Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D. . Metamorphoseon
Electronic Text Center, University of Virginia Library

| Table of Contents for this work |
| All on-line databases | Etext Center Homepage |

Metamorphoseon Liber VIII



8:1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
8:2 tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
8:3 nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri
8:4 Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti
8:5 ante exspectatum portus tenuere petitos.
8:6 interea Minos Lelegeia litora vastat
8:7 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
8:8 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
8:9 inter honoratos medioque in vertice canos
8:10 crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

8:11 Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
8:12 et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
8:13 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
8:14 regia turris erat vocalibus addita muris,
8:15 in quibus auratam proles Letoia fertur
8:16 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
8:17 saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
8:18 et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
8:19 tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
8:20 spectare ex illa rigidi certamina Martis,
8:21 iamque mora belli procerum quoque nomina norat
8:22 armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
8:23 noverat ante alios faciem ducis Europaei,
8:24 plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,
8:25 seu caput abdiderat cristata casside pennis,
8:26 in galea formosus erat; seu sumpserat aere
8:27 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
8:28 torserat adductis hastilia lenta lacertis:
8:29 laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
8:30 inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
8:31 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
8:32 cum vero faciem dempto nudaverat aere
8:33 purpureusque albi stratis insignia pictis
8:34 terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
8:35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
8:36 mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
8:37 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
8:38 impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
8:39 virgineos hostile gradus, est impetus illi
8:40 turribus e summis in Cnosia mittere corpus
8:41 castra vel aeratas hosti recludere portas,
8:42 vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
8:43 candida Dictaei spectans tentoria regis,
8:44 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum,
8:45 in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.
8:46 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!
8:47 me tamen accepta poterat deponere bellum
8:48 obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
8:49 si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
8:50 qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
8:51 o ego ter felix, si pennis lapsa per auras
8:52 Cnosiaci possem castris insistere regis
8:53 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
8:54 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!
8:55 nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
8:56 proditione potens!Æquamvis saepe utile vinci
8:57 victoris placidi fecit clementia multis.
8:58 iusta gerit certe pro nato bella perempto:
8:59 et causaque valet causamque tuentibus armis.
8:60 at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,
8:61 cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
8:62 et non noster amor? melius sine caede moraque
8:63 inpensaque sui poterit superare cruoris.
8:64 non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
8:65 vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
8:66 derigere inmitem non inscius audeat hastam?
8:67 coepta placent, et stat sententia tradere mecum
8:68 dotalem patriam finemque inponere bello;
8:69 verum velle parum est! aditus custodia servat,
8:70 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
8:71 infelix timeo, solus mea vota moratur.
8:72 di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
8:73 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
8:74 altera iamdudum succensa cupidine tanto
8:75 perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
8:76 et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
8:77 et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
8:78 aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
8:79 illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
8:80 purpura me votique mei factura potentem.'

8:81 Talia dicenti curarum maxima nutrix
8:82 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
8:83 prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
8:84 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
8:85 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
8:86 crine suum spoliat praedaque potita nefanda
8:87 per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
8:88 pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
8:89 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
8:90 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;
8:91 praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris
8:92 purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
8:93 sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra
8:94 munera porrexit; Minos porrecta refugit
8:95 turbatusque novi respondit imagine facti:
8:96 'di te summoveant, o nostri infamia saecli,
8:97 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
8:98 certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
8:99 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.'

8:100 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
8:101 hostibus inposuit, classis retinacula solvi
8:102 iussit et aeratas impelli remige puppes.
8:103 Scylla freto postquam deductas nare carinas
8:104 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
8:105 consumptis precibus violentam transit in iram
8:106 intendensque manus passis furibunda capillis
8:107 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta,
8:108 o patriae praelate meae, praelate parenti?
8:109 quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum
8:110 et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te
8:111 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
8:112 te mea congesta est? nam quo deserta revertar?
8:113 in patriam? superata iacet! sed finge manere:
8:114 proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?
8:115 quem tibi donavi? cives odere merentem,
8:116 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
8:117 terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
8:118 hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
8:119 non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
8:120 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
8:121 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
8:122 ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,
8:123 [et ferus et captus nullius amore iuvencae]
8:124 qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
8:125 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
8:126 moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.
8:127 sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
8:128 me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,
8:129 insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,
8:130 officium tibi sit! te vere coniuge digna est,
8:131 quae torvum ligno decepit adultera taurum
8:132 discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
8:133 perveniunt mea dicta tuas, an inania venti
8:134 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
8:135 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
8:136 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
8:137 me miseram! properare iubet! divulsaque remis
8:138 unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.
8:139 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
8:140 insequar invitum puppimque amplexa recurvam
8:141 per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis
8:142 consequiturque rates faciente cupidine vires
8:143 Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
8:144 quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura
8:145 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
8:146 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;
8:147 illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
8:148 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
8:149 pluma subit palmis: in avem mutata vocatur
8:150 Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

8:151 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
8:152 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
8:153 contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
8:154 creverat obprobrium generis, foedumque patebat
8:155 matris adulterium monstri novitate biformis;
8:156 destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
8:157 multiplicique domo caecisque includere tectis.
8:158 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
8:159 ponit opus turbatque notas et lumina flexum
8:160 ducit in errorem variarum ambage viarum.
8:161 non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
8:162 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
8:163 occurrensque sibi venturas aspicit undas
8:164 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
8:165 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
8:166 innumeras errore vias vixque ipse reverti
8:167 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.

8:168 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram
8:169 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum
8:170 tertia sors annis domuit repetita novenis,
8:171 utque ope virginea nullis iterata priorum
8:172 ianua difficilis filo est inventa relecto,
8:173 protinus Aegides rapta Minoide Diam
8:174 vela dedit comitemque suam crudelis in illo
8:175 litore destituit; desertae et multa querenti
8:176 amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
8:177 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
8:178 inmisit caelo: tenues volat illa per auras
8:179 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes
8:180 consistuntque loco specie remanente coronae,
8:181 qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.

8:182 Daedalus interea Creten longumque perosus
8:183 exilium tactusque loci natalis amore
8:184 clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
8:185 obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:
8:186 omnia possideat, non possidet aera Minos.'
8:187 dixit et ignotas animum dimittit in artes
8:188 naturamque novat. nam ponit in ordine pennas
8:189 a minima coeptas, longam breviore sequenti,
8:190 ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
8:191 fistula disparibus paulatim surgit avenis;
8:192 tum lino medias et ceris alligat imas
8:193 atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
8:194 ut veras imitetur aves. puer Icarus una
8:195 stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
8:196 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
8:197 captabat plumas, flavam modo pollice ceram
8:198 mollibat lusuque suo mirabile patris
8:199 impediebat opus. postquam manus ultima coepto
8:200 inposita est, geminas opifex libravit in alas
8:201 ipse suum corpus motaque pependit in aura;
8:202 instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras,
8:203 Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
8:204 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:
8:205 inter utrumque vola. nec te spectare Booten
8:206 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
8:207 me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi
8:208 tradit et ignotas umeris accommodat alas.
8:209 inter opus monitusque genae maduere seniles,
8:210 et patriae tremuere manus; dedit oscula nato
8:211 non iterum repetenda suo pennisque levatus
8:212 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
8:213 quae teneram prolem produxit in aera nido,
8:214 hortaturque sequi damnosasque erudit artes
8:215 et movet ipse suas et nati respicit alas.
8:216 hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
8:217 aut pastor baculo stivave innixus arator
8:218 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
8:219 credidit esse deos. et iam Iunonia laeva
8:220 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)
8:221 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
8:222 cum puer audaci coepit gaudere volatu
8:223 deseruitque ducem caelique cupidine tractus
8:224 altius egit iter. rapidi vicinia solis
8:225 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
8:226 tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
8:227 remigioque carens non ullas percipit auras,
8:228 oraque caerulea patrium clamantia nomen
8:229 excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.
8:230 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,
8:231 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?'
8:232 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis
8:233 devovitque suas artes corpusque sepulcro
8:234 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

8:235 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
8:236 garrula limoso prospexit ab elice perdix
8:237 et plausit pennis testataque gaudia cantu est,
8:238 unica tunc volucris nec visa prioribus annis,
8:239 factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.
8:240 namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
8:241 progeniem germana suam, natalibus actis
8:242 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis;
8:243 ille etiam medio spinas in pisce notatas
8:244 traxit in exemplum ferroque incidit acuto
8:245 perpetuos dentes et serrae repperit usum;
8:246 primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
8:247 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
8:248 altera pars staret, pars altera duceret orbem.
8:249 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
8:250 praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum,
8:251 quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque
8:252 reddidit et medio velavit in aere pennis,
8:253 sed vigor ingenii quondam velocis in alas
8:254 inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit.
8:255 non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
8:256 nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
8:257 propter humum volitat ponitque in saepibus ova
8:258 antiquique memor metuit sublimia casus.

8:259 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
8:260 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
8:261 mitis habebatur; iam lamentabile Athenae
8:262 pendere desierant Thesea laude tributum:
8:263 templa coronantur, bellatricemque Minervam
8:264 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto
8:265 muneribusque datis et acerris turis honorant;
8:266 sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
8:267 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,
8:268 huius opem magnis inploravere periclis,
8:269 huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,
8:270 sollicita supplex petiit prece: causa petendi
8:271 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.
8:272 Oenea namque ferunt pleni successibus anni
8:273 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
8:274 Palladios flavae latices libasse Minervae;
8:275 coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
8:276 ambitiosus honor: solas sine ture relictas
8:277 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.
8:278 tangit et ira deos. 'at non inpune feremus,
8:279 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae'
8:280 inquit, et Olenios ultorem spreta per agros
8:281 misit aprum, quanto maiores herbida tauros
8:282 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
8:283 sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
8:284 et setae similes rigidis hastilibus horrent:
8:285 fervida cum rauco latos stridore per armos
8:286 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
8:287 fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent.
8:288 is modo crescentes segetes proculcat in herba,
8:289 nunc matura metit fleturi vota coloni
8:290 et Cererem in spicis intercipit: area frustra
8:291 et frustra exspectant promissas horrea messes.
8:292 sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
8:293 bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
8:294 saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,
8:295 non armenta truces possunt defendere tauri.
8:296 diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
8:297 esse putant tutos, donec Meleagros et una
8:298 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
8:299 Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter,
8:300 alter equo, primaeque ratis molitor Iason,
8:301 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus,
8:302 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
8:303 et velox Idas, et iam non femina Caeneus,
8:304 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
8:305 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
8:306 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
8:307 nec Telamon aberat magnique creator Achillis
8:308 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
8:309 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion
8:310 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
8:311 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
8:312 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
8:313 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
8:314 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
8:315 Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei:
8:316 rasilis huic summam mordebat fibula vestem,
8:317 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum,
8:318 ex umero pendens resonabat eburnea laevo
8:319 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat;
8:320 talis erat cultu, facies, quam dicere vere
8:321 virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
8:322 hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros
8:323 optavit renuente deo flammasque latentes
8:324 hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit
8:325 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque
8:326 dicere: maius opus magni certaminis urguet.

8:327 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
8:328 incipit a plano devexaque prospicit arva:
8:329 quo postquam venere viri, pars retia tendunt,
8:330 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
8:331 signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum.
8:332 concava vallis erat, quo se demittere rivi
8:333 adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae
8:334 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
8:335 viminaque et longa parvae sub harundine cannae:
8:336 hinc aper excitus medios violentus in hostes
8:337 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
8:338 sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem
8:339 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti
8:340 tela tenent dextra lato vibrantia ferro.
8:341 ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
8:342 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
8:343 cuspis Echionio primum contorta lacerto
8:344 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno;
8:345 proxima, si nimiis mittentis viribus usa
8:346 non foret, in tergo visa est haesura petito:
8:347 longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.
8:348 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque,
8:349 da mihi, quod petitur, certo contingere telo!'
8:350 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
8:351 sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti
8:352 abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit.
8:353 ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
8:354 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,
8:355 utque volat moles adducto concita nervo,
8:356 cum petit aut muros aut plenas milite turres,
8:357 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
8:358 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
8:359 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes;
8:360 at non letiferos effugit Enaesimus ictus
8:361 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
8:362 vertere succiso liquerunt poplite nervi.
8:363 forsitan et Pylius citra Troiana perisset
8:364 tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta
8:365 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
8:366 despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem.
8:367 dentibus ille ferox in querno stipite tritis
8:368 inminet exitio fidensque recentibus armis
8:369 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
8:370 at gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
8:371 ambo conspicui, nive candidioribus ambo
8:372 vectabantur equis, ambo vibrata per auras
8:373 hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
8:374 vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
8:375 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
8:376 persequitur Telamon studioque incautus eundi
8:377 pronus ab arborea cecidit radice retentus.
8:378 dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
8:379 inposuit nervo sinuatoque expulit arcu:
8:380 fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
8:381 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas;
8:382 nec tamen illa sui successu laetior ictus
8:383 quam Meleagros erat: primus vidisse putatur
8:384 et primus sociis visum ostendisse cruorem
8:385 et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.'
8:386 erubuere viri seque exhortantur et addunt
8:387 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
8:388 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.
8:389 ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
8:390 'discite, femineis quid tela virilia praestent,
8:391 o iuvenes, operique meo concedite!' dixit.
8:392 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
8:393 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.'
8:394 talia magniloquo tumidus memoraverat ore
8:395 ancipitemque manu tollens utraque securim
8:396 institerat digitis pronos suspensus in ictus:
8:397 occupat audentem, quaque est via proxima leto,
8:398 summa ferus geminos derexit ad inguina dentes.
8:399 concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo
8:400 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.
8:401 ibat in adversum proles Ixionis hostem
8:402 Pirithous valida quatiens venabula dextra;
8:403 cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit
8:404 'pars animae consiste meae! licet eminus esse
8:405 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.'
8:406 dixit et aerata torsit grave cuspide cornum;
8:407 quo bene librato votique potente futuro
8:408 obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus.
8:409 misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
8:410 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
8:411 ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
8:412 at manus Oenidae variat, missisque duabus
8:413 hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
8:414 nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
8:415 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
8:416 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
8:417 splendidaque adversos venabula condit in armos.
8:418 gaudia testantur socii clamore secundo
8:419 victricemque petunt dextrae coniungere dextram
8:420 inmanemque ferum multa tellure iacentem
8:421 mirantes spectant neque adhuc contingere tutum
8:422 esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.

8:423 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit
8:424 atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,'
8:425 dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.'
8:426 protinus exuvias rigidis horrentia saetis
8:427 terga dat et magnis insignia dentibus ora.
8:428 illi laetitiae est cum munere muneris auctor;
8:429 invidere alii, totoque erat agmine murmur.
8:430 e quibus ingenti tendentes bracchia voce
8:431 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,'
8:432 Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae
8:433 decipiat, ne sit longe tibi captus amore
8:434 auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi.
8:435 non tulit et tumida frendens Mavortius ira
8:436 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris,
8:437 facta minis quantum distent,' hausitque nefando
8:438 pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
8:439 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
8:440 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
8:441 haud patitur dubitare diu calidumque priori
8:442 caede recalfecit consorti sanguine telum.

8:443 Dona deum templis nato victore ferebat,
8:444 cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
8:445 quae plangore dato maestis clamoribus urbem
8:446 inplet et auratis mutavit vestibus atras;
8:447 at simul est auctor necis editus, excidit omnis
8:448 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

8:449 Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
8:450 Thestias, in flammam triplices posuere sorores
8:451 staminaque inpresso fatalia pollice nentes
8:452 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique,
8:453 o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto
8:454 excessere deae, flagrantem mater ab igne
8:455 eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
8:456 ille diu fuerat penetralibus abditus imis
8:457 servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.
8:458 protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
8:459 imperat et positis inimicos admovet ignes.
8:460 tum conata quater flammis inponere ramum
8:461 coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
8:462 et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
8:463 saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
8:464 saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,
8:465 et modo nescio quid similis crudele minanti
8:466 vultus erat, modo quem misereri credere posses;
8:467 cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
8:468 inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,
8:469 quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
8:470 vim geminam sentit paretque incerta duobus,
8:471 Thestias haud aliter dubiis affectibus errat
8:472 inque vices ponit positamque resuscitat iram.
8:473 incipit esse tamen melior germana parente
8:474 et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
8:475 inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis
8:476 convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
8:477 utque manu dira lignum fatale tenebat,
8:478 ante sepulcrales infelix adstitit aras
8:479 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit
8:480 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros!
8:481 ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est,
8:482 in scelus addendum scelus est, in funera funus:
8:483 per coacervatos pereat domus inpia luctus!
8:484 an felix Oeneus nato victore fruetur,
8:485 Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
8:486 vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
8:487 officium sentite meum magnoque paratas
8:488 accipite inferias, uteri mala pignora nostri!
8:489 ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri!
8:490 deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur
8:491 illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor.
8:492 ergo inpune feret vivusque et victor et ipso
8:493 successu tumidus regnum Calydonis habebit,
8:494 vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
8:495 haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille
8:496 spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam!
8:497 mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum
8:498 et quos sustinui bis mensum quinque labores?
8:499 o utinam primis arsisses ignibus infans,
8:500 idque ego passa forem! vixisti munere nostro;
8:501 nunc merito moriere tuo! cape praemia facti
8:502 bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
8:503 redde animam vel me fraternis adde sepulcris!
8:504 et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
8:505 ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
8:506 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
8:507 me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres,
8:508 dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque
8:509 ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi
8:510 funereum torrem medios coniecit in ignes:
8:511 aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
8:512 stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit.

8:513 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
8:514 uritur et caecis torreri viscera sentit
8:515 ignibus ac magnos superat virtute dolores.
8:516 quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
8:517 maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
8:518 grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
8:519 cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
8:520 forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque
8:521 languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,
8:522 inque leves abiit paulatim spiritus auras
8:523 paulatim cana prunam velante favilla.

8:524 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
8:525 vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
8:526 planguntur matres Calydonides Eueninae;
8:527 pulvere canitiem genitor vultusque seniles
8:528 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
8:529 nam de matre manus diri sibi conscia facti
8:530 exegit poenas acto per viscera ferro.
8:531 non mihi si centum deus ora sonantia linguis
8:532 ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
8:533 tristia persequerer miserarum fata sororum.
8:534 inmemores decoris liventia pectora tundunt,
8:535 dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,
8:536 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
8:537 post cinerem cineres haustos ad pectora pressant
8:538 adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
8:539 nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.
8:540 quas Parthaoniae tandem Latonia clade
8:541 exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
8:542 nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
8:543 adlevat et longas per bracchia porrigit alas
8:544 corneaque ora facit versasque per aera mittit.

8:545 Interea Theseus sociati parte laboris
8:546 functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces.
8:547 clausit iter fecitque moras Achelous eunti
8:548 imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis,
8:549 Cecropide, nec te committe rapacibus undis:
8:550 ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
8:551 murmure saxa solent. vidi contermina ripae
8:552 cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic
8:553 profuit armentis nec equis velocibus esse.
8:554 multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
8:555 corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.
8:556 tutior est requies, solito dum flumina currant
8:557 limite, dum tenues capiat suus alveus undas.'
8:558 adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque
8:559 consilioque tuo' respondit; et usus utroque est.
8:560 pumice multicavo nec levibus atria tophis
8:561 structa subit: molli tellus erat umida musco,
8:562 summa lacunabant alterno murice conchae.
8:563 iamque duas lucis partes Hyperione menso
8:564 discubuere toris Theseus comitesque laborum,
8:565 hac Ixionides, illa Troezenius heros
8:566 parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
8:567 quosque alios parili fuerat dignatus honore
8:568 Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
8:569 protinus adpositas nudae vestigia nymphae
8:570 instruxere epulis mensas dapibusque remotis
8:571 in gemma posuere merum. tum maximus heros,
8:572 aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit
8:573 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen
8:574 quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!'
8:575 Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum:
8:576 quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit.
8:577 quoque minus spretae factum mirere Dianae,
8:578 naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos
8:579 mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
8:580 inmemores nostri festas duxere choreas.
8:581 intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
8:582 tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
8:583 a silvis silvas et ab arvis arva revelli
8:584 cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
8:585 in freta provolvi. fluctus nosterque marisque
8:586 continuam diduxit humum partesque resolvit
8:587 in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
8:588 ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit
8:589 insula, grata mihi; Perimelen navita dicit:
8:590 huic ego virgineum dilectae nomen ademi;
8:591 quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
8:592 propulit e scopulo periturae corpora natae.
8:593 excepi nantemque ferens "o proxima mundi
8:594 regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae,
8:595 adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna
8:596 da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!"
8:597 dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes
8:598 et gravis increvit mutatis insula membris.'

8:599 Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
8:600 moverat: inridet credentes, utque deorum
8:601 spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
8:602 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
8:603 esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.'
8:604 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
8:605 ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,
8:606 sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli
8:607 non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
8:608 quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
8:609 collibus est Phrygiis modico circumdata muro;
8:610 ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
8:611 misit in arva suo quondam regnata parenti.
8:612 haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
8:613 nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;
8:614 Iuppiter huc specie mortali cumque parente
8:615 venit Atlantiades positis caducifer alis.
8:616 mille domos adiere locum requiemque petentes,
8:617 mille domos clausere serae; tamen una recepit,
8:618 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,
8:619 sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
8:620 illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
8:621 consenuere casa paupertatemque fatendo
8:622 effecere levem nec iniqua mente ferendo;
8:623 nec refert, dominos illic famulosne requiras:
8:624 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
8:625 ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
8:626 summissoque humiles intrarunt vertice postes,
8:627 membra senex posito iussit relevare sedili;
8:628 cui superiniecit textum rude sedula Baucis
8:629 inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
8:630 suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
8:631 nutrit et ad flammas anima producit anili
8:632 multifidasque faces ramaliaque arida tecto
8:633 detulit et minuit parvoque admovit aeno,
8:634 quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
8:635 truncat holus foliis; furca levat ille bicorni
8:636 sordida terga suis nigro pendentia tigno
8:637 servatoque diu resecat de tergore partem
8:638 exiguam sectamque domat ferventibus undis.
8:639 interea medias fallunt sermonibus horas
8:640 concutiuntque torum de molli fluminis ulva
8:641 inpositum lecto sponda pedibusque salignis.
8:642 vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
8:643 sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
8:644 vestis erat, lecto non indignanda saligno.
8:645 adcubuere dei. mensam succincta tremensque
8:646 ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
8:647 testa parem fecit; quae postquam subdita clivum
8:648 sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
8:649 ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
8:650 conditaque in liquida corna autumnalia faece
8:651 intibaque et radix et lactis massa coacti
8:652 ovaque non acri leviter versata favilla,
8:653 omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
8:654 sistitur argento crater fabricataque fago
8:655 pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
8:656 parva mora est, epulasque foci misere calentes,
8:657 nec longae rursus referuntur vina senectae
8:658 dantque locum mensis paulum seducta secundis:
8:659 hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
8:660 prunaque et in patulis redolentia mala canistris
8:661 et de purpureis conlectae vitibus uvae,
8:662 candidus in medio favus est; super omnia vultus
8:663 accessere boni nec iners pauperque voluntas.

8:664 'Interea totiens haustum cratera repleri
8:665 sponte sua per seque vident succrescere vina:
8:666 attoniti novitate pavent manibusque supinis
8:667 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
8:668 et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
8:669 unicus anser erat, minimae custodia villae:
8:670 quem dis hospitibus domini mactare parabant;
8:671 ille celer penna tardos aetate fatigat
8:672 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
8:673 confugisse deos: superi vetuere necari
8:674 "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
8:675 inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius
8:676 esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
8:677 ac nostros comitate gradus et in ardua montis
8:678 ite simul!" parent ambo baculisque levati
8:679 nituntur longo vestigia ponere clivo.
8:680 tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
8:681 missa potest: flexere oculos et mersa palude
8:682 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
8:683 dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
8:684 illa vetus dominis etiam casa parva duobus
8:685 vertitur in templum: furcas subiere columnae,
8:686 stramina flavescunt aurataque tecta videntur
8:687 caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
8:688 talia tum placido Saturnius edidit ore:
8:689 "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
8:690 digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus
8:691 iudicium superis aperit commune Philemon:
8:692 "esse sacerdotes delubraque vestra tueri
8:693 poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
8:694 auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
8:695 busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa."
8:696 vota fides sequitur: templi tutela fuere,
8:697 donec vita data est; annis aevoque soluti
8:698 ante gradus sacros cum starent forte locique
8:699 narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
8:700 Baucida conspexit senior frondere Philemon.
8:701 iamque super geminos crescente cacumine vultus
8:702 mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que
8:703 "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit
8:704 ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
8:705 incola de gemino vicinos corpore truncos.
8:706 haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
8:707 narravere senes; equidem pendentia vidi
8:708 serta super ramos ponensque recentia dixi
8:709 "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."'

8:710 Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,
8:711 Thesea praecipue; quem facta audire volentem
8:712 mira deum innixus cubito Calydonius amnis
8:713 talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum
8:714 forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;
8:715 sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
8:716 ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu.
8:717 nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,
8:718 nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
8:719 anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;
8:720 saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri,
8:721 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
8:722 flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

8:723 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata,
8:724 iuris habet: pater huius erat, qui numina divum
8:725 sperneret et nullos aris adoleret odores;
8:726 ille etiam Cereale nemus violasse securi
8:727 dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
8:728 stabat in his ingens annoso robore quercus,
8:729 una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
8:730 sertaque cingebant, voti argumenta potentum.
8:731 saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
8:732 saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
8:733 circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
8:734 quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum
8:735 silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.
8:736 non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
8:737 abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
8:738 robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno
8:739 edidit haec rapta sceleratus verba securi:
8:740 "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
8:741 sit dea, iam tanget frondente cacumine terram."
8:742 dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
8:743 contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,
8:744 et pariter frondes, pariter pallescere glandes
8:745 coepere ac longi pallorem ducere rami.
8:746 cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,
8:747 haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
8:748 quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
8:749 concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
8:750 obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
8:751 deterrere nefas saevamque inhibere bipennem:
8:752 aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit
8:753 Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum
8:754 detruncatque caput repetitaque robora caedit,
8:755 redditus e medio sonus est cum robore talis:
8:756 "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
8:757 quae tibi factorum poenas instare tuorum
8:758 vaticinor moriens, nostri solacia leti."
8:759 persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
8:760 ictibus innumeris adductaque funibus arbor
8:761 corruit et multam prostravit pondere silvam.

8:762 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
8:763 omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
8:764 maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant.
8:765 adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
8:766 concussit gravidis oneratos messibus agros,
8:767 moliturque genus poenae miserabile, si non
8:768 ille suis esset nulli miserabilis actis,
8:769 pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi
8:770 non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
8:771 fata coire sinunt), montani numinis unam
8:772 talibus agrestem conpellat oreada dictis:
8:773 "est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
8:774 triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
8:775 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
8:776 et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat
8:777 sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum
8:778 vincat eam superetque meas certamine vires,
8:779 neve viae spatium te terreat, accipe currus,
8:780 accipe, quos frenis alte moderere, dracones!"
8:781 et dedit; illa dato subvecta per aera curru
8:782 devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis
8:783 (Caucason appellant) serpentum colla levavit
8:784 quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
8:785 unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
8:786 hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,
8:787 labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
8:788 dura cutis, per quam spectari viscera possent;
8:789 ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,
8:790 ventris erat pro ventre locus; pendere putares
8:791 pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
8:792 auxerat articulos macies, genuumque tumebat
8:793 orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

8:794 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta
8:795 ausa) refert mandata deae paulumque morata,
8:796 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
8:797 visa tamen sensisse famem est, retroque dracones
8:798 egit in Haemoniam versis sublimis habenis.

8:799 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
8:800 illius est operi, peragit perque aera vento
8:801 ad iussam delata domum est, et protinus intrat
8:802 sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
8:803 (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
8:804 seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora
8:805 adflat et in vacuis spargit ieiunia venis;
8:806 functaque mandato fecundum deserit orbem
8:807 inque domos inopes adsueta revertitur antra.

8:808 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis
8:809 mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni,
8:810 oraque vana movet dentemque in dente fatigat,
8:811 exercetque cibo delusum guttur inani
8:812 proque epulis tenues nequiquam devorat auras;
8:813 ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
8:814 perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
8:815 nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer,
8:816 poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
8:817 inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
8:818 quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
8:819 plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
8:820 utque fretum recipit de tota flumina terra
8:821 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
8:822 utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
8:823 innumerasque trabes cremat et, quo copia maior
8:824 est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
8:825 sic epulas omnes Erysicthonis ora profani
8:826 accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo
8:827 causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

8:828 'Iamque fame patrias altique voragine ventris
8:829 attenuarat opes, sed inattenuata manebat
8:830 tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat
8:831 flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu,
8:832 filia restabat, non illo digna parente.
8:833 hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat
8:834 et vicina suas tendens super aequora palmas
8:835 "eripe me domino, qui raptae praemia nobis
8:836 virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat;
8:837 qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
8:838 esset ero, formamque novat vultumque virilem
8:839 induit et cultus piscem capientibus aptos.
8:840 hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo
8:841 aera cibo celas, moderator harundinis," inquit
8:842 "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
8:843 credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
8:844 quae modo cum vili turbatis veste capillis
8:845 litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
8:846 dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant."
8:847 illa dei munus bene cedere sensit et a se
8:848 se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
8:849 "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
8:850 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,
8:851 quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
8:852 adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
8:853 me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
8:854 credidit et verso dominus pede pressit harenam
8:855 elususque abiit: illi sua reddita forma est.
8:856 ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
8:857 saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
8:858 nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
8:859 praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
8:860 vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
8:861 materiam derantque gravi nova pabula morbo,
8:862 ipse suos artus lacerans divellere morsu
8:863 coepit et infelix minuendo corpus alebat.Æ

8:864 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est
8:865 corporis, o iuvenis, numero finita, potestas.
8:866 nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,
8:867 armenti modo dux vires in cornua sumo,Æ
8:868 cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo
8:869 frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.