Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber V



5:1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
5:2 agmine commemorat, fremida regalia turba
5:3 atria conplentur, nec coniugialia festa
5:4 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
5:5 inque repentinos convivia versa tumultus
5:6 adsimilare freto possis, quod saeva quietum
5:7 ventorum rabies motis exasperat undis.
5:8 primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
5:9 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam
5:10 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;
5:11 nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum
5:12 Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus
5:13 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
5:14 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
5:15 redditur? hac vitam servatae dote rependis?
5:16 quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
5:17 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
5:18 sed quae visceribus veniebat belua ponti
5:19 exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,
5:20 quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
5:21 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
5:22 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
5:23 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;
5:24 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
5:25 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,
5:26 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
5:27 nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
5:28 ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque
5:29 non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'

5:30 Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu
5:31 alterno spectans petat hunc ignorat an illum:
5:32 cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
5:33 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
5:34 ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
5:35 exsiluit teloque ferox inimica remisso
5:36 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
5:37 isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
5:38 fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,
5:39 qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
5:40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
5:41 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
5:42 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
5:43 cum genero debere mori; sed limine tecti
5:44 exierat Cepheus testatus iusque fidemque
5:45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
5:46 bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
5:47 datque animos.

5:48 Erat Indus Athis, quem flumine Gange
5:49 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
5:50 creditur, egregius forma, quam divite cultu
5:51 augebat, bis adhuc octonis integer annis,
5:52 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
5:53 aureus; ornabant aurata monilia collum
5:54 et madidos murra curvum crinale capillos;
5:55 ille quidem iaculo quamvis distantia misso
5:56 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
5:57 tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
5:58 stipite, qui media positus fumabat in ara,
5:59 perculit et fractis confudit in ossibus ora.

5:60 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
5:61 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
5:62 et comes et veri non dissimulator amoris,
5:63 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
5:64 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
5:65 arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;
5:66 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus
5:67 invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum
5:68 dixerat: emicuit nervo penetrabile telum
5:69 vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
5:70 vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
5:71 Acrisioniades adigitque in pectus; at ille
5:72 iam moriens oculis sub nocte natantibus atra
5:73 circumspexit Athin seque adclinavit ad illum
5:74 et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

5:75 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
5:76 et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,
5:77 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
5:78 conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
5:79 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

5:80 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
5:81 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
5:82 exstantem signis multaeque in pondere massae
5:83 ingentem manibus tollit cratera duabus
5:84 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
5:85 et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
5:86 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
5:87 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
5:88 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
5:89 sternit et exstructos morientum calcat acervos.

5:90 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti
5:91 intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,
5:92 expertem frustra belli et neutra arma secutum.
5:93 ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
5:94 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
5:95 quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'
5:96 iamque remissurus tractum de corpore telum
5:97 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

5:98 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
5:99 ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
5:100 Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis
5:101 Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
5:102 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
5:103 pugnat et incessit scelerataque devovet arma;
5:104 huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
5:105 decutit ense caput, quod protinus incidit arae
5:106 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
5:107 edidit et medios animam exspiravit in ignes.

5:108 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
5:109 invicti, vinci si possent caestibus enses,
5:110 Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos
5:111 Ampycus albenti velatus tempora vitta,
5:112 tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
5:113 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;
5:114 iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
5:115 quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
5:116 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit
5:117 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;
5:118 concidit et digitis morientibus ille retemptat
5:119 fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.
5:120 nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
5:121 raptaque de dextro robusta repagula posti
5:122 ossibus inlisit mediae cervicis, at ille
5:123 procubuit terrae mactati more iuvenci.
5:124 demere temptabat laevi quoque robora postis
5:125 Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est
5:126 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
5:127 haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,
5:128 sed retinente manum moriens e poste pependit.
5:129 sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,
5:130 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
5:131 dives agri Dorylas, quo non possederat alter
5:132 latius aut totidem tollebat turis acervos.
5:133 huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
5:134 letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor
5:135 singultantem animam et versantem lumina vidit
5:136 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto
5:137 de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.
5:138 torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
5:139 ultor Abantiades; media quae nare recepta
5:140 cervice exacta est in partesque eminet ambas;
5:141 dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
5:142 matre satos una, diverso vulnere fudit:
5:143 nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
5:144 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
5:145 occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
5:146 matre Palaestina dubio genitore creatus,
5:147 Aethionque sagax quondam ventura videre,
5:148 tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes
5:149 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

5:150 Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
5:151 opprimere est animus, coniurata undique pugnant
5:152 agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;
5:153 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
5:154 cum genetrice favent ululatuque atria conplent,
5:155 sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
5:156 pollutosque simul multo Bellona penates
5:157 sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

5:158 Circueunt unum Phineus et mille secuti
5:159 Phinea: tela volant hiberna grandine plura
5:160 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
5:161 adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae
5:162 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
5:163 sustinet instantes: instabat parte sinistra
5:164 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
5:165 tigris ut auditis diversa valle duorum
5:166 exstimulata fame mugitibus armentorum
5:167 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
5:168 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
5:169 Molpea traiecti submovit vulnere cruris
5:170 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
5:171 sed furit et cupiens alto dare vulnera collo
5:172 non circumspectis exactum viribus ensem
5:173 fregit, in extrema percussae parte columnae:
5:174 lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.
5:175 non tamen ad letum causas satis illa valentes
5:176 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
5:177 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

5:178 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
5:179 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'
5:180 dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,
5:181 si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.
5:182 ''quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit
5:183 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
5:184 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
5:185 proximus huic Ampyx animi plenissima magni
5:186 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo
5:187 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.
5:188 at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
5:189 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
5:190 argento partim, partim caelaverat auro,
5:191 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:
5:192 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
5:193 a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis
5:194 in medio suppressa sono est, adapertaque velle
5:195 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
5:196 increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit
5:197 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum
5:198 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'
5:199 incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
5:200 inmotusque silex armataque mansit imago.

5:201 Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus
5:202 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
5:203 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;
5:204 quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
5:205 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
5:206 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
5:207 marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
5:208 nomina longa mora est media de plebe virorum
5:209 dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
5:210 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

5:211 Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;
5:212 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
5:213 adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
5:214 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
5:215 corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex
5:216 confessasque manus obliquaque bracchia tendens
5:217 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
5:218 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
5:219 tolle, precor! non nos odium regnique cupido
5:220 conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!
5:221 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:
5:222 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
5:223 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'
5:224 talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
5:225 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
5:226 et possum tribuisse et magnum est munus inerti, --
5:227 pone metum! -- tribuam: nullo violabere ferro.
5:228 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
5:229 inque domo soceri semper spectabere nostri,
5:230 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'
5:231 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
5:232 ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
5:233 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
5:234 deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
5:235 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
5:236 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

5:237 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
5:238 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
5:239 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato
5:240 Acrisioneas Proetus possederat arces.
5:241 sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce
5:242 torva colubriferi superavit lumina monstri.

5:243 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
5:244 nec iuvenis virtus per tot spectata labores
5:245 nec mala mollierant, sed inexorabile durus
5:246 exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
5:247 detrectas etiam laudem fictamque Medusae
5:248 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.
5:249 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis
5:250 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

5:251 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
5:252 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon
5:253 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
5:254 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
5:255 virgineumque Helicona petit. quo monte potita
5:256 constitit et doctas sic est adfata sorores:
5:257 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
5:258 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
5:259 is mihi causa viae; volui mirabile factum
5:260 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'
5:261 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi
5:262 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
5:263 vera tamen fama est: est Pegasus huius origo
5:264 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.
5:265 quae mirata diu factas pedis ictibus undas
5:266 silvarum lucos circumspicit antiquarum
5:267 antraque et innumeris distinctas floribus herbas
5:268 felicesque vocat pariter studioque locoque
5:269 Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
5:270 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
5:271 in partem ventura chori Tritonia nostri,
5:272 vera refers meritoque probas artesque locumque,
5:273 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
5:274 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
5:275 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
5:276 vertitur, et nondum tota me mente recepi.
5:277 Daulida Threicio Phoceaque milite rura
5:278 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;
5:279 templa petebamus Parnasia: vidit euntes
5:280 nostraque fallaci veneratus numina vultu
5:281 "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit
5:282 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"
5:283 (imber erat) "vitare meo; subiere minores
5:284 saepe casas superi." dictis et tempore motae
5:285 adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
5:286 desierant imbres, victoque aquilonibus austro
5:287 fusca repurgato fugiebant nubila caelo:
5:288 inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus
5:289 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.
5:290 ipse secuturo similis stetit arduus arce
5:291 "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"
5:292 seque iacit vecors e summae culmine turris
5:293 et cadit in vultus discussisque ossibus oris
5:294 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'

5:295 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
5:296 voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
5:297 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
5:298 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;
5:299 ales erat. numeroque novem sua fata querentes
5:300 institerant ramis imitantes omnia picae.
5:301 miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae
5:302 auxerunt volucrum victae certamine turbam.
5:303 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
5:304 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem
5:305 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
5:306 intumuit numero stolidarum turba sororum
5:307 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
5:308 huc venit et tali committit proelia voce:
5:309 "desinite indoctum vana dulcedine vulgus
5:310 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
5:311 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte
5:312 vincemur totidemque sumus: vel cedite victae
5:313 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
5:314 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
5:315 cedemus campis! dirimant certamina nymphae."

5:316 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
5:317 turpius; electae iurant per flumina nymphae
5:318 factaque de vivo pressere sedilia saxo.
5:319 tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
5:320 bella canit superum falsoque in honore gigantas
5:321 ponit et extenuat magnorum facta deorum;
5:322 emissumque ima de sede Typhoea terrae
5:323 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
5:324 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
5:325 ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
5:326 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
5:327 et se mentitis superos celasse figuris;
5:328 "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis
5:329 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;
5:330 Delius in corvo, proles Semeleia capro,
5:331 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
5:332 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."

5:333 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
5:334 poscimur Aonides, -- sed forsitan otia non sint,
5:335 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'
5:336 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'
5:337 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;
5:338 Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;
5:339 surgit et inmissos hedera collecta capillos
5:340 Calliope querulas praetemptat pollice chordas
5:341 atque haec percussis subiungit carmina nervis:
5:342 "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
5:343 prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
5:344 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;
5:345 illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim
5:346 carmina digna dea! certe dea carmine digna est.

5:347 '"Vasta giganteis ingesta est insula membris
5:348 Trinacris et magnis subiectum molibus urguet
5:349 aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
5:350 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
5:351 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
5:352 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
5:353 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas
5:354 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
5:355 saepe remoliri luctatur pondera terrae
5:356 oppidaque et magnos devolvere corpore montes:
5:357 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
5:358 ne pateat latoque solum retegatur hiatu
5:359 inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
5:360 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
5:361 exierat curruque atrorum vectus equorum
5:362 ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
5:363 postquam exploratum satis est loca nulla labare
5:364 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
5:365 monte suo residens natumque amplexa volucrem
5:366 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,
5:367 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
5:368 inque dei pectus celeres molire sagittas,
5:369 cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
5:370 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti
5:371 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:
5:372 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
5:373 imperium profers? agitur pars tertia mundi,
5:374 et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
5:375 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
5:376 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
5:377 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
5:378 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
5:379 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno
5:380 iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram
5:381 solvit et arbitrio matris de mille sagittis
5:382 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
5:383 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
5:384 oppositoque genu curvavit flexile cornum
5:385 inque cor hamata percussit harundine Ditem.

5:386 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
5:387 nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
5:388 carmina cycnorum labentibus audit in undis.
5:389 silva coronat aquas cingens latus omne suisque
5:390 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;
5:391 frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
5:392 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco
5:393 ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
5:394 dumque puellari studio calathosque sinumque
5:395 inplet et aequales certat superare legendo,
5:396 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
5:397 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto
5:398 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
5:399 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,
5:400 collecti flores tunicis cecidere remissis,
5:401 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
5:402 haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
5:403 raptor agit currus et nomine quemque vocando
5:404 exhortatur equos, quorum per colla iubasque
5:405 excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
5:406 perque lacus altos et olentia sulphure fertur
5:407 stagna Palicorum rupta ferventia terra
5:408 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
5:409 inter inaequales posuerunt moenia portus.

5:410 '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
5:411 quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
5:412 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
5:413 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
5:414 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
5:415 adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;
5:416 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
5:417 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis
5:418 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;
5:419 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'
5:420 dixit et in partes diversas bracchia tendens
5:421 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram
5:422 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
5:423 contortum valido sceptrum regale lacerto
5:424 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit
5:425 et pronos currus medio cratere recepit.

5:426 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
5:427 iura sui maerens, inconsolabile vulnus
5:428 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
5:429 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
5:430 extenuatur aquas: molliri membra videres,
5:431 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
5:432 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
5:433 caerulei crines digitique et crura pedesque
5:434 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas
5:435 transitus est); post haec umeri tergusque latusque
5:436 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
5:437 denique pro vivo vitiatas sanguine venas
5:438 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

5:439 '"Interea pavidae nequiquam filia matri
5:440 omnibus est terris, omni quaesita profundo.
5:441 illam non udis veniens Aurora capillis
5:442 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
5:443 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
5:444 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;
5:445 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
5:446 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
5:447 fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
5:448 conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
5:449 forte casam parvasque fores pulsavit; at inde
5:450 prodit anus divamque videt lymphamque roganti
5:451 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
5:452 dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
5:453 constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
5:454 offensa est neque adhuc epota parte loquentem
5:455 cum liquido mixta perfudit diva polenta:
5:456 conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
5:457 crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
5:458 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
5:459 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
5:460 mirantem flentemque et tangere monstra parantem
5:461 fugit anum latebramque petit aptumque pudori
5:462 nomen habet variis stellatus corpora guttis.

5:463 '"Quas dea per terras et quas erraverit undas,
5:464 dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;
5:465 Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
5:466 venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,
5:467 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti
5:468 dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;
5:469 signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
5:470 illo forte loco delapsam in gurgite sacro
5:471 Persephones zonam summis ostendit in undis.
5:472 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam
5:473 scisset, inornatos laniavit diva capillos
5:474 et repetita suis percussit pectora palmis.
5:475 nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
5:476 ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
5:477 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
5:478 repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas
5:479 fregit aratra manu, parilique irata colonos
5:480 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
5:481 fallere depositum vitiataque semina fecit.
5:482 fertilitas terrae latum vulgata per orbem
5:483 falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
5:484 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;
5:485 sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
5:486 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
5:487 triticeas messes et inexpugnabile gramen.

5:488 '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
5:489 rorantesque comas a fronte removit ad aures
5:490 atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe
5:491 et frugum genetrix, inmensos siste labores
5:492 neve tibi fidae violenta irascere terrae.
5:493 terra nihil meruit patuitque invita rapinae,
5:494 nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
5:495 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,
5:496 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
5:497 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
5:498 hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.
5:499 mota loco cur sim tantique per aequoris undas
5:500 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
5:501 tempestiva meis, cum tu curaque levata
5:502 et vultus melioris eris. mihi pervia tellus
5:503 praebet iter, subterque imas ablata cavernas
5:504 hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
5:505 ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
5:506 visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
5:507 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
5:508 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
5:509 sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'
5:510 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
5:511 attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
5:512 pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
5:513 exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
5:514 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
5:515 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit
5:516 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,
5:517 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
5:518 vilior illius, quod nostro est edita partu.
5:519 en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
5:520 si reperire vocas amittere certius, aut si
5:521 scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
5:522 dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
5:523 filia digna tua est, si iam mea filia non est.'
5:524 Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque
5:525 nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
5:526 addere vera placet, non hoc iniuria factum,
5:527 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
5:528 tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est
5:529 esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt
5:530 nec cedit nisi sorte mihi? -- sed tanta cupido
5:531 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
5:532 lege tamen certa, si nullos contigit illic
5:533 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'

5:534 '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam;
5:535 non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
5:536 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
5:537 puniceum curva decerpserat arbore pomum
5:538 sumptaque pallenti septem de cortice grana
5:539 presserat ore suo, solusque ex omnibus illud
5:540 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
5:541 inter Avernales haud ignotissima nymphas,
5:542 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
5:543 vidit et indicio reditum crudelis ademit.
5:544 ingemuit regina Erebi testemque profanam
5:545 fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
5:546 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
5:547 ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis
5:548 inque caput crescit longosque reflectitur ungues
5:549 vixque movet natas per inertia bracchia pennas
5:550 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
5:551 ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

5:552 '"Hic tamen indicio poenam linguaque videri
5:553 commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde
5:554 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
5:555 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
5:556 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
5:557 quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
5:558 protinus, et vestram sentirent aequora curam,
5:559 posse super fluctus alarum insistere remis
5:560 optastis facilesque deos habuistis et artus
5:561 vidistis vestros subitis flavescere pennis.
5:562 ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
5:563 tantaque dos oris linguae deperderet usum,
5:564 virginei vultus et vox humana remansit.

5:565 '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis
5:566 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
5:567 nunc dea, regnorum numen commune duorum,
5:568 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
5:569 vertitur extemplo facies et mentis et oris;
5:570 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
5:571 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
5:572 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

5:573 '"Exigit alma Ceres nata secura recepta,
5:574 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
5:575 conticuere undae, quarum dea sustulit alto
5:576 fonte caput viridesque manu siccata capillos
5:577 fluminis Elei veteres narravit amores.
5:578 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit
5:579 'una fui, nec me studiosius altera saltus
5:580 legit nec posuit studiosius altera casses.
5:581 sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
5:582 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,
5:583 nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
5:584 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
5:585 corporis erubui crimenque placere putavi.
5:586 lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;
5:587 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:
5:588 invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
5:589 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
5:590 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
5:591 cana salicta dabant nutritaque populus unda
5:592 sponte sua natas ripis declivibus umbras.
5:593 accessi primumque pedis vestigia tinxi,
5:594 poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor
5:595 molliaque inpono salici velamina curvae
5:596 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
5:597 mille modis labens excussaque bracchia iacto,
5:598 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
5:599 territaque insisto propioris margine ripae.
5:600 "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,
5:601 "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
5:602 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes
5:603 ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,
5:604 et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
5:605 sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
5:606 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
5:607 ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
5:608 usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
5:609 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
5:610 currere sustinui, nec me velocior ille;
5:611 sed tolerare diu cursus ego viribus inpar
5:612 non poteram, longi patiens erat ille laboris.
5:613 per tamen et campos, per opertos arbore montes,
5:614 saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
5:615 sol erat a tergo: vidi praecedere longam
5:616 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
5:617 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
5:618 crinales vittas adflabat anhelitus oris.
5:619 fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam
5:620 "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
5:621 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"
5:622 mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
5:623 me super iniecit: lustrat caligine tectam
5:624 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit
5:625 bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
5:626 et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"
5:627 quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
5:628 si qua lupos audit circum stabula alta frementes,
5:629 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
5:630 ora canum nullosque audet dare corpore motus?
5:631 non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
5:632 longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
5:633 occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
5:634 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
5:635 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
5:636 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
5:637 in latices mutor. sed enim cognoscit amatas
5:638 amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore
5:639 vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.
5:640 Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis
5:641 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
5:642 grata meae superas eduxit prima sub auras.'

5:643 '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
5:644 curribus admovit frenisque coercuit ora
5:645 et medium caeli terraeque per aera vecta est
5:646 atque levem currum Tritonida misit in urbem
5:647 Triptolemo partimque rudi data semina iussit
5:648 spargere humo, partim post tempora longa recultae.
5:649 iam super Europen sublimis et Asida terram
5:650 vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
5:651 rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
5:652 qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
5:653 et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;
5:654 Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,
5:655 nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
5:656 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
5:657 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'
5:658 barbarus invidit tantique ut muneris auctor
5:659 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
5:660 adgreditur ferro: conantem figere pectus
5:661 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
5:662 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."

5:663 'Finierat doctos e nobis maxima cantus;
5:664 at nymphae vicisse deas Helicona colentes
5:665 concordi dixere sono: convicia victae
5:666 cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis
5:667 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
5:668 additis et non est patientia libera nobis,
5:669 ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."
5:670 rident Emathides spernuntque minacia verba,
5:671 conantesque loqui et magno clamore protervas
5:672 intentare manus pennas exire per ungues
5:673 adspexere suos, operiri bracchia plumis,
5:674 alteraque alterius rigido concrescere rostro
5:675 ora videt volucresque novas accedere silvis;
5:676 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
5:677 aere pendebant, nemorum convicia, picae.
5:678 Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
5:679 raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'