Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber VII



7:1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
7:2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
7:3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
7:4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
7:5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem
7:6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
7:7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
7:8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
7:9 concipit interea validos Aeetias ignes
7:10 et luctata diu, postquam ratione furorem
7:11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas:
7:12 nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
7:13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
7:14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
7:15 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,
7:16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
7:17 excute virgineo conceptas pectore flammas,
7:18 si potes, infelix! si possem, sanior essem!
7:19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
7:20 mens aliud suadet: video meliora proboque,
7:21 deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,
7:22 ureris et thalamos alieni concipis orbis?
7:23 haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille
7:24 occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari
7:25 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
7:26 quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
7:27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
7:28 ore movere potest? certe mea pectora movit.
7:29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
7:30 concurretque suae segeti, tellure creatis
7:31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
7:32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
7:33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!
7:34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo
7:35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum
7:36 terrigenasque feros insopitumque draconem?
7:37 di meliora velint! quamquam non ista precanda,
7:38 sed facienda mihi. -- prodamne ego regna parentis,
7:39 atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
7:40 ut per me sospes sine me det lintea ventis
7:41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
7:42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
7:43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo,
7:44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
7:45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
7:46 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
7:47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem
7:48 pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
7:49 te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas
7:50 servatrix urbes matrum celebrabere turba.
7:51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque
7:52 et natale solum ventis ablata relinquam?
7:53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
7:54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,
7:55 maximus intra me deus est! non magna relinquam,
7:56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
7:57 notitiamque soli melioris et oppida, quorum
7:58 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,
7:59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
7:60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix
7:61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
7:62 quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
7:63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
7:64 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
7:65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
7:66 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
7:67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor
7:68 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. --
7:69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
7:70 inponis, Medea, tuae? -- quin adspice, quantum
7:71 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!'
7:72 dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
7:73 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

7:74 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
7:75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
7:76 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,
7:77 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
7:78 erubuere genae, totoque recanduit ore,
7:79 utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque
7:80 parva sub inducta latuit scintilla favilla
7:81 crescere et in veteres agitata resurgere vires,
7:82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
7:83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
7:84 et casu solito formosior Aesone natus
7:85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
7:86 spectat et in vultu veluti tum denique viso
7:87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens
7:88 ora videre putat nec se declinat ab illo;
7:89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
7:90 hospes et auxilium submissa voce rogavit
7:91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
7:92 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri
7:93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro,
7:94 servatus promissa dato!' per sacra triformis
7:95 ille deae lucoque foret quod numen in illo
7:96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
7:97 eventusque suos et tanta pericula iurat:
7:98 creditus accepit cantatas protinus herbas
7:99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

7:100 Postera depulerat stellas Aurora micantes:
7:101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
7:102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
7:103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
7:104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
7:105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae
7:106 ardent, utque solent pleni resonare camini,
7:107 aut ubi terrena silices fornace soluti
7:108 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
7:109 pectora sic intus clausas volventia flammas
7:110 gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus
7:111 obvius it. vertere truces venientis ad ora
7:112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro
7:113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
7:114 fumificisque locum mugitibus inpleverunt.
7:115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes
7:116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)
7:117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra
7:118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
7:119 ducere et insuetum ferro proscindere campum:
7:120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
7:121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena
7:122 vipereos dentes et aratos spargit in agros.
7:123 semina mollit humus valido praetincta veneno,
7:124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,
7:125 utque hominis speciem materna sumit in alvo
7:126 perque suos intus numeros conponitur infans
7:127 nec nisi maturus communes exit in auras,
7:128 sic, ubi visceribus gravidae telluris imago
7:129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
7:130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
7:131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
7:132 in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,
7:133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi;
7:134 ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.
7:135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
7:136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit,
7:137 neve parum valeant a se data gramina, carmen
7:138 auxiliare canit secretasque advocat artes.
7:139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
7:140 a se depulsum Martem convertit in ipsos:
7:141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
7:142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi
7:143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
7:144 tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:
7:145 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,
7:146 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
7:147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
7:148 carminibus grates et dis auctoribus horum.

7:149 Pervigilem superest herbis sopire draconem,
7:150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
7:151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
7:152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
7:153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
7:154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
7:155 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
7:156 heros Aesonius potitur spolioque superbus
7:157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans
7:158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

7:159 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
7:160 grandaevique ferunt patres congestaque flamma
7:161 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
7:162 victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson
7:163 iam propior leto fessusque senilibus annis,
7:164 cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem
7:165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
7:166 excessitque fidem meritorum summa tuorum,
7:167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)
7:168 deme meis annis et demptos adde parenti!'
7:169 nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,
7:170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;
7:171 nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit
7:172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
7:173 posse tuae videor spatium transcribere vitae?
7:174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,
7:175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason.
7:176 arte mea soceri longum temptabimus aevum,
7:177 non annis revocare tuis, modo diva triformis
7:178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.'

7:179 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
7:180 efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit
7:181 ac solida terras spectavit imagine luna,
7:182 egreditur tectis vestes induta recinctas,
7:183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
7:184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis
7:185 incomitata gradus: homines volucresque ferasque
7:186 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,
7:187 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,
7:188 sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens
7:189 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem
7:190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora
7:191 solvit et in dura submisso poplite terra
7:192 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis
7:193 aurea cum luna succeditis ignibus astra,
7:194 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
7:195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
7:196 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
7:197 auraeque et venti montesque amnesque lacusque,
7:198 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,
7:199 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
7:200 in fontes rediere suos, concussaque sisto,
7:201 stantia concutio cantu freta, nubila pello
7:202 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,
7:203 vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
7:204 vivaque saxa sua convulsaque robora terra
7:205 et silvas moveo iubeoque tremescere montis
7:206 et mugire solum manesque exire sepulcris!
7:207 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
7:208 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
7:209 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!
7:210 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
7:211 inpatiens oneris collum pressistis aratro,
7:212 vos serpentigenis in se fera bella dedistis
7:213 custodemque rudem somni sopistis et aurum
7:214 vindice decepto Graias misistis in urbes:
7:215 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
7:216 in florem redeat primosque recolligat annos,
7:217 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,
7:218 nec frustra volucrum tractus cervice draconum
7:219 currus adest.' aderat demissus ab aethere currus.
7:220 quo simul adscendit frenataque colla draconum
7:221 permulsit manibusque leves agitavit habenas,
7:222 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
7:223 despicit et certis regionibus adplicat angues:
7:224 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
7:225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
7:226 perspicit et placitas partim radice revellit,
7:227 partim succidit curvamine falcis aenae.
7:228 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
7:229 multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
7:230 nec non Peneos nec non Spercheides undae
7:231 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;
7:232 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,
7:233 nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

7:234 Et iam nona dies curru pennisque draconum
7:235 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
7:236 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,
7:237 et tamen annosae pellem posuere senectae.
7:238 constitit adveniens citra limenque foresque
7:239 et tantum caelo tegitur refugitque viriles
7:240 contactus, statuitque aras de caespite binas,
7:241 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
7:242 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
7:243 haud procul egesta scrobibus tellure duabus
7:244 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
7:245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas;
7:246 tum super invergens liquidi carchesia mellis
7:247 alteraque invergens tepidi carchesia lactis,
7:248 verba simul fudit terrenaque numina civit
7:249 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
7:250 ne properent artus anima fraudare senili.

7:251 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
7:252 Aesonis effetum proferri corpus ad auras
7:253 iussit et in plenos resolutum carmine somnos
7:254 exanimi similem stratis porrexit in herbis.
7:255 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
7:256 et monet arcanis oculos removere profanos.
7:257 diffugiunt iussi; passis Medea capillis
7:258 bacchantum ritu flagrantis circuit aras
7:259 multifidasque faces in fossa sanguinis atra
7:260 tinguit et infectas geminis accendit in aris
7:261 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

7:262 Interea validum posito medicamen aeno
7:263 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
7:264 illic Haemonia radices valle resectas
7:265 seminaque floresque et sucos incoquit atros;
7:266 adicit extremo lapides Oriente petitos
7:267 et quas Oceani refluum mare lavit harenas;
7:268 addit et exceptas luna pernocte pruinas
7:269 et strigis infamis ipsis cum carnibus alas
7:270 inque virum soliti vultus mutare ferinos
7:271 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
7:272 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
7:273 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
7:274 ova caputque novem cornicis saecula passae.
7:275 his et mille aliis postquam sine nomine rebus
7:276 propositum instruxit mortali barbara maius,
7:277 arenti ramo iampridem mitis olivae
7:278 omnia confudit summisque inmiscuit ima.
7:279 ecce vetus calido versatus stipes aeno
7:280 fit viridis primo nec longo tempore frondes
7:281 induit et subito gravidis oneratur olivis:
7:282 at quacumque cavo spumas eiecit aeno
7:283 ignis et in terram guttae cecidere calentes,
7:284 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
7:285 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
7:286 ense senis iugulum veteremque exire cruorem
7:287 passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
7:288 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
7:289 canitie posita nigrum rapuere colorem,
7:290 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
7:291 adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
7:292 membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
7:293 ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

7:294 Viderat ex alto tanti miracula monstri
7:295 Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos
7:296 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

7:297 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum
7:298 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex
7:299 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
7:300 excipiunt natae; quas tempore callida parvo
7:301 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,
7:302 dumque refert inter meritorum maxima demptos
7:303 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,
7:304 spes est virginibus Pelia subiecta creatis,
7:305 arte suum parili revirescere posse parentem,
7:306 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
7:307 illa brevi spatio silet et dubitare videtur
7:308 suspenditque animos ficta gravitate rogantum.
7:309 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior
7:310 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est
7:311 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'
7:312 protinus innumeris effetus laniger annis
7:313 attrahitur flexo circum cava tempora cornu;
7:314 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
7:315 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,
7:316 membra simul pecudis validosque venefica sucos
7:317 mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus
7:318 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
7:319 et tener auditur medio balatus aeno:
7:320 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus
7:321 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

7:322 Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam
7:323 exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.
7:324 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
7:325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant
7:326 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni
7:327 imponit purum laticem et sine viribus herbas.
7:328 iamque neci similis resoluto corpore regem
7:329 et cum rege suo custodes somnus habebat,
7:330 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;
7:331 intrarant iussae cum Colchide limina natae
7:332 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes?
7:333 stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem,
7:334 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!
7:335 in manibus vestris vita est aetasque parentis:
7:336 si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,
7:337 officium praestate patri telisque senectam
7:338 exigite, et saniem coniecto emittite ferro!'
7:339 his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
7:340 et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
7:341 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,
7:342 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.
7:343 ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,
7:344 semilacerque toro temptat consurgere, et inter
7:345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens
7:346 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis
7:347 armat?' ait: cecidere illis animique manusque;
7:348 plura locuturo cum verbis guttura Colchis
7:349 abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

7:350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
7:351 non exempta foret poenae: fugit alta superque
7:352 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
7:353 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:
7:354 hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
7:355 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
7:356 Deucalioneas effugit inobrutus undas.
7:357 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
7:358 factaque de saxo longi simulacra draconis
7:359 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,
7:360 occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
7:361 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,
7:362 et quos Maera novo latratu terruit agros,
7:363 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
7:364 gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,
7:365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
7:366 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
7:367 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;
7:368 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
7:369 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
7:370 miraturus erat nasci potuisse columbam.
7:371 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
7:372 quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic
7:373 imperio pueri volucrisque ferumque leonem
7:374 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
7:375 vicerat et spreto totiens iratus amore
7:376 praemia poscenti taurum suprema negabat;
7:377 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto
7:378 desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:
7:379 factus olor niveis pendebat in aere pennis;
7:380 at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
7:381 delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
7:382 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
7:383 Ophias effugit natorum vulnera Combe;
7:384 inde Calaureae Letoidos adspicit arva
7:385 in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
7:386 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
7:387 concubiturus erat saevarum more ferarum;
7:388 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
7:389 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi
7:390 Eumelique domum lugentis in aere natum.

7:391 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
7:392 contigit: hic aevo veteres mortalia primo
7:393 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
7:394 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis
7:395 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,
7:396 sanguine natorum perfunditur inpius ensis,
7:397 ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
7:398 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
7:399 Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
7:400 teque, senex Peripha, pariter videre volantes
7:401 innixamque novis neptem Polypemonis alis.
7:402 excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,
7:403 nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.

7:404 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
7:405 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:
7:406 huius in exitium miscet Medea, quod olim
7:407 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
7:408 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum
7:409 esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,
7:410 est via declivis, per quam Tirynthius heros
7:411 restantem contraque diem radiosque micantes
7:412 obliquantem oculos nexis adamante catenis
7:413 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
7:414 inplevit pariter ternis latratibus auras
7:415 et sparsit virides spumis albentibus agros;
7:416 has concresse putant nactasque alimenta feracis
7:417 fecundique soli vires cepisse nocendi;
7:418 quae quia nascuntur dura vivacia caute,
7:419 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu
7:420 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
7:421 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
7:422 cum pater in capulo gladii cognovit eburno
7:423 signa sui generis facinusque excussit ab ore.
7:424 effugit illa necem nebulis per carmina motis;

7:425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
7:426 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo
7:427 committi potuisse nefas: fovet ignibus aras
7:428 muneribusque deos inplet, feriuntque secures
7:429 colla torosa boum vinctorum cornua vittis.
7:430 nullus Erecthidis fertur celebratior illo
7:431 inluxisse dies: agitant convivia patres
7:432 et medium vulgus nec non et carmina vino
7:433 ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu,
7:434 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,
7:435 quodque suis securus arat Cromyona colonus,
7:436 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te
7:437 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,
7:438 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,
7:439 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
7:440 occidit ille Sinis magnis male viribus usus,
7:441 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
7:442 ad terram late sparsuras corpora pinus.
7:443 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
7:444 conposito Scirone patet, sparsisque latronis
7:445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
7:446 quae iactata diu fertur durasse vetustas
7:447 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
7:448 si titulos annosque tuos numerare velimus,
7:449 facta prement annos. pro te, fortissime, vota
7:450 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'
7:451 consonat adsensu populi precibusque faventum
7:452 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

7:453 Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
7:454 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
7:455 gaudia percepit nato secura recepto:
7:456 bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam
7:457 classe valet, patria tamen est firmissimus ira
7:458 Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
7:459 ante tamen bello vires adquirit amicas,
7:460 quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:
7:461 hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
7:462 (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);
7:463 hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
7:464 florentemque thymo Syron planamque Seriphon
7:465 marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne
7:466 Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro
7:467 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
7:468 nigra pedes, nigris velata monedula pennis.

7:469 At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
7:470 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
7:471 Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro
7:472 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
7:473 Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse
7:474 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
7:475 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
7:476 expetit; occurrunt illi Telamonque minorque
7:477 quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;
7:478 ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
7:479 Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.
7:480 admonitus patrii luctus suspirat et illi
7:481 dicta refert rector populorum talia centum:
7:482 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
7:483 pars sis militiae; tumulo solacia posco.'
7:484 huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi
7:485 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla
7:486 Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.'
7:487 tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'
7:488 dixit et utilius bellum putat esse minari
7:489 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
7:490 classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
7:491 spectari poterat, cum pleno concita velo
7:492 Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
7:493 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
7:494 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
7:495 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
7:496 inque patris duxere domum: spectabilis heros
7:497 et veteris retinens etiamnum pignora formae
7:498 ingreditur ramumque tenens popularis olivae
7:499 a dextra laevaque duos aetate minores
7:500 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

7:501 Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
7:502 Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
7:503 auxilium foedusque refert et iura parentum,
7:504 imperiumque peti totius Achaidos addit.
7:505 sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
7:506 Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
7:507 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,
7:508 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
7:509 ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!)
7:510 robora non desunt; superat mihi miles et hoc est,
7:511 gratia dis, felix et inexcusabile tempus.'
7:512 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto
7:513 urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi,
7:514 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
7:515 obvia processit; multos tamen inde requiro,
7:516 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.'
7:517 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
7:518 'flebile principium melior fortuna secuta est;
7:519 hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
7:520 ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,
7:521 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,
7:522 et quota pars illi rerum periere mearum!
7:523 dira lues ira populis Iunonis iniquae
7:524 incidit exosae dictas a paelice terras.
7:525 dum visum mortale malum tantaeque latebat
7:526 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
7:527 exitium superabat opem, quae victa iacebat.
7:528 principio caelum spissa caligine terras
7:529 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
7:530 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
7:531 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
7:532 letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
7:533 constat et in fontis vitium venisse lacusque,
7:534 miliaque incultos serpentum multa per agros
7:535 errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
7:536 strage canum primo volucrumque oviumque boumque
7:537 inque feris subiti deprensa potentia morbi.
7:538 concidere infelix validos miratur arator
7:539 inter opus tauros medioque recumbere sulco;
7:540 lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
7:541 sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;
7:542 acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
7:543 degenerat palmas veterumque oblitus honorum
7:544 ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
7:545 non aper irasci meminit, non fidere cursu
7:546 cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
7:547 omnia languor habet: silvisque agrisque viisque
7:548 corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
7:549 mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
7:550 non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
7:551 adflatuque nocent et agunt contagia late.

7:552 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos
7:553 pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
7:554 viscera torrentur primo, flammaeque latentis
7:555 indicium rubor est et ductus anhelitus; igni
7:556 aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis
7:557 ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
7:558 non stratum, non ulla pati velamina possunt,
7:559 nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit
7:560 corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
7:561 nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
7:562 erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;
7:563 quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
7:564 in partem leti citius venit, utque salutis
7:565 spes abiit finemque vident in funere morbi,
7:566 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
7:567 utile enim nihil est. passim positoque pudore
7:568 fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
7:569 nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
7:570 inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
7:571 inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;
7:572 tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,
7:573 prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,
7:574 corpora devolvunt in humum fugiuntque penates
7:575 quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
7:576 et quia causa latet, locus est in crimine; partim
7:577 semianimes errare viis, dum stare valebant,
7:578 adspiceres, flentes alios terraque iacentes
7:579 lassaque versantes supremo lumina motu;
7:580 membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
7:581 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

7:582 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
7:583 ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
7:584 quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
7:585 vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
7:586 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
7:587 templa vides contra gradibus sublimia longis:
7:588 Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis
7:589 inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
7:590 pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
7:591 non exoratis animam finivit in aris,
7:592 inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
7:593 admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
7:594 concipit et fundit durum inter cornua vinum,
7:595 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
7:596 ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
7:597 cum facerem natis, mugitus victima diros
7:598 edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
7:599 exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
7:600 exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
7:601 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
7:602 ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
7:603 ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
7:604 pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
7:605 morte fugant ultroque vocant venientia fata.
7:606 corpora missa neci nullis de more feruntur
7:607 funeribus (neque enim capiebant funera portae):
7:608 aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
7:609 indotata rogos; et iam reverentia nulla est,
7:610 deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
7:611 qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur
7:612 natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,
7:613 nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

7:614 Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
7:615 "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur
7:616 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
7:617 nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
7:618 aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!"
7:619 ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
7:620 "accipio sintque ista precor felicia mentis
7:621 signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."
7:622 forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
7:623 sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;
7:624 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
7:625 grande onus exiguo formicas ore gerentes
7:626 rugosoque suum servantes cortice callem;
7:627 dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi,
7:628 "tu mihi da cives et inania moenia supple!"
7:629 intremuit ramisque sonum sine flamine motis
7:630 alta dedit quercus: pavido mihi membra timore
7:631 horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae
7:632 roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;
7:633 sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
7:634 nox subit, et curis exercita corpora somnus
7:635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
7:636 et ramis totidem totidemque animalia ramis
7:637 ferre suis visa est pariterque tremescere motu
7:638 graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
7:639 crescere desubito et maius maiusque videri
7:640 ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
7:641 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
7:642 ponere et humanam membris inducere formam.
7:643 somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
7:644 in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens
7:645 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
7:646 iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni
7:647 esse, venit Telamon properus foribusque reclusis
7:648 "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis:
7:649 egredere!" egredior, qualesque in imagine somni
7:650 visus eram vidisse viros, ex ordine tales
7:651 adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.
7:652 vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
7:653 partior et vacuos priscis cultoribus agros,
7:654 Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.
7:655 corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,
7:656 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
7:657 quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
7:658 hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
7:659 cum primum qui te feliciter attulit eurus'
7:660 (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'

7:661 Talibus atque aliis longum sermonibus illi
7:662 inplevere diem; lucis pars ultima mensae
7:663 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,
7:664 flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:
7:665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
7:666 ad regem Cephalus simul et Pallante creati
7:667 conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.
7:668 excipit Aeacides illos in limine Phocus;
7:669 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
7:670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
7:671 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
7:672 adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
7:673 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
7:674 pauca prius mediis sermonibus ille locutus
7:675 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;
7:676 qua tamen e silva teneas hastile recisum,
7:677 iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,
7:678 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
7:679 unde sit, ignoro, sed non formosius isto
7:680 viderunt oculi telum iaculabile nostri.'
7:681 excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum
7:682 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto.
7:683 consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum
7:684 non regit, et revolat nullo referente cruentum.'
7:685 tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
7:686 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
7:687 quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,
7:688 qua tulerit mercede; silet tactusque dolore
7:689 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
7:690 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
7:691 flere facit facietque diu, si vivere nobis
7:692 fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara
7:693 perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

7:694 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
7:695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,
7:696 si faciem moresque velis conferre duarum,
7:697 dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,
7:698 hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;
7:699 non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
7:700 alter agebatur post sacra iugalia mensis,
7:701 cum me cornigeris tendentem retia cervis
7:702 vertice de summo semper florentis Hymetti
7:703 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
7:704 invitumque rapit. liceat mihi vera referre
7:705 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,
7:706 quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
7:707 nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;
7:708 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
7:709 sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
7:710 primaque deserti referebam foedera lecti:
7:711 mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas;
7:712 Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,
7:713 non habuisse voles." meque illi irata remisit.
7:714 cum redeo mecumque deae memorata retracto,
7:715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
7:716 non bene servasset: facies aetasque iubebat
7:717 credere adulterium, prohibebant credere mores;
7:718 sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,
7:719 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
7:720 quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam
7:721 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori
7:722 inmutatque meam (videor sensisse) figuram.
7:723 Palladias ineo non cognoscendus Athenas
7:724 ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat
7:725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
7:726 vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus.
7:727 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
7:728 temptamenta fide; male me, quin vera faterer,
7:729 continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.
7:730 tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
7:731 esse potest tristi) desiderioque dolebat
7:732 coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
7:733 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!
7:734 quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
7:735 reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni
7:736 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo."
7:737 cui non ista fide satis experientia sano
7:738 magna foret? non sum contentus et in mea pugno
7:739 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
7:740 muneraque augendo tandem dubitare coegi.
7:741 exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter!
7:742 verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris."
7:743 illa nihil; tacito tantummodo victa pudore
7:744 insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
7:745 offensaque mei genus omne perosa virorum
7:746 montibus errabat, studiis operata Dianae.
7:747 tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
7:748 pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar
7:749 et potuisse datis simili succumbere culpae
7:750 me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
7:751 haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
7:752 redditur et dulces concorditer exigit annos;
7:753 dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
7:754 dona, canem munus; quem cum sua traderet illi
7:755 Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."
7:756 dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
7:757 muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
7:758 accipe mirandum: novitate movebere facti!

7:759 'Carmina Laiades non intellecta priorum
7:760 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
7:761 inmemor ambagum vates obscura suarum:
7:762 protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
7:763 [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!]
7:764 pestis, et exitio multi pecorumque suoque
7:765 rurigenae pavere feram; vicina iuventus
7:766 venimus et latos indagine cinximus agros.
7:767 illa levi velox superabat retia saltu
7:768 summaque transibat postarum lina plagarum:
7:769 copula detrahitur canibus, quas illa sequentes
7:770 effugit et coetum non segnior alite ludit.
7:771 poscor et ipse meum consensu Laelapa magno
7:772 (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat
7:773 exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
7:774 vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
7:775 scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,
7:776 ipse oculis ereptus erat: non ocior illo
7:777 hasta nec excussae contorto verbere glandes
7:778 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
7:779 collis apex medii subiectis inminet arvis:
7:780 tollor eo capioque novi spectacula cursus,
7:781 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
7:782 vulnere visa fera est; nec limite callida recto
7:783 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
7:784 et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:
7:785 inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
7:786 non tenet et vanos exercet in aera morsus.
7:787 ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat
7:788 dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
7:789 lumina deflexi. revocataque rursus eodem
7:790 rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo
7:791 adspicio; fugere hoc, illud captare putares.
7:792 scilicet invictos ambo certamine cursus
7:793 esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.'
7:794 hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'
7:795 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:

7:796 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
7:797 illa prius referam. iuvat o meminisse beati
7:798 temporis, Aeacide, quo primos rite per annos
7:799 coniuge eram felix, felix erat illa marito.
7:800 mutua cura duos et amor socialis habebat,
7:801 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
7:802 nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,
7:803 ulla erat; aequales urebant pectora flammae.
7:804 sole fere radiis feriente cacumina primis
7:805 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam
7:806 nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
7:807 ire canes nec lina sequi nodosa solebant:
7:808 tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae
7:809 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
7:810 et quae de gelidis exibat vallibus aura:
7:811 aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
7:812 auram exspectabam, requies erat illa labori.
7:813 "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam,
7:814 "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
7:815 utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"
7:816 forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),
7:817 blanditias plures et "tu mihi magna voluptas"
7:818 dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque,
7:819 tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque
7:820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore."
7:821 vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
7:822 nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum
7:823 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
7:824 criminis extemplo ficti temerarius index
7:825 Procrin adit linguaque refert audita susurra.
7:826 credula res amor est: subito conlapsa dolore,
7:827 ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
7:828 tempore se miseram, se fati dixit iniqui
7:829 deque fide questa est et crimine concita vano,
7:830 quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
7:831 et dolet infelix veluti de paelice vera.
7:832 saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
7:833 indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,
7:834 damnatura sui non est delicta mariti.
7:835 postera depulerant Aurorae lumina noctem:
7:836 egredior silvamque peto victorque per herbas
7:837 "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!"
7:838 et subito gemitus inter mea verba videbar
7:839 nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens
7:840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca
7:841 sum ratus esse feram telumque volatile misi:
7:842 Procris erat medioque tenens in pectore vulnus
7:843 "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae
7:844 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
7:845 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
7:846 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
7:847 invenio corpusque meo mihi carius ulnis
7:848 mollibus attollo scissaque a pectore veste
7:849 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem
7:850 neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
7:851 viribus illa carens et iam moribunda coegit
7:852 haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti
7:853 perque deos supplex oro superosque meosque,
7:854 per si quid merui de te bene perque manentem
7:855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,
7:856 ne thalamis Auram patiare innubere nostris!"
7:857 dixit, et errorem tum denique nominis esse
7:858 et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?
7:859 labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,
7:860 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
7:861 infelicem animam nostroque exhalat in ore;
7:862 sed vultu meliore mori secura videtur.'

7:863 Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce
7:864 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
7:865 milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.