:639 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
4:640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
4:641 sive es mirator rerum, mirabere nostras;
4:642 hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae
4:643 sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
4:644 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro
4:645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'
4:646 id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
4:647 moenibus et vasto dederat servanda draconi
4:648 arcebatque suis externos finibus omnes.
4:649 huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum,
4:650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!'
4:651 vimque minis addit manibusque expellere temptat
4:652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
4:653 viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
4:654 viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est,
4:655 accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae
4:656 ipse retro versus squalentia protulit ora.
4:657 quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
4:658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
4:659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
4:660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes
4:661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
4:662 cum tot sideribus caelum requievit in illo.

4:663 Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos,
4:664 admonitorque operum caelo clarissimus alto
4:665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis
4:666 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
4:667 et liquidum motis talaribus aera findit.
4:668 gentibus innumeris circumque infraque relictis
4:669 Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
4:670 illic inmeritam maternae pendere linguae
4:671 Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon;
4:672 quam simul ad duras religatam bracchia cautes
4:673 vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
4:674 moverat et tepido manabant lumina fletu,
4:675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes
4:676 et stupet et visae correptus imagine formae
4:677 paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
4:678 ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis,
4:679 sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
4:680 pande requirenti nomen terraeque tuumque,
4:681 et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet
4:682 adpellare virum virgo, manibusque modestos
4:683 celasset vultus, si non religata fuisset;
4:684 lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
4:685 saepius instanti, sua ne delicta fateri
4:686 nolle videretur, nomen terraeque suumque,
4:687 quantaque maternae fuerit fiducia formae,
4:688 indicat, et nondum memoratis omnibus unda
4:689 insonuit, veniensque inmenso belua ponto
4:690 inminet et latum sub pectore possidet aequor.
4:691 conclamat virgo: genitor lugubris et una
4:692 mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,
4:693 nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
4:694 plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
4:695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere
4:696 tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.
4:697 hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
4:698 quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
4:699 Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
4:700 aerias ausus iactatis ire per auras,
4:701 praeferrer cunctis certe gener; addere tantis
4:702 dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
4:703 ut mea sit servata mea virtute, paciscor.'
4:704 accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
4:705 promittuntque super regnum dotale parentes.

4:706 Ecce, velut navis praefixo concita rostro
4:707 sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,
4:708 sic fera dimotis inpulsu pectoris undis;
4:709 tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
4:710 funda potest plumbo medii transmittere caeli,
4:711 cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
4:712 arduus in nubes abiit: ut in aequore summo
4:713 umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram,
4:714 utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
4:715 praebentem Phoebo liventia terga draconem,
4:716 occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
4:717 squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
4:718 sic celeri missus praeceps per inane volatu
4:719 terga ferae pressit dextroque frementis in armo
4:720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
4:721 vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
4:722 attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
4:723 versat apri, quem turba canum circumsona terret.
4:724 ille avidos morsus velocibus effugit alis
4:725 quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
4:726 nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
4:727 desinit in piscem, falcato verberat ense;
4:728 belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
4:729 ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
4:730 nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
4:731 credere conspexit scopulum, qui vertice summo
4:732 stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
4:733 nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
4:734 ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
4:735 litora cum plausu clamor superasque deorum
4:736 inplevere domos: gaudent generumque salutant
4:737 auxiliumque domus servatoremque fatentur
4:738 Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis
4:739 incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
4:740 ipse manus hausta victrices abluit unda,
4:741 anguiferumque caput dura ne laedat harena,
4:742 mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
4:743 sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
4:744 virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
4:745 vim rapuit monstri tactuque induruit huius
4:746 percepitque novum ramis et fronde rigorem.
4:747 at pelagi nymphae factum mirabile temptant
4:748 pluribus in virgis et idem contingere gaudent
4:749 seminaque ex illis iterant iactata per undas:
4:750 nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
4:751 duritiam tacto capiant ut ab aere quodque
4:752 vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

4:753 Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
4:754 laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
4:755 ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,
4:756 alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
4:757 protinus Andromedan et tanti praemia facti
4:758 indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque
4:759 praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes,
4:760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
4:761 tibiaque et cantus, animi felicia laeti
4:762 argumenta, sonant; reseratis aurea valvis
4:763 atria tota patent, pulchroque instructa paratu
4:764 Cepheni proceres ineunt convivia regis.

4:765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
4:766 diffudere animos, cultusque genusque locorum
4:767 quaerit Lyncides moresque animumque virorum;
4:768 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit
4:769 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
4:770 artibus abstuleris crinita draconibus ora!'
4:771 narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
4:772 esse locum solidae tutum munimine molis;
4:773 cuius in introitu geminas habitasse sorores
4:774 Phorcidas unius partitas luminis usum;
4:775 id se sollerti furtim, dum traditur, astu
4:776 supposita cepisse manu perque abdita longe
4:777 deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
4:778 Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
4:779 perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
4:780 in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
4:781 se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
4:782 aere repercusso formam adspexisse Medusae,
4:783 dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
4:784 eripuisse caput collo; pennisque fugacem
4:785 Pegason et fratrem matris de sanguine natos.

4:786 Addidit et longi non falsa pericula cursus,
4:787 quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
4:788 et quae iactatis tetigisset sidera pennis;
4:789 ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus
4:790 ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
4:791 gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
4:792 hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu,
4:793 accipe quaesiti causam. clarissima forma
4:794 multorumque fuit spes invidiosa procorum
4:795 illa, nec in tota conspectior ulla capillis
4:796 pars fuit: inveni, qui se vidisse referret.
4:797 hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
4:798 dicitur: aversa est et castos aegide vultus
4:799 nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset,
4:800 Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
4:801 nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
4:802 pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'