Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber VI



6:1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
6:2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;
6:3 tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae
6:4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.'
6:5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
6:6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
6:7 audierat. non illa loco nec origine gentis
6:8 clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon
6:9 Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;
6:10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
6:11 aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes
6:12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
6:13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
6:14 huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
6:15 deseruere sui nymphlae vineta Timoli,
6:16 deseruere suas nymphae Pactolides undas.
6:17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat
6:18 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,
6:19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
6:20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo
6:21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
6:22 sive levi teretem versabat pollice fusum,
6:23 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.
6:24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra
6:25 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'

6:26 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos
6:27 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
6:28 tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas,
6:29 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
6:30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur
6:31 inter mortales faciendae maxima lanae;
6:32 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
6:33 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'
6:34 adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit
6:35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram
6:36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
6:37 'mentis inops longaque venis confecta senecta,
6:38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,
6:39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;
6:40 consilii satis est in me mihi, neve monendo
6:41 profecisse putes, eadem est sententia nobis.
6:42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?'
6:43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem
6:44 Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae
6:45 Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
6:46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
6:47 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
6:48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,
6:49 et breve post tempus candescere solis ab ortu.
6:50 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
6:51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat
6:52 nec monet ulterius nec iam certamina differt.
6:53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae
6:54 et gracili geminas intendunt stamine telas:
6:55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
6:56 inseritur medium radiis subtemen acutis,
6:57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
6:58 percusso paviunt insecti pectine dentes.
6:59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
6:60 bracchia docta movent, studio fallente laborem.
6:61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
6:62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae;
6:63 qualis ab imbre solent percussis solibus arcus
6:64 inficere ingenti longum curvamine caelum;
6:65 in quo diversi niteant cum mille colores,
6:66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:
6:67 usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.
6:68 illic et lentum filis inmittitur aurum
6:69 et vetus in tela deducitur argumentum.

6:70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
6:71 pingit et antiquam de terrae nomine litem.
6:72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
6:73 augusta gravitate sedent; sua quemque deorum
6:74 inscribit facies: Iovis est regalis imago;
6:75 stare deum pelagi longoque ferire tridente
6:76 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
6:77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
6:78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
6:79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
6:80 percussamque sua simulat de cuspide terram
6:81 edere cum bacis fetum canentis olivae;
6:82 mirarique deos: operis Victoria finis.
6:83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
6:84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis
6:85 quattuor in partes certamina quattuor addit,
6:86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis:
6:87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,
6:88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,
6:89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum;
6:90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris
6:91 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
6:92 esse gruem populisque suis indicere bellum;
6:93 pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam
6:94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
6:95 in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi
6:96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
6:97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;
6:98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
6:99 isque gradus templi, natarum membra suarum,
6:100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
6:101 circuit extremas oleis pacalibus oras
6:102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem.

6:103 Maeonis elusam designat imagine tauri
6:104 Europam: verum taurum, freta vera putares;
6:105 ipsa videbatur terras spectare relictas
6:106 et comites clamare suas tactumque vereri
6:107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
6:108 fecit et Asterien aquila luctante teneri,
6:109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
6:110 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
6:111 Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
6:112 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
6:113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
6:114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
6:115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco
6:116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus
6:117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,
6:118 et te flava comas frugum mitissima mater
6:119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
6:120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho:
6:121 omnibus his faciemque suam faciemque locorum
6:122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,
6:123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
6:124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,
6:125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,
6:126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
6:127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
6:128 nexilibus flores hederis habet intertextos.

6:129 Non illud Pallas, non illud carpere Livor
6:130 possit opus: doluit successu flava virago
6:131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,
6:132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
6:133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
6:134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
6:135 guttura: pendentem Pallas miserata levavit
6:136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit,
6:137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
6:138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'
6:139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae
6:140 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae
6:141 defluxere comae, cum quis et naris et aures,
6:142 fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:
6:143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
6:144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit
6:145 stamen et antiquas exercet aranea telas.

6:146 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
6:147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
6:148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
6:149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
6:150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,
6:151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
6:152 multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes
6:153 nec genus amborum magnique potentia regni
6:154 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
6:155 ut sua progenies; et felicissima matrum
6:156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
6:157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto
6:158 per medias fuerat divino concita motu
6:159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes
6:160 et date Latonae Latonigenisque duobus
6:161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem:
6:162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes
6:163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant
6:164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

6:165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba
6:166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro
6:167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
6:168 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos
6:169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,
6:170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis
6:171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras,
6:172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,
6:173 cui licuit soli superorum tangere mensas;
6:174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas
6:175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
6:176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.
6:177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
6:178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
6:179 moenia cum populis a meque viroque reguntur.
6:180 in quamcumque domus adverti lumina partem,
6:181 inmensae spectantur opes; accedit eodem
6:182 digna dea facies; huc natas adice septem
6:183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!
6:184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
6:185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo
6:186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
6:187 exiguam sedem pariturae terra negavit!
6:188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
6:189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem
6:190 "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis"
6:191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum
6:192 facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
6:193 sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo
6:194 (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.
6:195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere,
6:196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
6:197 excessere metum mea iam bona. fingite demi
6:198 huic aliquid populo natorum posse meorum:
6:199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
6:200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?
6:201 ite -- lig;satis pro re sacri -- lig;laurumque capillis
6:202 ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt,
6:203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

6:204 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi
6:205 talibus est dictis gemina cum prole locuta:
6:206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis,
6:207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum,
6:208 an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis
6:209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
6:210 nec dolor hic solus; diro convicia facto
6:211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis
6:212 ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam
6:213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.'
6:214 adiectura preces erat his Latona relatis:
6:215 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
6:216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu
6:217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

6:218 Planus erat lateque patens prope moenia campus,
6:219 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum
6:220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
6:221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes
6:222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco
6:223 terga premunt auroque graves moderantur habenas.
6:224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam
6:225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
6:226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,
6:227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa
6:228 tela gerit frenisque manu moriente remissis
6:229 in latus a dextro paulatim defluit armo.
6:230 proximus audito sonitu per inane pharetrae
6:231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris
6:232 nube fugit visa pendentiaque undique rector
6:233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:
6:234 frena tamen dantem non evitabile telum
6:235 consequitur, summaque tremens cervice sagitta
6:236 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;
6:237 ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque
6:238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
6:239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres
6:240 Tantalus, ut solito finem inposuere labori,
6:241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
6:242 et iam contulerant arto luctantia nexu
6:243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
6:244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
6:245 ingemuere simul, simul incurvata dolore
6:246 membra solo posuere, simul suprema iacentes
6:247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
6:248 adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
6:249 advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,
6:250 inque pio cadit officio; nam Delius illi
6:251 intima fatifero rupit praecordia ferro.
6:252 quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis
6:253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
6:254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus
6:255 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua
6:256 mollia nervosus facit internodia poples.
6:257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
6:258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
6:259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum
6:260 emicat et longe terebrata prosilit aura.
6:261 ultimus Ilioneus non profectura precando
6:262 bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,'
6:263 dixerat ignarus non omnes esse rogandos
6:264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum
6:265 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille
6:266 vulnere, non alte percusso corde sagitta.

6:267 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
6:268 tam subitae matrem certam fecere ruinae,
6:269 mirantem potuisse irascentemque, quod ausi
6:270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
6:271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto
6:272 finierat moriens pariter cum luce dolorem.
6:273 heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
6:274 quae modo Latois populum submoverat aris
6:275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem
6:276 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
6:277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
6:278 oscula dispensat natos suprema per omnes;
6:279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
6:280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
6:281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu!
6:282 [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem]
6:283 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!
6:284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
6:285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'

6:286 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;
6:287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
6:288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris
6:289 ante toros fratrum demisso crine sorores;
6:290 e quibus una trahens haerentia viscere tela
6:291 inposito fratri moribunda relanguit ore;
6:292 altera solari miseram conata parentem
6:293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.
6:294 [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]
6:295 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
6:296 inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.
6:297 sexque datis leto diversaque vulnera passis
6:298 ultima restabat; quam toto corpore mater,
6:299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque!
6:300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
6:301 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit
6:302 exanimes inter natos natasque virumque
6:303 deriguitque malis; nullos movet aura capillos,
6:304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
6:305 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
6:306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato
6:307 congelat, et venae desistunt posse moveri;
6:308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
6:309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
6:310 flet tamen et validi circumdata turbine venti
6:311 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis
6:312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

6:313 Tum vero cuncti manifestam numinis iram
6:314 femina virque timent cultuque inpensius omnes
6:315 magna gemelliparae venerantur numina divae;
6:316 utque fit, a facto propiore priora renarrant.
6:317 e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris
6:318 non inpune deam veteres sprevere coloni.
6:319 res obscura quidem est ignobilitate virorum,
6:320 mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque
6:321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo
6:322 inpatiensque viae genitor deducere lectos
6:323 iusserat inde boves gentisque illius eunti
6:324 ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,
6:325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
6:326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
6:327 restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit
6:328 dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi.
6:329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam
6:330 indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:
6:331 "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;
6:332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
6:333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos
6:334 orantem accepit tum, cum levis insula nabat;
6:335 illic incumbens cum Palladis arbore palmae
6:336 edidit invita geminos Latona noverca.
6:337 hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur
6:338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
6:339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
6:340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore
6:341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu,
6:342 uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
6:343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
6:344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
6:345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;
6:346 accessit positoque genu Titania terram
6:347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
6:348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:
6:349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
6:350 nec solem proprium natura nec aera fecit
6:351 nec tenues undas: ad publica munera veni;
6:352 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros
6:353 abluere hic artus lassataque membra parabam,
6:354 sed relevare sitim. caret os umore loquentis,
6:355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
6:356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
6:357 accepisse simul: vitam dederitis in unda.
6:358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
6:359 parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati.
6:360 quem non blanda deae potuissent verba movere?
6:361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
6:362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
6:363 nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
6:364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem
6:365 huc illuc limum saltu movere maligno.
6:366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei
6:367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
6:368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas
6:369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'
6:370 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
6:371 et modo tota cava submergere membra palude,
6:372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
6:373 saepe super ripam stagni consistere, saepe
6:374 in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes
6:375 litibus exercent linguas pulsoque pudore,
6:376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
6:377 vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
6:378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus;
6:379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
6:380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
6:381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."'

6:382 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum
6:383 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,
6:384 quem Tritoniaca Latous harundine victum
6:385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;
6:386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.'
6:387 clamanti cutis est summos direpta per artus,
6:388 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
6:389 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla
6:390 pelle micant venae; salientia viscera possis
6:391 et perlucentes numerare in pectore fibras.
6:392 illum ruricolae, silvarum numina, fauni
6:393 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus
6:394 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis
6:395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
6:396 fertilis inmaduit madefactaque terra caducas
6:397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
6:398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.
6:399 inde petens rapidus ripis declivibus aequor
6:400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

6:401 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
6:402 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;
6:403 mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus
6:404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam
6:405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.
6:406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro
6:407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis
6:408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,
6:409 qui locus est iuguli medius summique lacerti,
6:410 defuit: inpositum est non conparentis in usum
6:411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

6:412 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae
6:413 oravere suos ire ad solacia reges,
6:414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae
6:415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae
6:416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus
6:417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
6:418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,
6:419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo
6:420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;
6:421 credere quis posset? solae cessastis Athenae.
6:422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto
6:423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

6:424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
6:425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat;
6:426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
6:427 et genus a magno ducentem forte Gradivo
6:428 conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,
6:429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:
6:430 Eumenides tenuere faces de funere raptas,
6:431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus
6:432 incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
6:433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
6:434 hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis
6:435 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,
6:436 quaque data est claro Pandione nata tyranno
6:437 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:
6:438 usque adeo latet utilitas.

6:439 Iam tempora Titan
6:440 quinque per autumnos repetiti duxerat anni,
6:441 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit
6:442 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,
6:443 vel soror huc veniat: redituram tempore parvo
6:444 promittes socero; magni mihi muneris instar
6:445 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas
6:446 in freta deduci veloque et remige portus
6:447 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.
6:448 ut primum soceri data copia, dextera dextrae
6:449 iungitur, et fausto committitur omine sermo.
6:450 coeperat, adventus causam, mandata referre
6:451 coniugis et celeres missae spondere recursus:
6:452 ecce venit magno dives Philomela paratu,
6:453 divitior forma; quales audire solemus
6:454 naidas et dryadas mediis incedere silvis,
6:455 si modo des illis cultus similesque paratus.
6:456 non secus exarsit conspecta virgine Tereus,
6:457 quam si quis canis ignem supponat aristis
6:458 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
6:459 digna quidem facies; sed et hunc innata libido
6:460 exstimulat, pronumque genus regionibus illis
6:461 in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.
6:462 impetus est illi comitum corrumpere curam
6:463 nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam
6:464 sollicitare datis totumque inpendere regnum
6:465 aut rapere et saevo raptam defendere bello;
6:466 et nihil est, quod non effreno captus amore
6:467 ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.
6:468 iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
6:469 ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.
6:470 facundum faciebat amor, quotiensque rogabat
6:471 ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.
6:472 addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
6:473 pro superi, quantum mortalia pectora caecae
6:474 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
6:475 creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
6:476 quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis
6:477 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
6:478 perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
6:479 spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
6:480 osculaque et collo circumdata bracchia cernens
6:481 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
6:482 accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,
6:483 esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.
6:484 vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque
6:485 illa patri grates et successisse duabus
6:486 id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

6:487 Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
6:488 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
6:489 regales epulae mensis et Bacchus in auro
6:490 ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.
6:491 at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
6:492 aestuat et repetens faciem motusque manusque
6:493 qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes
6:494 ipse suos nutrit cura removente soporem.
6:495 lux erat, et generi dextram conplexus euntis
6:496 Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
6:497 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
6:498 et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)
6:499 do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,
6:500 per superos oro, patrio ut tuearis amore
6:501 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
6:502 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;
6:503 tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),
6:504 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'
6:505 mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
6:506 et lacrimae mites inter mandata cadebant;
6:507 utque fide pignus dextras utriusque poposcit
6:508 inter seque datas iunxit natamque nepotemque
6:509 absentes pro se memori rogat ore salutent;
6:510 supremumque vale pleno singultibus ore
6:511 vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

6:512 Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,
6:513 admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
6:514 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'
6:515 exsultatque et vix animo sua gaudia differt
6:516 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
6:517 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis
6:518 deposuit nido leporem Iovis ales in alto;
6:519 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

6:520 Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis
6:521 puppibus exierant, cum rex Pandione natam
6:522 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,
6:523 atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
6:524 et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
6:525 includit fassusque nefas et virginem et unam
6:526 vi superat frustra clamato saepe parente,
6:527 saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
6:528 illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
6:529 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
6:530 utque columba suo madefactis sanguine plumis
6:531 horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
6:532 mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
6:533 lugenti similis caesis plangore lacertis
6:534 intendens palmas 'o diris barbare factis,
6:535 o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis
6:536 cum lacrimis movere piis nec cura sororis
6:537 nec mea virginitas nec coniugialia iura?
6:538 omnia turbasti; paelex ego facta sororis,
6:539 tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!
6:540 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
6:541 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
6:542 concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.
6:543 si tamen haec superi cernunt, si numina divum
6:544 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
6:545 quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore
6:546 proiecto tua facta loquar: si copia detur,
6:547 in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
6:548 inplebo silvas et conscia saxa movebo;
6:549 audiet haec aether et si deus ullus in illo est!'

6:550 Talibus ira feri postquam commota tyranni
6:551 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
6:552 quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
6:553 arreptamque coma fixis post terga lacertis
6:554 vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat
6:555 spemque suae mortis viso conceperat ense:
6:556 ille indignantem et nomen patris usque vocantem
6:557 luctantemque loqui conprensam forcipe linguam
6:558 abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,
6:559 ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,
6:560 utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
6:561 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
6:562 hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
6:563 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

6:564 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
6:565 coniuge quae viso germanam quaerit, at ille
6:566 dat gemitus fictos commentaque funera narrat,
6:567 et lacrimae fecere fidem. velamina Procne
6:568 deripit ex umeris auro fulgentia lato
6:569 induiturque atras vestes et inane sepulcrum
6:570 constituit falsisque piacula manibus infert
6:571 et luget non sic lugendae fata sororis.

6:572 Signa deus bis sex acto lustraverat anno;
6:573 quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,
6:574 structa rigent solido stabulorum moenia saxo,
6:575 os mutum facti caret indice. grande doloris
6:576 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:
6:577 stamina barbarica suspendit callida tela
6:578 purpureasque notas filis intexuit albis,
6:579 indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
6:580 utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata
6:581 pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.
6:582 evolvit vestes saevi matrona tyranni
6:583 germanaeque suae fatum miserabile legit
6:584 et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,
6:585 verbaque quaerenti satis indignantia linguae
6:586 defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque
6:587 confusura ruit poenaeque in imagine tota est.

6:588 Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi
6:589 Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,
6:590 nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)
6:591 nocte sua est egressa domo regina deique
6:592 ritibus instruitur furialiaque accipit arma;
6:593 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
6:594 vellera dependent, umero levis incubat hasta.
6:595 concita per silvas turba comitante suarum
6:596 terribilis Procne furiisque agitata doloris,
6:597 Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem
6:598 exululatque euhoeque sonat portasque refringit
6:599 germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi
6:600 induit et vultus hederarum frondibus abdit
6:601 attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

6:602 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
6:603 horruit infelix totoque expalluit ore;
6:604 nacta locum Procne sacrorum pignora demit
6:605 oraque develat miserae pudibunda sororis
6:606 amplexumque petit; sed non attollere contra
6:607 sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis
6:608 deiectoque in humum vultu iurare volenti
6:609 testarique deos, per vim sibi dedecus illud
6:610 inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram
6:611 non capit ipsa suam Procne fletumque sororis
6:612 corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum,
6:613 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
6:614 possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:
6:615 aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
6:616 artificem mediis inmittam Terea flammis,
6:617 aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem
6:618 abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille
6:619 sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;
6:620 quid sit, adhuc dubito.'

6:621 Peragit dum talia Procne,
6:622 ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo
6:623 admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam
6:624 es similis patri!' dixit nec plura locuta
6:625 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
6:626 ut tamen accessit natus matrique salutem
6:627 attulit et parvis adduxit colla lacertis
6:628 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
6:629 mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira
6:630 invitique oculi lacrimis maduere coactis;
6:631 sed simul ex nimia mentem pietate labare
6:632 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
6:633 inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit
6:634 'alter blanditias, rapta silet altera lingua?
6:635 quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
6:636 cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!
6:637 degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'
6:638 nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
6:639 lactentem fetum per silvas tigris opacas,
6:640 utque domus altae partem tenuere remotam,
6:641 tendentemque manus et iam sua fata videntem
6:642 et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem
6:643 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
6:644 nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum
6:645 vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,
6:646 vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
6:647 dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,
6:648 pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.

6:649 His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
6:650 et patrii moris sacrum mentita, quod uni
6:651 fas sit adire viro, comites famulosque removit.
6:652 ipse sedens solio Tereus sublimis avito
6:653 vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,
6:654 tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit.
6:655 dissimulare nequit crudelia gaudia Procne
6:656 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis
6:657 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille
6:658 atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,
6:659 sicut erat sparsis furiali caede capillis,
6:660 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
6:661 misit in ora patris nec tempore maluit ullo
6:662 posse loqui et meritis testari gaudia dictis.
6:663 Thracius ingenti mensas clamore repellit
6:664 vipereasque ciet Stygia de valle sorores
6:665 et modo, si posset, reserato pectore diras
6:666 egerere inde dapes semesaque viscera gestit,
6:667 flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
6:668 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
6:669 corpora Cecropidum pennis pendere putares:
6:670 pendebant pennis. quarum petit altera silvas,
6:671 altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis
6:672 excessere notae, signataque sanguine pluma est.
6:673 ille dolore suo poenaeque cupidine velox
6:674 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.
6:675 prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;
6:676 nomen epops volucri, facies armata videtur.

6:677 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
6:678 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
6:679 sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,
6:680 iustitia dubium validisne potentior armis.
6:681 quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
6:682 femineae sortis, sed erat par forma duarum.
6:683 e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
6:684 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
6:685 dilectaque diu caruit deus Orithyia,
6:686 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;
6:687 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
6:688 quae solita est illi nimiumque domestica vento,
6:689 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui,
6:690 saevitiam et vires iramque animosque minaces,
6:691 admovique preces, quarum me dedecet usus?
6:692 apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
6:693 vi freta concutio nodosaque robora verto
6:694 induroque nives et terras grandine pulso;
6:695 idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto
6:696 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
6:697 ut medius nostris concursibus insonet aether
6:698 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;
6:699 idem ego, cum subii convexa foramina terrae
6:700 supposuique ferox imis mea terga cavernis,
6:701 sollicito manes totumque tremoribus orbem.
6:702 hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
6:703 non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'
6:704 haec Boreas aut his non inferiora locutus
6:705 excussit pennas, quarum iactatibus omnis
6:706 adflata est tellus latumque perhorruit aequor,
6:707 pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
6:708 verrit humum pavidamque metu caligine tectus
6:709 Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
6:710 dum volat, arserunt agitati fortius ignes,
6:711 nec prius aerii cursus suppressit habenas,
6:712 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
6:713 illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
6:714 et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
6:715 cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
6:716 non tamen has una memorant cum corpore natas,
6:717 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
6:718 inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;
6:719 mox pariter pennae ritu coepere volucrum
6:720 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
6:721 ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
6:722 vellera cum Minyis nitido radiantia villo
6:723 per mare non notum prima petiere carina.