Omnia Vincit Amor Ovid Illustrated: The Renaissance Reception
of Ovid in Image and Text

featuring Metamorphoses illustrations
by Virgil Solis et al., with a verse
commentary by Johann Spreng (1563)

Page assembled by Daniel Kinney

Special thanks to Bradley Daigle and the generous assistance
of U.Va. Special Collections
Electronic Text Center Ovid Collection Home Page Translations Latin Text Search

Parallel Ovid Cycles - About This Site - Notes - Links
Non-java browsers: View the page-source and then cut-and-paste URL's for specific scans-links.

Antonio Tempesta, Metamorphoseon ... Ovidianarum (ca. 1585, 1606); Johan Wilhelm Baur, [Ovidii Metamorphosis] (ca. 1641)

This page supplies parallel links to two other important cycles of 150 engraved scenes from Ovid at the
Fine Arts Museums of San Francisco and in U.Va.'s Special Collections. Though not published till 1606, Italian Tempesta's designs were apparently already available for imitation by Goltzius as well as de Passe, whose own cycles were published before that date. All these cycles involve at least loose imitations of Salomon-Solis designs, though no longer as woodcuts, but rather as complex engravings, replete with stylistic refinements along Mannerist and early-Baroque lines. Wilhelm Baur's (or Bauer's) series of Ovid engravings may well have been published as early as 1639,1 the date given on many of our own plates, which are further signed "Inv[enit] et Fec[it]" ("Designed and Engraved"); the ambiguous date on our title-page is 1641. Left-hand bracketed links are to our All-Change Notes-Links page; the adjacent caption-links pull up Tempesta's plates, while numerical links on the right pull up Baur's plates and their page-linked comments in German, with the comments in German preceding the even-numbered plates and succeeding the odd. The Latin four-liners given here on the right, generally copied (*) or altered (**) from Posthius, are the captions in U.Va.'s copy of Baur, while boxed lines on the left are the captions employed for the Aubry reengravings from 1703 digitized for Vermont's Ovid Project.3 Even where these later cycles seem to widen the image-canon of Salomon's first Ovid-cycle from 1557 (indicated by non-suffixed links in square brackets, for instance 1/1), it is often by way of his own extra-series from 1559. Left-hand ordinal numbers where given are those of Tempesta's collection as published; scenes apparently out of order in Tempesta as well as in Baur are arranged on this page in the order of Ovid's own episodes.
1  Tempesta's cycle (which may be viewed sequentially here) is reworked in Renouard and selectively reprinted in Vondel; Baur's engravings are the principal model for Jean Lepautre (1618-82).
2  For a useful sketch of Baur's Ovid engravings and their imitations-reengravings by Melchior Küsel [K.] and Aubry see Henkel, 128-30, 144; photo-samplings of Baur's own original drawings (now in Vaduz, Sammlungen des regierenden Fürsten von Liechtenstein) with their print-derivatives are included in Rťgine Bonnefoit, Johann Wilhelm Baur (1607-1642): Ein Wegbereiter der barocken Kunst in Deutschland (Tübingen, 1997), Abb. 267-302, and an exhibition catalogue, Johann Wilhelm Baur 1607-42: Maniťrisme et baroque en Europe (Strasbourg, 1998), 175-81.
3  Besides changing completely the referent of some Baur engravings (e. g. 2/10a, 8/12, and 14/4-4a), the 1703 Latin includes several grammatical errors, corrected below: in 1703's Latin, 2/6 vitiata: for vitiatam; 5/9 est for is est; 6/1 Dis for Dijs; 7/1 suuensa for succensa; 7/7a impetibus for impetitus; 7/14 Laculo for Iaculo; 9/2 ferent for ferens; 10/6 nece for neci. In transcribing both sets of verses contractions have been expanded, u/v and ij/y usage normalized, and I and J normalized to I.
     
            Title-page

1 [1/1] Orbis fabrica
Title-page

1  [K.]
Rerum Distinctio
Quod cecinÍre chaos Graij vatesque Latini
   Credibile Í sacris fit didicisse Libris.
Vt Deus è nihilo sapienter cuncta creavit,
     Hinc ea confuso aspexit inesse chaos.
Numinis ast nutû pulchro discrimine cedunt,
   Suaviter omne facit, fortiter omne tenet.
2 [1/2] Hominis creatio
2*  [K.]
Animantibus habitandi locus assignatur
Hospitibus noua terra nouis iam gaudet et aer
   Atque nouo liquidae pisce natantur aquae.
Hospitibus noua terra nouis iam gaudet et aer,
   Atque nouo liquidae pisce natantur aquae.
Tum formans hominem magni Deùs arbiter aeui,
   Os iubet et mentem tollere ad astra piam.
3 [1/3] Aetas aurea
3*  [K.]
Aetas Aurea
Saturno sub Rege aetas fuit Aurea Mundi
   Omnia tunc tellus absque labore tulit.
Falcifero sub rege aetas fuit aurea mundi,
   Omnia cùm tellus absque labore tulit.
Otia securae tum plena quietis agebat
   Vulgus, et aeterno Vere nitebat humus.
4 [1/4] Aetas argentea
4
Aetas Argentea
Saecula picta vides Argentea, cum male diues
   Coepit homo validis bobus arare solum.
         [Image missing from our copy of Baur]  [K.]
5 [1/5] Aetas Ferrea
5*  [K.]
Aeneum et Ferreum Seculum
Post similem argento successit Ahenea proles;
   Ferrea mox animis terribilisque manu.
Degenerauerunt magis ac magis vsque nepotes,
   Terribiles animis, terribilesque manu.
Omne genus tandem vitiorum protulit aetas
   Ferrea, tum pulsa est fraude doloque fides.
6 [1/6] Gigantomachia
6*  [K.]
Gygantomachia
Fulmine succumbit proles prostrata Gygantum
   Dum parat aetherijs bella nefanda Dijs.
Montibus accumulat montes genus saeua Gigantum,
   Et mouet aeterno bella nefanda Deo.
Sed prostrata luit condignas fulmine poenas,
   Sic fatum infoelix impius omnis habet.
[1/7 -- not in Tempesta]
7*  [K.]
Consilium Deorum
Dum scelera ac caedes regnant sententia DivŻm
   Constituit mundum perdere diluuio.
Dum scelera ac caedes regnant, superatque Deorum
   Nullus honor, toto nullus in orbe timor,
Tum pater omnipotens, superùm praesenti senatu,
   Diluuio mundum perdere constituit.
7 [1/9] Diluuium
8*  [K.]
Diluuium
Saeuit hyems. Hominum pars interit. altera montes
   Occupat. oppletur sed locus omnis aquis.
Saeuit Hyems, densique ruunt de nubibus imbres,
   Transiliunt fines et maria alta suos.
Altera pars hominum montes petit, altera siluas,
   Obruitur fusis sed locus omnis aquis.
8 [1/11] Reparatio generis humani
9*  [K.]
Reparatio Generis Humani
Deucalion coniuxque hominum genus ecce reformant
   » Saxis, spargi iusserat illa Themis.
Deucalion, coniuxque (Themis quod iusserat antè)
   Post tergum iaciunt saxea frusta suum.
Iacta viri manibus mox ora virilia sumunt,
   Foemineum reparat foemina casta genus.
9 [1/12] Python ab Apolline interficitur
10*  [K.]
Python Serpens ab Apolline Interficitur
Python ille nocens fuit exhalatio terrae
   Quem radijs ardens strauit Apollo suis.
Magnus Apollo suis perimit Pythona Sagittis,
   Qui noua tum populis causa timoris erat.
Python ille nocens fuit exhalatio terrae,
   Quam radijs ardens soluit Apollo suis.
[1/13 -- not in Tempesta]
11**  [K.]
Daphne Amatur a Phoebo
Instat amans Phoebus, iubet at frondescere Peneus.
   Et cito fit laurus quae modo Virgo fuit.
Daphnen Phoebus amat, sequiturque per auia amatam,
   Vt maneatque rogat: sed magis illa fugit.
Lassa rogans Divos frondescere coepit, et ecce
   Mutata in laurum, laurea serta tulit.
[1/16 -- not in Tempesta]
12*  [K.]
Io Amata ‚ Iove in Vaccam Mutata
Ast Ioue cum Magno male luxuriata iuuencam
   Induit, et furrijs exagitata gemit.
Eximia est Io specie praelata puellis.
   Omnibus Argolicae quas peperÍre nurus.
Iuppiter hanc nebulis fugientem inuoluit, eamque
   Feruidus amplexus cogit inire nouos.
[1/18 -- not in Tempesta]
13*  [K.]
Syrinx in Arundinem
Pan sequitur Syringa; fugit tamen illa; manetque
   Virgo latens in aquis, et fit arundo Dei.
Pan sequitur Syringa, fugit pulcherrima Nympha,
   Dumque fugit, corpus mox fit arundo leuis.
Quòd tenui cecinit Pan primus arundine, Syrinx;
   Propterea Arcadia fertur amata Deo.
10 [1/19] Argus a Mercurio iugulatur
14*  [K.]
Argus Occiditur, Io Reformatur
Iuno centoculo seruandam tradidit Io
   Nil facit. Occisi lumina Pauo gerit.
Amputat ense caput misero Cyllenius Argo,
   Huic dum membra graui pressa sopore iacent.
Iuno oculis Argi caudam pauonis adornat,
   Inde auis haec penna versicolore nitet.
11 [2/1] Funestas ad Phoebum Phaeton fundit preces
15*  [K.]
Phaethontis Petitio
Imprudens votum iuuenis Phaethontis Apollo
   Implet, vt igniferos ipse gubernet equos.
Quodlibet affirmat Phaetonti munus Apollo,
   Illius vt verum se probet esse patrem.
HÓc animo iuuenis nimium temerarius optat
   Vt semel igniferos ipse gubernet equos.
12 [2/3] Phaetontis casus
16  [K.]
Casus Phaethontis
Coelo errans Phaethon Iouis occidit igne, rotaeque
   Ardentesque simul praecipitantur equi.
Insipiens Phaeton Genitoris regere currum
   Dum cupit, et mollem, nec sapit, atquae capit.
Non sibi damnificat soli, cui iure debetur,
   Absorbentur aquae, incineratur humus.
[2/4 -- not in Tempesta]
17**  [K.]
Heliades in Arbores
Fratris inexpletis lacrymis dum funus honorant
   Heliades, lacrymans silua suborta stetit.
Fratris inexpletùm dum tristia funera deflent
   Heliades, cortex pectora durus obit.
Regulus extinctum deplorat Cygnus amicum
   Qui modo Rex fuerat iam verè Cygnus erit.
13 [2/6] Callisto a Iove comprimitur
18  [K.]
Calisto Vitiata a Sociis Virginibus Punitur
A Ioue quantumuis magno vitiatam puellam
   Grandis apud socias poena secuta, probrum.
Membra lavant Nymphae Dominâ suadente Dianâ
   Vt recreent corpus, sola Calisto negat
Ventris onus gravidam designat, vestibus illa
   Exuitur, socio prohibeturque choro.
[2/7 -- not in Tempesta]
19*  [K.]
Calisto Mutata in Vrsam Infertur Coelo
Quin etiam infelix odio Iunonis in Vrsam
   Mutata innumeris est agitata malis.
Arcas in aduersam sua spicula dirigit vrsam,
   Nescius hac matris corpora pelle regi.
Iuppiter id prohibens in nubibus abstulit ambos,
   Fecit et Arctoi sidera clara poli.
14 [2/9] Erichtonius cistella laxata cernitur
[Not in Baur]
15 [2/10] Coronis in cornicem transformatur
20*  [K.]
Coronis in Cornicem Mutatur
Neptunus vidit visamque Coronida amauit
   Haec fugiens auis, ‚ Pallade docta, volat.
Propter aquas vidit, visamque Coronida feruens
   Neptunus sequitur, vimque sequendo parat.
Liberat hanc Pallas natis per brachia pennis,
   Cornicemque vocans, tu mea, dixit, eris.
[2/10a -- not in Tempesta]
[omitted]
Nyctimine ob Libidinem in Avem Nocturnam
Noctua Nyctimene est quia luxuriosa Mineruae
   Hinc illam cornix aemula persequitur.
            [Not found in our edition; UVM
              image based on Baur 53 (5/7b)]
16 [2/11] Apollinis sagitta Coronis transfigitur
21*  [K.]
Coronis ab Apolline per Calumniam Corui Transfigitur
Delator coruus, transfix‚ Virgine Phoebi
   Praemia nigrorem garrulitatis habet.
Corpus nescio cui iunxisse Coronida vidit
   Coruus, et id Phoebo garrulus ipse refert.
Ille animis ardens sinuosum corripit arcum,
   Perforat et telo pectora amata diu.
17 [2/12] Ocyroe vaticinata in equam
[Not in Baur]
[2/13 -- not in Tempesta]
22*  [K.]
Battus Perfidus in Saxum Mutatus
Battus Atlantiadae promissa silentia fallit
   Quem Deus in saxum vertit et obticuit.
Battus Abantiadae promissa silentia fallit,
   Indicioque locum prodit, et inde boues.
Hunc Deus in lapidem transformat, is admonet omnes,
   Quam sit perfidiae poena luenda grauis.
18 [2/14] Mercurius Herses amore accenditur
23*  [K.]
Mercurius Hersen Amat
Quis dubitet quin sacra etiam sint causa ruinae?
   Nam sacra dum spectat captus Atlantiades.
Palladis è templo redeuntes fortè puellas
   Dum videt interpres aliger ille Iouis,
Protinus ex omni numero sibi deligit Hersen,
   Quae reliquas formae vincit honore suae.
19 [2/15] Pallas Invidiam in Aglaurum incitat
24*  [K.]
Descriptio Liuoris et Inuidiae
Euocat Inuidiam dum Pallas plectit Aglauron,
   Tormentum vehemens inuidus ipse sibi est.
Hic adit Inuidiam Pallas, nigroque veneno
   Aglauro tingi mentem, animumque iubet.
Inuidiae pictura docet tristissima, quam sit
   Tormentum vehemens inuidus ipse sibi.
20 [2/16] Aglauros a Mercurio in lapidem transformatur
25*  [K.]
Aglauros Inuidens in Lapidem Mutatur
Inuida Mercurium prohibet. sed numine laeso
   Custodem forium vertitur in lapidem.
Inuidiae Aglauros stimulis agitata, negabat
   Mercurio patriae limina prima domus.
Ergò sibi totum sentit lapidescere corpus:
   Inuidia durum quid magis esse queat?
21 [2/17] Iupiter tauri imagine Europam rapit
26*  [K.]
Iupiter in Taurum Mutatus Europam Rapit
Si petulans fictum vites Europa iuuencum,
   Tam peregrŤ haud isses per mare vecta boue.
Iuppiter ad thalamum rapturus Agenore natam
   Induit egregij candida membra bouis.
Deceptamque vehit sinuosa per aequora tergo;
   Ex ducibus tauros saepe Cupido facit.
22 [3/1] Draco Martius Cadmi socios depascit
[Not in Baur]
23 [3/2] Draco a Cadmo interficitur
27*  [K.]
Cadmus Draconem Interfectorem Sociorum Perimit
Fortunam exilio Cadmus Sidone profectus,
   Nil mutat; socios enecat ecce Draco.
Cadmus vt ad fontem venit, comitesque necatos,
   Exitij autorem mox dat et ipse neci.
Rex ille Draco, Cadmus quem Marte peremit,
   Ipsius et regni sceptra superba tulit.
24 [3/3] Militum seges e draconis dentium seminio
28*  [K.]
Cadmo Milites Ť Serpentis Dentibus Nascuntur
Palladis instinctum, iacti noua semina dentes.
   In se vertendos arma virosque ferunt.
Palladis instinctu renouatis Cadmus in agris
   Vipereos dentes spargit, humoque tegit.
Inde viri surgunt galeas, atque arma gerentes,
   Inque vicem propria seditione cadunt.
25 [3/4] Dianae aspectu Actaeon in ceruum
29*  [K.]
Actaeon in Ceruum ob Visam Dianam
Inscius Actaeon malefid‚ aspergitur vnd‚,
   Dum videt et Nymphas et sine veste Deam.
Fingitur Actaeon nova sumere cornua cerui,
   Dum videt et comites, et sine veste Deam.
Scilicet ingenio consuescunt esse feroci,
   Quos nimium syluae, praedaque capta iuuant.
26 [3/5] Actaeon a proprijs canibus discerpitur
30*  [K.]
Actaeon a Proprijs Canibus Discerpitur
Dum fugit Actaeon timidi sub imagine cerui
   Sectantur Dominum dilacerantque canes.
Dum fugit Actaeon timidi sub imagine cerui,
   Inuadunt miserum, dilacerantque canes.
Saepe exhaurit opes canibus venator alendis,
   Atque ita fit famulis praeda pudenda suis.
27 [3/6] Semele divino Iovis concubitu occiditur
31  [K.]
Semele Accessu Iouis Occiditur
Dum Iouis aetherios Baccho grauis expetit audax
   Amplexus, Semele sensit et igne perit.
Iupiter hîc Bacchum furtivos inter amores
   E Semelè generat, quod malè Iuno tulit.
Illius instinctû divinos poscit amantem
   Amplexus; volitans perdidit ignis eam.
28 [3/7] Amore sui inardescens Narcissus in florem transmutatur
32*  [K.]
Narcissus in Florem
Cum sese pulcher Narcissus spectat in vnda
   Et secum ludit, flos fit amore finis.
Cum propriam vidit speciem Narcissus in Vndis,
   Ardere insano coepit amore sui.
Scilicet hoc homines vitio plerunque laborant,
   Vt placeat nimium quilibet ipse sibi.
[3/8 -- not in Tempesta]
33*  [K.]
Bacchi Sacra seu Triumphum Aspernatur Pentheus Rex
Imperium Bacchi qu‚ Sol oriensque cadensque
   Illo vix aliquis quin superetur erit.
In patria Bacchus puerili aetate triumphum
   Ducit, et ex hedera serta virente gerit.
Nec portatur equis, sed onus matresque virique
   Dum subeunt, latè tympana rauca, sonant.
29 [3/9] Tyrrheni nautae in Delphinos
35*  [K.]
Tyrrheni Nautae in Delphinos a Baccho Mutati
Nautas in virides delphinas mutat Iacchus
   Dum se aliÚ fallax nautica turba vehit.
Dum petitur Naxos latum tibi Bacche per aequor,
   Te fallax aliò nautica turba vehit.
Quam puer in virides mutans Delphinas, honesti
   Asseris autorem sanguinis esse Iouem.
30 [3/10] Pentheus a matre, sororibusque discerpitur
34*  [K.]
Bentheus ŗ Bacchis Discerpitur
Ebria thyrsigerŻm dum vitat Rex sacra Pentheus
   Non tamen ŗ Bacchis quin laceretur, agit.
Matres atque nurus celebrantes Orgia Bacchi
   Aggreditur Pentheus, et prohibere studet.
Turba fatigatum plagis in frusta cruenta
   Distrahit: hunc finem nempe Tyrannus habet.
31 [4/1] Thisbe leaenae aspectu territa, fugit
36*  [K.]
Pyramus et Thysbe Amantes ad Fontem Condixerant
Dum votum expectat Thisbe ardens rege ferarum
   Per tenebras viso territa, nuda fugit.
Ad fontem Thisbe residens expectat amantem,
   Huc lea nocte boum sanguine sparsa venit.
Illa petens latebras velamina summa relinquit,
   Quae madido lacerans inficit ore fera.
32 [4/2] Thisbe Pyrami exemplum aemulata pectus sibi transuerberat
37*  [K.]
Pyrami et Thisbes Interitus
Impegit gladio iuvenem miserabilis error
   Illo etiam rediens fixa puella cadit.
Pyramus inueniens maculatam sanguine vestem,
   Ipse sibi proprio perforat ense latus.
Hunc simul ac Thisbe videt, hic, ait, hic quoque mucro
   Me perimat, quo tu vita perempta iaces.
33 [4/2a] Coniugis furtum Sol Vulcano detegit
[Not in Baur]
34 [4/3] Martem Veneremque adulterantes Vulcanus reti suo implicat
38*  [K.]
Adulterium in Dijs Punitum
Haeret in amplexu dum Cypris adultera Martis
   Numinibus risus ludibriumque iacent.
Haeret in amplexu dum Cypris adultera Martis,
   Mulciber arte noua cautus vtrumque capit.
Et nitido cum Sole Deos mox conuocat, illi
   Numinibus risus ludibriumque iacent.
35 [4/4] Leucothoe a Phoebo vim patitur
39*  [K.]
[Not in UVM Baur]
Eurynomes faciem mentitus Apollo, venustae
   LeucothoŽs thalamum nocte silente subit.
Matris et in specie famulis discedere iussis,
   Mox habitum rursus sumit et ora Dei.
36 [4/5] Hermaphroditus et Salmacis unum in corpus abeunt
40  [K.]
Salmacidis et Hermaphroditi Amor
Salmacidis lymphae sunt desidis otia vitae
   Quae faciunt molles et sine corde viros.
Dixeris extingui flammas glacialibus vndis
   Fonte ast Salmacidis haec calet, ille friget.
Aggrediendo virum formantur corpora in unum
   Incerti generis, nunc Vir et hîc Mulier.
37 [4/6] Iunonis ad Furias alloquium
41*  [K.]
Iuno Tres Furias Incitat in Inum Inuisam
Vt Iuno satiet memorem implacabilis iram
   Atria terrifici tristia Ditis adit.
Vt satiet Iuno memorem implacabilis iram,
   Atria nigrantis tristia Ditis adit.
Et Furias, Athamantha velint vt perdere regem,
   Cum thalami socia, progenieque, rogat.
38 [4/7] Thesiphone regem, reginamque in furorem agit
42*  [K.]
Furiae Athamantis Regiam Peruadunt
Reginam Furiae Regemque Athamanta venenis
   Perdunt et cladem Regia tota bibit.
Et face tartarea, dirisque tremenda colubris
   Tisiphone peragit iussa potentis herae.
Reginamque suis, Regemque Athamanta venenis
   Inficit, ad Stygios et redit inde lacus.
39 [4/8] Athamas Learchum interficit et Ino Melicertam in aequor praecipitat
43*  [K.]
Athamas Furens Learchum Ino Seipsam Interficit
Mente carens Athamas natum minimum enecat ictu.
   Ino de scopulo cum seniore ruit.
Mente carens Athamas natu minimum enecat, Ino
   In mare de scopulis cum seniore ruit.
Dum famulae regni fatum miserabile deflent,
   Pars lapides fiunt, pars imitantur aues.
43 [4/10] Atlas ob inhospitalitatem in montem sui nominis
44**  [K.]
Atlas in Montem a Perseo Mutatus
Rex negat hospitium Perseus tenet ora Medusae
   Ille fit immani nomine notus Atlas.
Adveniens magno Perseus ab Atlante per vnam
   Hospitium noctem, Sole cadente, petit.
Rex negat, huic Perseus ostendit vt ora Medusae,
   Mons fit, et antiquum iam quoque nomen habet.
40 [4/11] Perseus occisa bellua Andromedam liberat
45*  [K.]
Perseus Andromedam Liberat
Vidit Abantiades vinctam victoque dracone
   Liberat et thalami ius dat habere sui.

Infelix nimium religata ad saxa cathenis
   Andromede, monstris et data praeda fuit.
Cernit Abantiades hanc, euictoque Dracone
   Liberat, et thalami ius dat habere sui.
41 [4/12] Anguiparum Medusae caput praescindit Perseus
46**  [K.]
Sacrilegae Medusae Crines in Angues Versi etc.
Dum sopor altus habet metuendum crine Medusam
   Utile Abantiades amputat ense caput.
Dum sopor altus habet metuendam crine Medusam,
   Callidus huis Perseus amputat ense caput.
Nox erat; aeque aliam magis interemisse Sororem
   Cum poterat, ratio est, prodita crine suo.
42 [5/1] Phineus Andromedae in nuptijs pugnam concitat
47*  [K.]
Tumultuantes in Nuptijs Persei in Saxa Mutati
Dum ruit in partes hominum ebria turba, furitque
   Gorgonis aspectu saxea turba stetit.
Ense ferox, telisque potens DanaŽius heros
   Miserat ad Stygios corpora multa lacus.
Gorgoneae tandem quoque protulit ora Medusae
   Dira, quibus visis saxea turba stetit.
44 [5/3] Pallas in Helicone Musas invisit
48*  [K.]
Pallas ad Musas in Heliconem Visura Hippocrenem
Pallas adit Musas fontem visura nouellum.
   Pierides factas carmine discit aves.
Fama noui fontis cùm Palladis attigit aures,
   Alatus rapido quem pede fecit equus,
Mox Helicona petit sacrum, doctasque sorores,
   Et studium laudat dulce, probatque locum.
45 [5/4] Musae dum Pyrenei vim effugiunt in aues transformantur
[Not in Baur]
46 [5/5] Plutonis animum amore Proserpinae inflammat Cupido
49*  [K.]
Venus et Cupido Plutonem Amore Proserpinae Inficiunt
Cypria cum Ditis feriisset pectus amore,
   Is Cereris natam mente rotisque petit.
Vt Stygii Regis certo fera pectora telo
   Traiecit volucris, matre iubente, puer.
Ilicet accensus furiales concipit ignes,
   Et Cereris natam mente, rotisque petit.
47 [5/6] Rapta Proserpina Cyane in stagnum sui nominis conuertitur
50*  [K.]
Pluto Rapit Proserpinam Cyanen in Stagnum Transmutat
Infernas vehitur Proserpina rapta sub vmbras
   Raptori frustra te obijcis, o Cyane.
Infernas vehitur Proserpina rapta sub vmbras,
   Raptorem Cyane sed prohibere cupit.
Ille hortatus equos, penetrat vi flumina Nymphae,
   Atque suas sedes virgine laetus adit.
48 [5/7] Deridens Cererem puer in stellionem abit
51*  [K.]
Ceres Quaerens Filiam Se Irridentem in Stellionem Mutat
Moesta Ceres sitiens tenui potata polenta:
   Dum puer hanc ridet, Stellio serpit humi.
Orbe Ceres toto quaerens moestissima natam,
   Arenti immensam colligit ore sitim:
Eque casa potum sumit, ridetque bibentem
   Dum Puer, is factus stellio, serpit humi.
49 [5/7b] Ascalaphus a Proserpina in bubonem mutatur
53  [K.]
[Not in UVM Baur;
see here on 2/10a]
Mala Ditis rapuit septena Proserpina tutè
   Prodidit Ascalaphus: noctua dixit eris.
Diva furens meritas nunc praebet vindice linguâ
   Poenas: haec arbor quam mala mala tulit.
50 [5/7c] Sirenes Proserpinae comites in aves
[Not in Baur]
51 [5/8] Arethusa ab Alpheo adamata in fontem sui nominis conuertitur
52*  [K.]
Arethusa ab Alpheo Amata in Fontem
Insequitur flagrans Arethusam Alpheus, at illam
   Clamantem spiss‚ Delia nube tegit.
Insequitur flagrans Arethusam veste carentem
   Alpheus, timidis passibus illa fugit.
Sed lassata fuga, fer opem mihi, Delia, clamat.
   Clamantem spissa Delia nube tegit.
52 [5/8a] Segetum vsum Triptolemum docet Ceres
[Not in Baur]
53 [5/9] Lyncus in lyncem a Cerere transformatur
54*  [K.]
Ceres Triptolemum per Orbem Mittit, Lyncum in Lyncem mutat
Triptolemum Cereris missum iugulare parabat
   Dum Lynceus saeuus, Lynx cito factus is est.
Triptolemus vehitur Cereris per inania curru,
   Semina docturus credere iacta solo.
Hospes at hunc Lyncus capientem nocte quietem
   Dum iugulare parat, Lynx citò factus abit.
54 [6/0] Arachne in araneam a Pallade convertitur
55  [K.]
Pallas Arachnen in Araneam Transmutat
Concertare Deae fides fit aranea Arachne.
   Has sibi vindicias laesa Minerua dedit.
Pallade cum Dominâ texens certavit Arachne
   Fertur et immeritò succubuisse Deae.
Victa liquit nomen, mutatur aranea, necdum
   Cessat ei labor, causa funesta sibi.
55 [6/1] Niobes liberi sagittis ab Apolline et Diana conficiuntur
56*  [K.]
Superba Niobe cum Filijs Interimitur a Phoebo et Diana
Transfigunt sobolem Niobes Phoebusque sororque.
   Cum Dis aequari seque suosque cupit.

Progeniem Niobe numerosa iactat, et ipsis
   Aequari superis seque suosque cupit,
Huic sobolem perimunt omnem Phoebusque sororque
   Nempe solet fastum debita poena sequi.
56 [6/2] Agrestes Lycij in ranas abeunt
57*  [K.]
Inhumani Agrestes in Ranas
Agrestes fieri ranas Dea magna coegit,
   Cum lympham arenti rustica turba negat.
Sole sub ardenti sitiens Latona gemellos
   Portat, at huic lympham rustica turba negat.
Ergò illam fieri ranas Dea magna coŽgit,
   His similes multos secula nostra vident.
57 [6/2a] Marsyas cantu cum Phoebo contendit
[Not in Baur]
58 [6/3] Marsyas victus ab Apolline excoriatur
58*  [K.]
Superbus Marsyas a Phoebo Excoriatur
Marsya, qui demens Phaebum superare canendo
   Tentasti, pellis iam tibi detrahitur.
Marsya quid demens Phoebum superare canendo
   Tentasti, misero iam cutis abstrahitur.
Exemploque mones, ne quis temerarius vltrò
   Praestantes humili prouocet ore viros.
59 [6/6] Tereus Philomenam vitiat
59*  [K.]
Tereus Philomelam Violauit, et Reclusit
Abducta patrijs Philomelam sedibus ardens
   Aggreditur Tereus vi violatque fidem.
Abductam patriis Philomelam sedibus ardens
   Aggreditur Tereus, vi violatque fidem.
Nec contentus eo, linguam ferro impius aufert,
   De scelere hoc possit ne miseranda queri.
60 [6/8] Progne Ityn interficit et Tereo epulandum proponit
60*  [K.]
Progne Vltrix Trucidata Sobole cum Philomela et Tereo in Aves
Tereus et Progne Philomelaque crimen ob atrox,
   In sibi consimiles degenerantur aues.

Mater Itin puerum (visu miserabile) mactat,
   Apponitque fero viscera cocta patri.
Vescenti Philomela caput cervice resectum
   Obijcit; attonita Rex capit arma manu.
[6/9 -- not in Tempesta]
61*  [K.]
Orithyia ŗ Borea Rapta
Quam Boreae genitor bis terque negarat Erechteus,
   Nunc vi sublatam per sua regna vehit.
Orithyian amans Boreas et stemmate claram,
   Et specie insignem per sua regna vehit.
Hanc illi genitor bis terque negarat Erechtheus,
   Nunc ferus ereptam vendicat ipse sibi.
61 [7/1] Iasonem velleris potiundi artem docet Medea
62**  [K.]
Iasonem Medea Adamat
Ardet amore nouo succensa ab Iasone Colchis
   Auxiliumque Duci spondet, et illa fidem.
Iam Medaea novo succensa ab Iasone amore,
   Et meliora videns, deteriora probat.
Auxiliumque Duci promittit ut aure secum
   Vellera tam diro tutus ab hoste ferat.
62 [7/2] Draconem velleris excubitorem sopit Iason
63*  [K.]
Iason Sopit Draconem Custodem Aurei Velleris
Aesonides herbis domat os furiale draconis,
   Aureaque ablato vellere mala rapit.
Aesonides herbis sopit cantúque Draconem,
   Arboris auricomae qui vigil acer erat.
Postmodò felici securus obambulat horto,
   Aurea cumque sua vellere mala rapit.
63 [7/3] Deorum dearumque opem implorat Medea
[Not in Baur]
64 [7/4] Aesoni decrepito inventam restituit Medea
64*  [K.]
Aeson Decrepitus Fit Iunior Opera Medeae
Vt tibi primam Aeson reuocet Medea iuuentam,
   Nocte Hecaten atr‚ per sua sacra vocat.
Phasias appositis aris, coctisque venenis,
   Ense ferit soceri languida membra sui:
Exhaustoque cruore, nouo mox sanguine venas
   Replet, et hinc illi laeta iuuenta redit.
65 [7/5] Medea Peliades in parricidium stimulat
[Not in Baur]
66 [7/6] Cygnus in olorem Hiere in stagnum vertuntur
65**  [K.]
Medea Mendax Fugit: Cygnus Hyries Filius in Olorem
Mox vbi per gnatas Peliam Medea peremit
   Mendax alato vecta dracone fugit.
Dum Peliam natae senio morbisque grauatum
   Interimunt, vitae spem melioris habent:
Illa super freto trans aera vecta dracone
   Transsurgiit montem, Cygne sonore tuum.
67 [7/7] Trucidatis liberis Medea fugam capessit
[Not in Baur]
[7/7a -- Not in Tempesta]
66  [K.]
Theseus Redux a Medea Aconito Impetitus
Medeam thalamo fallacem iunxerat Aegeus,
   Illa tibi Thesei! tetra venena dedit.
Aegaei nun iuncta thoro, propinare Medaea
   Huius dum gnato, mox aconita parat.
Proditur. inde fugâ sibi consuluisse putabat,
   Nube tegit corpus cingitur arte suâ.
68 [7/8] Cerberum domat Hercules
[Not in Baur]
[7/10 -- not in Tempesta]
67*  [K.]
Sub Minoe Rege Pestis in Aegina
Aeginam exhausit pestis Iunonis ab iram;
   Cuncta iacent faedis plena cadaueribus.
Iuno luem terris odiosa à pellice dictis
   Irrogat, et primum corripit illa pecus.
Immoriuntur agris taurique, hominesque, feraeque;
   Cuncta iacent foedis plena cadaueribus.
[7/11 -- not in Tempesta]
68*  [K.]
Formicae in Homines Mutatae
Mira fides! hominum formicis Iupiter artus
   Fixit et Aeginae maenia ciue replet.
Aeacus absumptos populos, desertaque rura
   Et vacuas quaeritur ciuibus esse domos.
(Mira fides) hominum formicis Iuppiter artus
   Induit, atque nouo moenia ciue replet.
69 [7/12] Cephalum amore perditissimo prosequitur Aurora
69*  [K.]
Cephali et Aurorae Amor Coniugi Eius Procridi Perniciosus
Aurora in Cephalum, Cephalus mage coniuge gaudet,
   Hinc ea tentatur, set male casta, latet.
More suo canibus solis comitantibus ibat
   Venatum Cephalus mane rubente nouo:
Hunc Aurora rapit, sed enim mox inde remittit,
   Vxori tacitum vaticinata malum.
70 [7/13] Cephalus et iaculo inevitabili, et cane pernicissimo a Procride donatur
70*  [K.]
Cephalus et Procris Reconciliantur
Munera dat Cephalo Procris iaculumque Canemque
   Certius hoc nullum, nec canis alter erat.
Munera dat Cephalo Procris iaculumque, canemque,
   Quae sibi don‚rat Cynthia magna prius.
Non illo iaculo fuerat tum certius vllum
   Et melior pedibus non canis alter erat.
71 [7/14] Procridem inscius interficit Cephalus
71*  [K.]
Procris Perit Iaculo Quod Dedit Ipsa Viro
Suspectum Cephalum explorat malŤ, et abdita siluis
   Coniunx: nam iaculo quod dedit ipsa, perit.
Nomine adulterij Cephalum malè Procris habebat
   Suspectum, in syluas subsequiturque virum.
Dumque latet, strepitumque facit, fera credita telo
   Traijcitur, donis et perit ipsa suis.
72 [8/1] Minois pulchritudine inflammatur Scylla
72*  [K.]
Scylla Minoi Patriam Prodit Amans
Maenia dum Nisi premit obsidione potenti
   Rex Minos, Scyllae proditione capit.
Moenia dum Nisi regis validissima longum,
   Terribili Minos obsidione premit,
Hunc videt ex alta virgò Niseia turri,
   Et capitur demens hostis amore sui.
73 [8/2] Purpureum parentis capillum Minoi offert Scylla
[Not in Baur]
[8/3 -- not in Tempesta]
73*  [K.]
Scylla in Avem Cirim Pater Autem in Nisum
Dum Victor remeat sine Scylla, Scylla natando
   Facta fuit, Niso cum patre, Ciris auis.
Post domitos hostes, retinacula soluere Minos
   Imperat, et dubijs tendere vela Notis,
HÓc dum Scilla furens spumantibus insilit vndis
   Fit, complexa ratem, Ciris, et auget aues.
74 [8/4] Minotaurum Theseus vincit
74  [K.]
Ariadnes a Theseo Desertae Misertus Bacchus
Thesea dum filo gratis Ariadne adamasti.
   Oppressae luctu fit tibi Bacchus amor.
Ingratus sponsam Theseus dum Ariadne reliquit,
   A Baccho moerens, sponte, corona datur
Et iubet esse Deam; mens est decreta Deorum
   Appremiare bonos, plectere iustè malos.
75 [8/5] Daedalus Icaro alto nimis ambienti orbatur
75  [K.]
Daedalus et Icarus Novae Aves
Dum male sublimem petit Icarus aethera pennis,
   Icarus Icarijs nomina fecit aquis.
Daedale praecedis, mox sumptis Icarus alis
   AŽrias carpit cum genitore vias:
Subuolat ad coelum propius, mox cera liquescit,
   Inque necaturas praecipitatur aquas.
76 [8/7] Calidonius ab Atalanta aper primo vulneratus a Meleagro interimitur
76*  [K.]
Atalanta et Meleager Aprum Dianae Vindicem Perimunt
Iam Perdix bene factus auis cum porca Dianae
   Materiam pugnae dat Meleagre tuae.
Vastabantur apro immani Calydonia rura,
   Inque casis tutum vix benè vulgus erat.
Conficit hunc ferro Meleager regia proles,
   Et magni famam nominis inde refert.
77 [8/8] Atalantae caput exuuiasque apri Meleager offert
77*  [K.]
Meleager Inuidos Punit
Inuida Victorem tetigit quoque sors Meleagrum,
   Sed docet imbelles Inuidiae esse manus.
Ardet Atalantae forma Meleager et illi
   Terribilis donat terga caputque ferae.
Hoc socij prohibent, clamorque minaeque sequuntur,
   Dantur et hinc fratrum corpora bina neci.
[8/9 -- not in Tempesta]
78*  [K.]
Althaea Fatalem Stipitem Vrente Meleager Perit
Artibus Althaeae perijt Meleager, et atras
   Lugente ex turba Delia fecit aues.
Thestias vt fratres miseranda caede peremptos
   Aspicit, vltrices instruit igne focos.
Imponitque focis nati fatalia ligna,
   Cum quibus extinctus concidit ille simul.
78 [8/10] Perimile in insulam
81*  [K.]
Perimele Acheoloo Amata in Insulam
Dum lapsam gnatam sequitur genitor Perimelen,
   Insula Neptuni munere dura stetit.
Hippodamas turpem gnatae dum senserat actum
   Praecipitem è scopulis in mare trusit eam:
Hac Acheloe times: Neptunum accedisse oras
   Is quoque proscripsit; Insula Amata tua, est.
[8/12 -- not in Tempesta]
[omitted]
Baucis et Philemon Pii Coniuges in Arbores
Ante fores templi Baucisque piusque Philemon
   In frondes corpus sentit abire pias.
            [Not found in our edition; UVM
              image based on Baur 90 (9/10)]
79 [8/14] Ceres ad Famem Nympham in Erisichtonis poenam amandat
79*  [K.]
Erisichthon Sacram Quercum Excindit Vlciscendus
Quercus erat Cereri hanc Erisichton cedere cogit.
   At prima infaustus Vulnera iussor habet.
Ingens quercùs erat, Cereri gratissima, cuius
   Pendebat sacris multa tabella comis.
Impius hanc famulos Erisichthon caedere cogit,
   Vulnera et ipse sua prima bipenne facit.
80 [8/15] Insatiabili fame Erisichtonem torquet Fames
80*  [K.]
Erisichthon Fame Inexplebili Torquetur a Cerere
Diua vltrix iubet ut fauces Erisichtonis intret
   In Scythicis agris emaciata Fames.
Laesa Ceres volucri dimittit Oreada curru
   In Scythiam, ad moesta sordida tecta famis.
Hanc iubet, vt rapidi fauces Erisichthonis intret,
   Illius et miseram cogat egere domum.
81 [8/16] Diuersas induta formas Mitra diversis divenditur
82  [K.]
Erisichtonis Fames, Filiae Artibus Subleuata
Luxuria an peior sit suada an turpis egestas
   Vtriusque sciens Metra problema facit.
Attenuarat opes cunctas Erisichthon edendo,
   Nec tamen hinc dira est attenuata fames.
Vendit inops etiam praestanti corpore natam,
   Illa fit aequorei libera regis ope.
82 [9/1] Luctatur, et vincit Acheolum Hercules
83*  [K.]
Herculis Labores
Mutantem formas Acheloum dextera fregit
   Herculis, immenso pene labore satur.
Amphitrioniades simul et Calydonius amnis
   De thalamo pugnant Deianira tuo.
Et variet quamuis Achelous saepe figuram,
   Non minus Herculea vincitur ille manu.
83 [9/2] Nessus Dianiram rapiens telo ab Hercule configitur
84*  [K.]
Nessus Centaurus Fidem Violans et Lichas Dolosum Munus Ferens ab Hercule Occisi
Herculis vxorem malefidus vector amando
   Interit: et Nessi dona ferendo, Lichas.
Herculis vxorem vada per fluuialia Nessus
   Dum vehit, amplexu luxuriante premit,
Corripit ille arcus, et pectora acumine ferri
   Traijcit, exhausto sanguine Nessus obit.
84 [9/] Lernaei muneris gerulum in Euboicum mare praecipitat Hercules
[Not in Baur]
85 [9/4] A parente Hercules deitate honestatur
85  [K.]
Hercules ex Rogo in Polum
Alciden vicit centauri sanguine tincta
   Vestis, at ille polos patre iubente subit.
Post varios ausus generosaque facta peracta
   Hercules se vivum nun cremat ipse rogo.
Humanos quamvis moriens sic liquerit artus
   Spectat eum numerus, gloria magna, Deum.
86 [9/5] Iuno compressis genibus Alcmenae partum differt
86*  [K.]
Galanthis Mendax in Mustelam
Dum parit Alcmene, partum Lucina repressit.
   Ancilla hanc fallens, nunc pecus, ore parit.
Nititur ad partum miseranda Alcmena, sed obstat
   Lucis honoratae quae Dea nomen habet.
At delusa dolis famulae, sua vincla remittit,
   Nascitur et proles magna potensque Iouis.
87 [9/6] Driope in arboris formam transmigrat
87*  [K.]
Dryope in Arborem
Dum Dryope gnato auellit tibi Lote racemum
   Mutati in Lotum gnatus et ipsa stetit.
Dilectum Dryope comitata sorore ferebat
   In gremio natum, vere tepente nouo,
Vtque comas loti decerpsit, in arboris ipsa
   Frondentis speciem versa repentè stetit.
88 [9/8] Biblis incesti ardoris repulsam passa in fontem commutatur
88*  [K.]
Maerens Biblis in Fluuium
Biblis amans Caunum non fert moderata repulsam,
   Fit Leo caunus, et haec fons quoque tristis aquae.
Iam patriae Caunus dulcissima liquerat arua,
   Sustinet hunc flagrans Byblis amore sequi.
Tandem fessa cadit, lachrymisque soluta profusis
   NaÔadum fons est munere facta nouus.
89 [9/9] Lycti ad Telethusam circa prolem mandatum
89*  [K.]
[Not in UVM Baur;
image used for No. 90]
Si pareret Lygdo coniunx Telethusa puellam,
   Protinus hanc letho clàm dare iussa fuit.
Isis te contrà mandat sub imagine somni,
   Decipiat pariens vt Thelethusa virum.
90 [9/10] Iphis Isidis commiseratione ex puella in marem
90*  [K.]
Iphis Puella in Marem
Iphis mas mendax, vxorem ducere iussus,
   Fit mas, ingenio Diua Diana, tuo.


Iphi tibi Lydus genitor despondet Ianthen,
   Sed nihil heu tete nescit habere viri.
Adfert Isis opem, nam quae modò templa subibas
   Foemina, te puerum mater abire videt.
91 [10/2] Euridice (respiciente Orpheo) ad inferos revocatur
91*  [K.]
Orpheus Vxorem Defunctam apud Inferos Requirit
Orpheus Eurydicen recipit, dum supplicat orco,
   sed male respiciens perdit, et illa perit.
ThreÓcius vates pro coniuge supplicat Orco,
   (Tantum sancta fides sancto in amore valet)
Eurydicenque suam recipit: sed dum malè cautus
   Respicit, ad Stygium mox redit illa nemus.
92 [10/3] Cantus dulcedine Orpheus, saxa ferasque demulcet
92*  [K.]
Orpheus Cythara Feras et Inanima Trahit
Orpheus dulcison‚ dum carmina voce susurrat
   Fixa sono stabant bestia, saltus, auis.
Orpheus blanda simul dum carmina voce susurrat,
   Atque simul citharae dulcia plectra mouet,
Auditum properant syluaeque, genusque ferarum,
   Atque suum vatem multa salutat auis.
93 [10/4] Cyparissus ab Apolline in arborem commutatur
93*  [K.]
Cyparissus Occiso Ceruo Sacro in Arborem
Vt ceruum Diuae fixit Cyparissus amatum,
   Sensit in arboreas se riguisse comas.
Vt ceruum iaculo Cyparissus fixit amatum,
   Atque anima vidit deficiente mori,
Hoc, ait, imprudens feci, sunt Dij mihi testes
   Sensit et in frondes diriguisse comas.
94 [10/5] In aquilam transformatus Iupiter Ganymedem rapit
94*  [K.]
Ganymedes ob Elegantiam Raptus a Ioue
Alitus ipse suae mentitus Iuppiter ora,
   Pocillatorem praeripuit Iuuenem.
Alitis ipse suae speciem mentitus et ora
   Iuppiter, Iliaden aurea ad astra vehit.
Is quoque iam fertur mensis astare Deorum,
   Et miscere Ioui pocula grata suo.
95 [10/6] Hyacinthi cruor in florem sui nominis
95*  [K.]
Hyacinthus Improuide Occisus ab Apolline in Florem
Phaebus amans florem pueri de sanguine finxit,
   Quem tu disce dabas fortius icte neci.
Occidit infelix Hyacinthus vulnere disci,
   Quem tulit in miseri fortior aura caput,
Phoebus amans florem pueri de sanguine nasci,
   Perpetuò et tristes iussit habere notas.
[10/8 -- not in Tempesta]
96*  [K.]
Pygmalionis Effigies Eburnea in Hominem Mutatur
Pygmalion statu‚ captus, precor, haec mea Coniux
   Fiat, ait. Cypris viuere fecit ebur.
Corpore vt insignem, sculpsit, facieque puellam
   Pygmalion, operis captus amore sui est.
Imponensque toro, fiat precor haec mea coniux
   Dixit, et alma Venus viuere iussit ebur.
96 [10/12] PerditŤ a Venere adamatur Adonis
97*  [K.]
Veneris et Adonis Amor Infelix
Incestum Myrrhae plectit pater, illa fit arbor,
   Natus e‚ Iuuenis fit tibi Cypris Amor.
Formosum sequitur flagrans Dea Cypria Adonim,
   Et nunc imbelles sollicitare feras,
Inque sinu iuuenis requiem modò ducere gaudet,
   Osculaque in roseis figere longa genis.
97 [10/13] Atalantam Veneris ope vincit Hippomenes
98*  [K.]
Atalanta et Hippomenes Cursu Certantes
Hippomenes cursu meruit te, virgo, doloque
   Sed iunctos probro sacra libido dedit.
Formosam Hippomenes Atalantam praepete cursu
   Vincit, connubio iungit eamque sibi.
Attamen ille dolo vincit, mala aurea spargens,
   Quae dederat cultae Diua beata Cypri.
98 [10/15] Apri dente Adonis interimitur
99**  [K.]
Adonis Occisus ab Apro in Anemonem Florem
Maesta, Venus florem de te sibi finxit Adoni,
   Cum tua forma apro fracta iaceret humi.
Vt ferus inguen Aper rupit tibi mollis Adoni,
   Tum simul est isto vulnere laesa Venus.
Et canis et cygnus pariter gaudere recusant,
   Signaque tristitiae magna dedêre suae.
99 [11/1] Orpheus a Bacchis discerpitur
100*  [K.]
Orpheus ņ Bacchis Interficitur. Lyram et Caput Orphei Hebrus Excipit.
Ebria turba sacris male-suadi plena Lyaei,
   Orphea, Musarum remque decusque necat.
Matrum turba frequens sacris operata Lyaei
   Orphea cantantem vocem, lyraque videt,
Irruit inque pium saxis, hostisque poetam,
   Occisum manibus dilaceratque feris.
100 [11/2] Serpens Orphei caput dilaniaturus in saxum ab Apolline conuertitur
[Not in Baur]
101 [11/3] Ob restitutum Silenum Midae a Baccho defertur optio
101*  [K.]
Fatua Optio Midae pro Sileno Restituto
Fit votum Baccho, Phrygiae Rex impetrat; aurum
   Omne fit, admot‚ quod terit ille manu.
Rex Phrygiae stolidus verti cupiebat in aurum,
   Omne, quod admota tangeret ipse manu:
At citò poenituit voti, cum denique posset
   Nec relevare famem, nec releuare sitim.
102 [11/4] Midae ob iudicij crassitiem aures asininae
102*  [K.]
Midae Iudicium Auribus Asininis Plexum
Pan calamos inflat, cithar‚ canit augur Apollo,
   Iudicio fatui victus Apollo Midae.
Pan calamos inflat, cithara canit augur Apollo,
   Pana Deo praefert carminis arte Midas,
Huic similes asinis affingit Delius aures:
   O quot habent fatuos secula nostra Midas.
103 [11/5] Neptunus ob violatum a Laomedonte pactum eluuiem Troianis agris immittit
103*  [K.]
Neptunus et Apollo Aedificantes Troiam Delusi, Paenas Reposcunt
Rex maris et Phoebus Troiae noua moenia condunt,
   Nec fracta impune est a Phryge Rege fides.
Rex maris, ac Phoebus Troiae noua moenia condunt:
   Sed frangente datam Laomedonte fidem.
Pontus obit terras, et regis filia monstro
   Poscitur, Alcidae quod fera claua necat.
104 [11/6] Peleus Thetide vinculis coarctata potitur
104**  [K.]
Pelei in Thetidem Se Varie Transformantem Amor
Aeacides Thetidem, Thetis illum ludit, ab illo
   Iniectis laqueis denique capta Thetis.
Vim parat Aeacides Thetidi, refugitque vicissim,
   Dum Cygni speciem tigridis atque subit.
Vate sed admonitus laqueis innectit amicam,
   Et potitur votis laetus amore suis.
105 [11/7] Chione ob linguae procacitatem ŗ Diana transfigitur
105*  [K.]
Superbiens Chione a Diana Sagittis Confossa
Elatam gemino partu forma‚que superbam
   Te Chione, leto magna Diana dedit.
Mercurio, Phoeboque simul genitoribus, olim
   Cùm Chióne pueros edidit vna duos,
Elatam gemino partu, specieque superbam
   Egregia, letho magna Diana dedit.
106 [11/8] Psamantes Pelei, Thetidisque precibus expugnata lupum in saxum mutat
106*  [K.]
Peleo Orante Iratum Numen Lupus in Saxum Mutatur
Diua Thetis solido commutat marmore corpus,
   Qui Pelei tauros strauerat ore, Lupo.
Fortè suos Peleus spacioso in littore tauros
   Liquerat, hos sternit Martius ore lupus.
Diua Thetis solido commutat marmore corpus,
   Atque feram pecori posse nocere vetat.
107 [11/9] Ceyx Clarium oraculum petens, tempestate in Aegeo mari obruitur
107*  [K.]
Ceyx Naufragio Perit, Halcyone Vxori Luctum Relinquens
Saeuit hyems, Ceyx imis inuoluitur vndis,
   Alcyonem caram voce cadente gemit.
Saeuit hiems, densa tegitur caligine coelum
   Fluctibus et ventis aequora vasta fremunt:
Interea Ceyx rapidis inuoluitur vndis,
   Alcyonemque vocat voce gemente suam.
108 [11/10] Halcyone ob mariti reditum Iunoni supplicat
108*  [K.]
Halcyone Supplicat Iunoni, Quae Iridem Ei Solatio Mittit
Alcyone perijsse virum dým nescit, ad aras
   Frustra flaturos obtinuit zephyros.
Alcyone perijsse virum dum nescit, ad aras
   Thura ferens humili concipit ore preces.
Irin Iuno vocat, discedunt nubila coelo,
   Et regnum Zephyri mitior aura tenet.
109 [11/11] Iris Somno Iunonis mandata exponit
109*  [K.]
Iris Domum Somni Adit, Solatura Halcyonem
Iris sollicitat noctis nigra somnia, mersam
   Vt classem exhibeant, fataque maesta viri.
Nuncia Iunonis nigri penetralia Somni
   Intrat, in occiduo quae procul orbe iacent,
Et iubet, Alcyonen adeant vt somnia, mersam
   Quae referant classem, fataque moesta viri.
110 [11/12] Morpheus Ceycis corpus Halcyoni representat
110*  [K.]
Ceyx per Somnum Apparet Vxori: inque Halcyones Mutantur
Naufragium Somnus miserandaque fata recensit,
   Illa viri viso corpore mox fit auis.
Ceycis Morpheus imitatur, et aegrae
   Alcyones thalamum nocte silente subit,
Naufragiumque suum, miserandaque fata recenset,
   Et simul vt coniux defleat ista petit.
111 [11/13] Aesacus Eperies mortem dolens ex scopulo se praecipitans abit in mergum
111*  [K.]
Aesacus Lugens Eperien, in Mergum Mutatur
Aesacus Eperien sequitur, cadit illa; sed ille
   In mergum transit praecipitatus auem.
Optatam sequitur per inhospita littora Nympham
   Aesacus, haec anguis dente perempta cadit.
Ille dolore amens, scopulo se deijcit alto,
   Exceptum Thetys candida fecit auem.
112 [12/1] Iphigenia Agamemnoni immolanda, ŗ Diana (cerua eius in locum substituta) surripitur
112*  [K.]
Iphigeniae Immolatio ad Dianae Iram Placandam
Iphigenia arae placandis dedita ventis,
   Eripitur, ceruam substituente De‚.
Ponat vt vnda minas ventis agitata, iubetur
   Mactari sacris Iphigenia focis.
Nube sed objecta pauidam pro virgine ceruam
   Substituit nemorum quae Dea iura tenet.
[12/1a -- not in Tempesta]
113  [K.]
Agamemnon Dianae Ceruam Occidens, Tempestate et Peste Aulide Conflictatur
Graecorum classem collidunt Aulide venti,
   Hos vltrix ceruae Magna Diana ciet.
Monte super celso domus est, quam fama Regina
   Possidet, heac passim nocte diûque patet:
Et licet innumeri subeant redeantque per illam,
   Ned fragor auditur; sed piè cuncta volant.
113 [12/2] Graecorum Troianorumque concursus
114*  [K.]
Primus Conflictus inter Graecos et Troianos
Argolici repetunt Helenam per tela, per enses,
   Cygnus ibi ferro haud peruius ipse cadit.
Argolici repetunt Helenam per tela, per enses
   Et ducibus Phrygijs praelia dira mouent.
Saeuit at ante alios ferro bellator Achilles,
   Datque repentinae corpora multa neci.
114 [12/3] Cygnus ab Achille interficitur
[Not in Baur]
115 [12/4] Caenis in virginitatis amissae solatium in virum fortissimum a Neptuno transformatur
115*  [K.; censored image]
Caenis Puella a Neptuno Amata in Virum
Munere Neptuni facta est pro crimine Caenis
   Vir, sua qui nunqum saucia membra gemat.
Aequoreo dilecta Deo pulcherrima Caenis
   Optat honorati corpus haberi viri.
Praestat amans votum, necnon dat et insuper vltrò,
   Vt fieri nunquàm saucia membra queant.
116 [12/5] Caeneus in Perithoi nuptijs a Centauris interficitur
116  [K.]
Caenis inter Lapithas et Centauros Pugnans Cadit, et in Auem Mutatur
Inter Centauros male potos vulneris expers
   Dum Caenis pugnat praelia, fuste perit.
Caeneus et Theseus gladio par nobile fratrum
   Centauros laedunt, afficiuntque strage.
Ne tamen invictos dic: succubuisse feruntur
   Omne quod inceëpit, desinit esse situm.
[12/5c -- not in Tempesta]
117  [K.]
Achilles a Paride Ope Apollinis et Neptuni Occisus
Qui dederat leto, leto est prostratus Achilles
   Faemineo Paridi hoc munus Apollo dedit.
Hectora Pelides, Paris interfecit Achillem
   Invictum socij, quem cecinêre, Graij.
Iuppiter invictus, Superum est invicta potestas,
   Haec sibi servârunt, Iura paterna poli.
117 [13/1] Disceptatio inter Aiacem et Ulyssem propter arma Achillis
118*  [K.]
Aiacis et Vlyssis Altercatio de Armis Achillis
Arma nocent etiam post saeui funus Achillis,
   Nam de gestandis lis fuit orta viris.
Cum Telamoniade sapiens contendit Vlysses,
   Promptior hic lingua, fortior ille manu.
Sed LaŽrte satus magni Ducis arma reportat:
   Eloquij tanta est gloria, tantus honor.
118 [13/2] Thetidis permotus precibus Vulcanus arma Achilli fabricat
[Not in Baur]
119 [13/3] Aiax mortem sibi consciscens, in florem abit
119*  [K.]
Aiax Dolens Sibi Mortem Consciscit, et in Florem Purpureum Mutatur
Aiax in florem migrat, dum se opprimit ir‚.
   Hanc illi ostendunt arma negata viam.
Aiax Peliadae clypeo spoliatus et armis,
   Se perimit gladio protinus ipse suo.
Quique tot egregios Heroas vicerat, ira
   Vincitur: Ű quantum est, se superare decus.
120 [13/4] Hecuba a Graecis (Troia exusta) rapitur
120*  [K.]
Excidium Troiae et Captiui Troes
In patriam Danai post Troiae incendia tendunt.
   Coelum Hecube miseris questibus omne replet.
In patriam Danai post fata nouissima Troiae
   Per mare longinquum nauibus ire parant.
Ad classemque simul trahitur Priameia coniux,
   Quae miseris coelum questibus omne replet.
121 [13/5] Polymnestor avaritia inductus Polydorum trucidat
121*  [K., miscaptioned (see 8/6)]
Polymnestor Thrax Polydorum Auri Cupiditate Occidit
Hospitij leges violat Polymnestor auarus,
   Et Troia euers‚ te, Polydore, necat.
Rex Priamus natum saeui Polymestoris aulam
   Miserat, atque auri pondera magna simul.
At postquàm in cineres abierunt Pergama, frangens
   Hospitis ille fidem, te, Polydore, necat.
122 [13/6] Polyxena manibus Achillis immolatur
122*  [K.]
Polyxena Immolatur Vmbrae Achillis
Cum foret occiso mactanda, Polyxena, Achilli,
   Non sua, sed matris, tristia fata gemit.
Cùm foret occiso mactanda Polyxena Achilli,
   Edidit haec forti tristia verba sono:
Ipsa libens equidem moriar, vos sydera testor,
   Sed mea me genitrix orba dolere facit.
123 [13/7] Hecuba trucidatum a Polymnestore Polydorum reperit
123*  [K.]
Luctus Hecubae Polydorum Occisum Reperientis
Inuenis infelix Polydori in litore corpus,
   Cum natae mater vulnera dira lauas.
Dum petit aequoreas Hecube moestissima lymphas,
   Abluat vt natae vulnera dira suae,
Inuenit extincti Polydori in littore corpus,
   Et causam luctus hinc grauioris habet.
124 [13/8] Hecuba Polymnestori oculos eruit
124*  [K.]
Hecuba Polymnestorem Oculis Priuat
Luminibus spolias Hecube Polymnestora saeuum,
   Nec minus in saeuam verteris ipsa canem.
Per missas Hecube famulas Polymestora regem
   (Audacem faciunt ira, dolorque) vocat,
Inuolat inque feros oculos animosa tyranni,
   Eruit et saeuis lumina saeua genis.
125 [13/9] Aurora a Iovi Memnoni, mortis honorem petit
125*  [K.]
Memnonii Rogi Fauillae in Aues Precibus Aurorae
Memnonio busto cum donum Aurora poposcit
   A Ioue Memnonias edidit ignis aues.
Occidit Iliacis Memnon bellator in oris,
   Illius hoc ardet corpus inane rogo.
Matre petente aliquem nati infelicis honorem,
   Innumeras volucres vsta fauilla parit.
126 [13/10] Aeneae in parentem pietas
126*  [K.]
Troia Ardente Aeneae Pietas in Parentem Emicat
Aeneas per tela patrem dum surripit igni,
   Tunc Pietas numen, quo tegeretur erat.
Longaeuum per tela patrem, mediosque per ignes
   Aeneas humeris dulce reportat onus.
Nec fera tela viro quicquam nocuÍre, nec ignes:
   Scilicet est pietas numine tuta Dei.
[13/10a -- not in Tempesta]
127  [K.]
Aeneas Anium Regem et Sacerdotem Non Sine Muneribus Inuisit
Aenean Anius Rex idem hominumque sacerdos
   Excipit: at Pius huic munera digna tulit.
Aeneam profugum, Rex Annius excipit almus
   Hospitio, pariter munera grata ferens:
Hoc Anchisiadis meruit virtutis imago
   Possidet insuetos virtus ubique lares.
127 [13/10b] Maeonides Pyrenei vim effugientes in aues
[Not in Baur; Aniades not Maeonides]
128 [13/11] Acidis, Galateaeque furtivi concubitus
128*  [K.]
Polyphemus et Acis Galateam Amant
Dire decus Nymphae frustra Polypheme recantas.
   Illa alium prae te; et hanc magis alter, amat.
Monte ferus residens Polyphemus, arundine cantat
   Et decus et laudes, Ű Galatea, tuas.
At tibi sordet amans, et fistula sordet amantis,
   Inque tuo gaudes Acin habere sinu.
129 [13/12] Acidem scopulo obruit Polyphemus
129*  [K.]
Impetitus a Polyphemo Acis in Fluuium Mutatur
Iratus Cyclops Acin saxo obruit, ille
   In liquidum fuso sanguine flumen abit.
Cum sibi dilecta Galatea viderat Acin
   Fortè Cyclops, vasto persequiturque gradu,
Et miserum iuuenem saxo obruit ille profuso
   In liquidum manans sanguine flumen abit.
130 [13/13] Deus marinus effectus Glaucus Scyllae nuptias ambit
130*  [K.]
Glaucus Piscator in Deum Marinum, Scyllam Adamauit
Glaucus amat Scyllam, sed enim perterrita monstro
   Illa fug‚ rupes et loca tuta subit.
Ad mare deposito dum Scylla vagatur amictu,
   E medijs properat Glaucus amator aquis,
Amplexusque rogat: sed enim perterrita monstro
   Illa fuga rupes, et loca tuta petit.
131 [14/1] Scylla Circes veneficis in monstrum marinum
131*  [K.]
Veneficijs Circes Scylla in Monstrum Marinum
Philtra parat Glaucus, dum se Scylla aequore mergit
   Arte illi fiunt crura femurque canes.
Philtra petit Glaucus, Scyllae quius excitet ignem,
   Filia cui solis tetra venena parat,
Scyllaque consueto dum corpus in aequore tingit,
   Mox rabidi fiunt crura, femurque canes.
132 [14/1a] Cercopes bonorum insidiatores in simias Iupiter transformat
[Not in Baur]
[14/1b -- not in Tempesta]
132  [K.]
Aeneae et Didonis Congressus Carthagine
Excipis Aenean Dido Regnoque animoque,
   Ne sis infelix excipe mente minus.
Nunc pius Aeneas Scyllae transverberat undas
   Carthaginemque petit, quae loca tuta dabit.
Dido etenim statuit periter considere regno,
   Et socium thalami adlegerat esse sui.
133 [14/1c] Apollo Sybillae Cumanae mille annorum aetatem indulget
[Not in Baur]
[14/1d -- not in Tempesta]
133  [K.]
Aeneae Descensus ad Inferos cum Sibylla Cumaea
Aeneam Cumis appulsum, manibus imis,
   In regno Ditis Diua Sibylla stitit.
Dido cupit fervens Acherontica regna videre,
   Aeneam comitem solliciteque petit
Rara cupido fuit: verum et mutabile semper
   Foemina, nec mirum dum neque nupta fuit.
134 [14/2] Ulyssis socios devorat Polyphemus
134*  [K.]
Achaemenides Polyphemi Barbariem Narrat Aeneae
Narrat Achaemenides Troian‚ naue receptus,
   Quanta tibi feritas barbariesque cyclops.
Affligens hominum trepidantia corpora saxis
   Ore Cyclops auido, ceu lea saeua, vorat.
Huic et Achaemenides pro certo rapina fuisset;
   Ni pius Aeneas puppe tulisset eum.
135 [14/3] Ulyssis socij a Circe in porcos
135  [K.]
Circen Adeunt Vlyssis Socii
Discit et Aeneas, vt Circen naue reuincta,
   Oratura adijt nautica turba Magam.
In truces abiêre viri gustando leones,
   Dulcia Circaea pocula sumpta manû.
Circe genus ficti magicans consignat amicum,
   Qui mel ore dedit, corde venena tegit.
136 [14/3a] Circes concubitum detestatur Picus
136*  [K.]
Picus venator Circes Amorem Auersatus in Picum Auem Mutatur
Cum Circes refugit metuenda cubilia, Picus,
   Hunc volucrem magico carmine saga facit.
Picus aprum praedam vult, cui sed Amasia Circe,
   Impia quem flagrans nocte diù fovet.
Multis origo mali fuerat venatio, cervus
   Nunc est Actaeon, tu pica Piccus eris.
[14/4 -- not in Tempesta]
137**  [K.]
Vlyssis Socii in Porcos Mutati a Circe
In turpes abiere Sues, quicunque biberunt
   Dulcia Circe‚ pocula mixta manu.
Cum Circe renuit sociare cubilia Picus,
      Hunc volucrem magico carmine saga facit.
Provida si pennas mater ante natura dedisset
   Picce fores Piccus, non pica Picce fores.
[14/4 -- not in Tempesta]
138**  [K.]
Vlysses Ope Mercurii Adigit Circen ad Reparandam in Sociis Formam
Ast ope Mercurij caut‚ suffultus Vlysses,
   A socijs cogit tollere spectra Deam.
Inde etiam mutat famulos in monstra ferarum,
   Qui dominum quaerunt per nemora alta suum.
Pergite transformes, Dominum sed quaerite vestrum,
   Dicite si obtigerit, nomine, fulve, meo.
137 [14/4b] Uxor Pici nomine Canens in auram mutatur
[Not in Baur]
138 [14/4c] Comites Diomedis indignatione Veneris in aues Diomedeas
[Not in Baur]
139 [14/5] Apulus pastor in oleastrum transit
139*  [K.]
Apulus Pastor Procax in Nymphas Mutatus in Oleastrum
Vertitur in truncum dicens conuicia Nymphis,
   Atque notam linguae fructus amarus habet.
Appulus immeritis dicit conuicia Nymphis,
   Dum faciles agitant prata per vda choros.
Se videt ergò nouis oleastrum surgere ramis,
   Iamque notam linguae fructus amarus habet.
140 [14/6] Berecynthia Aeneae classem in Nymphas transformat
140*  [K.]
Aeneae Classis in Nymphas Ope Berecynthiae Matris
Turnus in Aeneae puppes iniecerat ignes,
   At facit has Numen aequoris esse Deas.
Turnus in Aenae puppes iniecerat ignes,
   Non sinit has genetrix magna perire DeŻm:
Sed missis flammas extinguit ab aethere Nimbis,
   È ratibusque Deas aequoris inde facit.
141 [14/7] Aeneas Humitio flumine ablutus in Indigitem
141*  [K.]
Aeneas in Deum Indigitem
Abluit Aeneae mortalia fata Numicus,
   Et vehitur Veneris Diuus in astra rotis.
Annuit aethereos superŻm Rex magnus honores
   Aeneae, Paphia sic rogitante Dea,
Haec caput illius diuino lustrat odore,
   Et niueis secum fert super astra rotis.
144 [14/10] Romulus Martis intercessione deitate a Iove donatur
142*  [K.]
Romulus in Deum Quirinum
Mars petit, vt Diuis iungatur Romulus. ignes
   Aethera perstringunt Romulus astra subit.
Romulus vt tandem nitido sistatur Olympo
   Mars petit, his precibus Dijque, Deaeque fauent.
Nube dies tegitur, mittuntur fulgura coelo,
   Interea curru Romulus astra petit.
145 [14/11] Hersilia Romuli coniunx in Oram deam constituitur
143*  [K.]
Romuli Vxor Hersilia in Oram Deam
Hersilie coniunx dum coniuge luget ademto,
   Ipsa fit, obsequijs Iridis, Ora Dea.
Iris ad Hersiliam, quae coniuge luget adempto,
   Missa, iubet lachrymis tristibus esse modum.
Iliademque refert magni Iouis arce receptum,
   Quo sit et ipsa breui conspicienda loco.
142 [14/8] Vertumnus anili forma Pomonae sui amorem persuadet
144*  [K.]
Vertumnus in Anum
Pomona excultis virgo bene vivis in hortis.
   Casta caue, insidias haec meditatur anus.
Pomona assiduè vitam degebat in hortis
   Despiciens Venerem, despiciensque viros.
Hanc adit ora sibi Vertumnus anilia fingens,
   Et socij suadet gaudia inire tori.
143 [14/9] Iphidis suspendium animadvertens Anaxerete in lapidem mutatur
145*  [K.]
Iphis suspendio perit
Iphios ante fores tristis dum pendet amator,
   Iphis conspecto funere diriguit.
Iphis Anaxareten miserum spernebat amantem,
   Qui laqueo vitam finijt ante fores.
Huius vt aspexit virgo miserabile funus,
   In lapidem toto corpore diriguit.
146 [15/1] Hyppolitum Dianae impulsu ad vitam revocat Aesculapius et Virbius vocatur
149**  [K.]
Hippolytus Odio Nouercae Discerptus ab Equis in Virbium Mutatus
Hippolytus raptatus equis, ab Apolline vitae
   Redditur et nemorum fit, tibi Luna, Deus.
Indomitis excussus equis, per saxaque raptus
   Hippolytus lacero corpore fata subit.
Quisquis equis pelagoque suam concredere vitam
   Diligit, exitium noverit esse suum.
147 [15/2] Cippus regnum in Romanos detestans exilium eligit
146*  [K.]
Cippus Cornutus Omine Regni Accepto Sponte Exulat cum Gloria
Cippum Cornutum Regem fore dixerat augur
   Romae intra prohibet moenia ferre pedem.
Cornutum Cippum regem fore dixerat augur,
   Ingressum portas Martia Roma tuas:
At Romana aliquem gens nescia ferre tyrannum
   Illum intra prohibet moenia ferre pedem.
148 [15/3] Epidauro a Romanis Aesculapius ad urbis luem discutiendam sollicitatur
147*  [K.]
Legatis Romanis Aesculapius Noctu Apparet Epidauri
En patribus Rom‚ missis Epidaurius astat
   Et docet, vt sese ad patria regna vehant.
HÓc patribus Roma missis Epidaurius astat,
   Dum releuant molli corpora fessa toro.
Et medicam promittit opem sub imagine blandi
   Serpentis, baculo quem tenet ipse suo.
149 [15/4] Aesculapius in anguem conversus Romam advehitur
148*  [K.]
Aesculapius in Serpentem Mutatus Comitatur Romam
Romulidae gaudent medicoque Dracone recepto,
   Ad Latios properant per freta longa lares.
Phoebigena augustum subito conuersus in anguem
   Romanas placidè serpit ad vsque rates.
Aeneadae gaudent, medicoque sub angue, recepto
   Ad patrias properant per freta longa domos.
150 [15/5] Iulius Caesar Veneris beneficio in Cometam mutatur
150
Iulius Caesar in Cometen
Vulneribus Caesar Regnumque animamque remittit.
   Cometam iussit Diua micare Venus.
         [Image missing from our copy of Baur]  [K.] //
         Six-page handwritten index (Register)

Back to Top of Page