![]() |
Ovid Illustrated: The Renaissance Reception of Ovid in Image and Text featuring Metamorphoses illustrations by Virgil Solis et al., with a verse commentary by Johann Spreng (1563) Page assembled by Daniel Kinney Special thanks to Bradley Daigle and the generous assistance of U.Va. Special Collections |
![]() |
Title-page 1 [1/1] Orbis fabrica | Title-page 1 [K.] |
|
Vt Deus è nihilo sapienter cuncta creavit,
Hinc ea confuso aspexit inesse chaos. Numinis ast nutû pulchro discrimine cedunt, Suaviter omne facit, fortiter omne tenet. |
2 [1/2] Hominis
creatio
| 2* [K.] |
|
Hospitibus noua terra nouis iam gaudet et aer, Atque nouo liquidae pisce natantur aquae. Tum formans hominem magni Deùs arbiter aeui, Os iubet et mentem tollere ad astra piam. |
3 [1/3] Aetas
aurea
| 3* [K.] |
|
Falcifero sub rege aetas fuit aurea mundi, Omnia cùm tellus absque labore tulit. Otia securae tum plena quietis agebat Vulgus, et aeterno Vere nitebat humus. |
4 [1/4] Aetas
argentea
| 4 |
| [Image missing from our copy of Baur] [K.] |
5 [1/5] Aetas
Ferrea
| 5* [K.] |
|
Degenerauerunt magis ac magis vsque nepotes, Terribiles animis, terribilesque manu. Omne genus tandem vitiorum protulit aetas Ferrea, tum pulsa est fraude doloque fides. |
6 [1/6] Gigantomachia
| 6* [K.] |
|
Montibus accumulat montes genus saeua Gigantum, Et mouet aeterno bella nefanda Deo. Sed prostrata luit condignas fulmine poenas, Sic fatum infoelix impius omnis habet. |
[1/7 -- not in
Tempesta]
| 7* [K.] |
|
Dum scelera ac caedes regnant, superatque Deorum Nullus honor, toto nullus in orbe timor, Tum pater omnipotens, superùm praesenti senatu, Diluuio mundum perdere constituit. |
7 [1/9] Diluuium
| 8* [K.] |
|
Saeuit Hyems, densique ruunt de nubibus imbres, Transiliunt fines et maria alta suos. Altera pars hominum montes petit, altera siluas, Obruitur fusis sed locus omnis aquis. |
8 [1/11] Reparatio
generis humani
| 9* [K.] |
|
Deucalion, coniuxque (Themis quod iusserat antè) Post tergum iaciunt saxea frusta suum. Iacta viri manibus mox ora virilia sumunt, Foemineum reparat foemina casta genus. |
9 [1/12] Python ab
Apolline interficitur
| 10* [K.] |
|
Magnus Apollo suis perimit Pythona Sagittis, Qui noua tum populis causa timoris erat. Python ille nocens fuit exhalatio terrae, Quam radijs ardens soluit Apollo suis. |
[1/13 -- not in
Tempesta]
| 11** [K.] |
|
Daphnen Phoebus amat, sequiturque per auia amatam, Vt maneatque rogat: sed magis illa fugit. Lassa rogans Divos frondescere coepit, et ecce Mutata in laurum, laurea serta tulit. |
[1/16 -- not in
Tempesta]
| 12* [K.] |
|
Eximia est Io specie praelata puellis. Omnibus Argolicae quas peperêre nurus. Iuppiter hanc nebulis fugientem inuoluit, eamque Feruidus amplexus cogit inire nouos. |
[1/18 -- not in
Tempesta]
| 13* [K.] |
|
Pan sequitur Syringa, fugit pulcherrima Nympha, Dumque fugit, corpus mox fit arundo leuis. Quòd tenui cecinit Pan primus arundine, Syrinx; Propterea Arcadia fertur amata Deo. |
10 [1/19] Argus a Mercurio iugulatur
| 14* [K.] |
|
Amputat ense caput misero Cyllenius Argo, Huic dum membra graui pressa sopore iacent. Iuno oculis Argi caudam pauonis adornat, Inde auis haec penna versicolore nitet. |
11 [2/1] Funestas ad Phoebum Phaeton fundit
preces
| 15* [K.] |
|
Quodlibet affirmat Phaetonti munus Apollo, Illius vt verum se probet esse patrem. Hîc animo iuuenis nimium temerarius optat Vt semel igniferos ipse gubernet equos. |
12 [2/3] Phaetontis casus
| 16 [K.] |
|
Insipiens Phaeton Genitoris regere currum Dum cupit, et mollem, nec sapit, atquae capit. Non sibi damnificat soli, cui iure debetur, Absorbentur aquae, incineratur humus. |
[2/4 -- not in
Tempesta]
| 17** [K.] |
|
Fratris inexpletùm dum tristia funera deflent Heliades, cortex pectora durus obit. Regulus extinctum deplorat Cygnus amicum Qui modo Rex fuerat iam verè Cygnus erit. |
13 [2/6] Callisto a Iove comprimitur
| 18 [K.] |
|
Membra lavant Nymphae Dominâ suadente Dianâ Vt recreent corpus, sola Calisto negat Ventris onus gravidam designat, vestibus illa Exuitur, socio prohibeturque choro. |
[2/7 -- not in
Tempesta]
| 19* [K.] |
|
Arcas in aduersam sua spicula dirigit vrsam, Nescius hac matris corpora pelle regi. Iuppiter id prohibens in nubibus abstulit ambos, Fecit et Arctoi sidera clara poli. |
14 [2/9] Erichtonius cistella laxata
cernitur
| [Not in Baur] |
15
[2/10] Coronis in cornicem transformatur
| 20* [K.] |
|
Propter aquas vidit, visamque Coronida feruens Neptunus sequitur, vimque sequendo parat. Liberat hanc Pallas natis per brachia pennis, Cornicemque vocans, tu mea, dixit, eris. |
[2/10a -- not in
Tempesta]
| [omitted] |
|
[Not found in our edition;
UVM image based on Baur 53 (5/7b)] |
16 [2/11] Apollinis sagitta Coronis
transfigitur
| 21* [K.] |
|
Corpus nescio cui iunxisse Coronida vidit Coruus, et id Phoebo garrulus ipse refert. Ille animis ardens sinuosum corripit arcum, Perforat et telo pectora amata diu. |
17 [2/12] Ocyroe vaticinata in equam
| [Not in Baur] |
[2/13 -- not in
Tempesta]
| 22* [K.] |
|
Battus Abantiadae promissa silentia fallit, Indicioque locum prodit, et inde boues. Hunc Deus in lapidem transformat, is admonet omnes, Quam sit perfidiae poena luenda grauis. |
18 [2/14] Mercurius Herses amore accenditur
| 23* [K.] |
|
Palladis è templo redeuntes fortè puellas Dum videt interpres aliger ille Iouis, Protinus ex omni numero sibi deligit Hersen, Quae reliquas formae vincit honore suae. |
19 [2/15] Pallas Invidiam in Aglaurum
incitat
| 24* [K.] |
|
Hic adit Inuidiam Pallas, nigroque veneno Aglauro tingi mentem, animumque iubet. Inuidiae pictura docet tristissima, quam sit Tormentum vehemens inuidus ipse sibi. |
20 [2/16] Aglauros a Mercurio in lapidem
transformatur
| 25* [K.] |
|
Inuidiae Aglauros stimulis agitata, negabat Mercurio patriae limina prima domus. Ergò sibi totum sentit lapidescere corpus: Inuidia durum quid magis esse queat? |
21 [2/17] Iupiter tauri imagine Europam
rapit
| 26* [K.] |
|
Iuppiter ad thalamum rapturus Agenore natam Induit egregij candida membra bouis. Deceptamque vehit sinuosa per aequora tergo; Ex ducibus tauros saepe Cupido facit. |
22 [3/1] Draco Martius Cadmi socios
depascit
| [Not in Baur] |
23 [3/2] Draco a Cadmo interficitur
| 27* [K.] |
|
Cadmus vt ad fontem venit, comitesque necatos, Exitij autorem mox dat et ipse neci. Rex ille Draco, Cadmus quem Marte peremit, Ipsius et regni sceptra superba tulit. |
24 [3/3] Militum seges e draconis dentium
seminio
| 28* [K.] |
|
Palladis instinctu renouatis Cadmus in agris Vipereos dentes spargit, humoque tegit. Inde viri surgunt galeas, atque arma gerentes, Inque vicem propria seditione cadunt. |
25 [3/4] Dianae aspectu Actaeon in ceruum
| 29* [K.] |
|
Fingitur Actaeon nova sumere cornua cerui, Dum videt et comites, et sine veste Deam. Scilicet ingenio consuescunt esse feroci, Quos nimium syluae, praedaque capta iuuant. |
26 [3/5] Actaeon a proprijs canibus
discerpitur
| 30* [K.] |
|
Dum fugit Actaeon timidi sub imagine cerui, Inuadunt miserum, dilacerantque canes. Saepe exhaurit opes canibus venator alendis, Atque ita fit famulis praeda pudenda suis. |
27 [3/6] Semele divino Iovis concubitu
occiditur
| 31 [K.] |
|
Iupiter hîc Bacchum furtivos inter amores E Semelè generat, quod malè Iuno tulit. Illius instinctû divinos poscit amantem Amplexus; volitans perdidit ignis eam. |
28 [3/7] Amore sui inardescens Narcissus in florem
transmutatur
| 32* [K.] |
|
Cum propriam vidit speciem Narcissus in Vndis, Ardere insano coepit amore sui. Scilicet hoc homines vitio plerunque laborant, Vt placeat nimium quilibet ipse sibi. |
[3/8 -- not in
Tempesta]
| 33* [K.] |
|
In patria Bacchus puerili aetate triumphum Ducit, et ex hedera serta virente gerit. Nec portatur equis, sed onus matresque virique Dum subeunt, latè tympana rauca, sonant. |
29 [3/9] Tyrrheni nautae in Delphinos
| 35* [K.] |
|
Dum petitur Naxos latum tibi Bacche per aequor, Te fallax aliò nautica turba vehit. Quam puer in virides mutans Delphinas, honesti Asseris autorem sanguinis esse Iouem. |
30 [3/10] Pentheus a matre, sororibusque
discerpitur
| 34* [K.] |
|
Matres atque nurus celebrantes Orgia Bacchi Aggreditur Pentheus, et prohibere studet. Turba fatigatum plagis in frusta cruenta Distrahit: hunc finem nempe Tyrannus habet. |
31 [4/1] Thisbe leaenae aspectu territa,
fugit
| 36* [K.] |
|
Ad fontem Thisbe residens expectat amantem, Huc lea nocte boum sanguine sparsa venit. Illa petens latebras velamina summa relinquit, Quae madido lacerans inficit ore fera. |
32 [4/2] Thisbe Pyrami exemplum aemulata pectus sibi
transuerberat
| 37* [K.] |
|
Pyramus inueniens maculatam sanguine vestem, Ipse sibi proprio perforat ense latus. Hunc simul ac Thisbe videt, hic, ait, hic quoque mucro Me perimat, quo tu vita perempta iaces. |
33 [4/2a] Coniugis furtum Sol Vulcano
detegit
| [Not in Baur] |
34 [4/3] Martem Veneremque adulterantes Vulcanus reti suo
implicat
| 38* [K.] |
|
Haeret in amplexu dum Cypris adultera Martis, Mulciber arte noua cautus vtrumque capit. Et nitido cum Sole Deos mox conuocat, illi Numinibus risus ludibriumque iacent. |
35 [4/4] Leucothoe a Phoebo vim patitur
| 39* [K.] |
|
Eurynomes faciem mentitus Apollo, venustae Leucothoës thalamum nocte silente subit. Matris et in specie famulis discedere iussis, Mox habitum rursus sumit et ora Dei. |
36 [4/5] Hermaphroditus et Salmacis unum in corpus
abeunt
| 40 [K.] |
|
Dixeris extingui flammas glacialibus vndis Fonte ast Salmacidis haec calet, ille friget. Aggrediendo virum formantur corpora in unum Incerti generis, nunc Vir et hîc Mulier. |
37 [4/6] Iunonis ad Furias alloquium
| 41* [K.] |
|
Vt satiet Iuno memorem implacabilis iram, Atria nigrantis tristia Ditis adit. Et Furias, Athamantha velint vt perdere regem, Cum thalami socia, progenieque, rogat. |
38 [4/7] Thesiphone regem, reginamque in furorem
agit
| 42* [K.] |
|
Et face tartarea, dirisque tremenda colubris Tisiphone peragit iussa potentis herae. Reginamque suis, Regemque Athamanta venenis Inficit, ad Stygios et redit inde lacus. |
39 [4/8] Athamas Learchum interficit et Ino Melicertam in aequor
praecipitat
| 43* [K.] |
|
Mente carens Athamas natu minimum enecat, Ino In mare de scopulis cum seniore ruit. Dum famulae regni fatum miserabile deflent, Pars lapides fiunt, pars imitantur aues. |
43 [4/10] Atlas ob inhospitalitatem in montem sui
nominis
| 44** [K.] |
|
Adveniens magno Perseus ab Atlante per vnam Hospitium noctem, Sole cadente, petit. Rex negat, huic Perseus ostendit vt ora Medusae, Mons fit, et antiquum iam quoque nomen habet. |
40 [4/11] Perseus occisa bellua Andromedam
liberat
| 45* [K.] |
|
Infelix nimium religata ad saxa cathenis Andromede, monstris et data praeda fuit. Cernit Abantiades hanc, euictoque Dracone Liberat, et thalami ius dat habere sui. |
41 [4/12] Anguiparum Medusae caput praescindit
Perseus
| 46** [K.] |
|
Dum sopor altus habet metuendam crine Medusam, Callidus huis Perseus amputat ense caput. Nox erat; aeque aliam magis interemisse Sororem Cum poterat, ratio est, prodita crine suo. |
42 [5/1] Phineus Andromedae in nuptijs pugnam
concitat
| 47* [K.] |
|
Ense ferox, telisque potens Danaëius heros Miserat ad Stygios corpora multa lacus. Gorgoneae tandem quoque protulit ora Medusae Dira, quibus visis saxea turba stetit. |
44 [5/3] Pallas in Helicone Musas invisit
| 48* [K.] |
|
Fama noui fontis cùm Palladis attigit aures, Alatus rapido quem pede fecit equus, Mox Helicona petit sacrum, doctasque sorores, Et studium laudat dulce, probatque locum. |
45 [5/4] Musae dum Pyrenei vim effugiunt in aues
transformantur
| [Not in Baur] |
46 [5/5] Plutonis animum amore Proserpinae inflammat
Cupido
| 49* [K.] |
|
Vt Stygii Regis certo fera pectora telo Traiecit volucris, matre iubente, puer. Ilicet accensus furiales concipit ignes, Et Cereris natam mente, rotisque petit. |
47 [5/6] Rapta Proserpina Cyane in stagnum sui nominis
conuertitur
| 50* [K.] |
|
Infernas vehitur Proserpina rapta sub vmbras, Raptorem Cyane sed prohibere cupit. Ille hortatus equos, penetrat vi flumina Nymphae, Atque suas sedes virgine laetus adit. |
48 [5/7] Deridens Cererem puer in stellionem
abit
| 51* [K.] |
|
Orbe Ceres toto quaerens moestissima natam, Arenti immensam colligit ore sitim: Eque casa potum sumit, ridetque bibentem Dum Puer, is factus stellio, serpit humi. |
49 [5/7b] Ascalaphus a Proserpina in bubonem
mutatur
| 53 [K.] |
|
Mala Ditis rapuit septena Proserpina tutè Prodidit Ascalaphus: noctua dixit eris. Diva furens meritas nunc praebet vindice linguâ Poenas: haec arbor quam mala mala tulit. |
50 [5/7c] Sirenes Proserpinae comites in
aves
| [Not in Baur] |
51 [5/8] Arethusa ab Alpheo adamata in fontem sui nominis
conuertitur
| 52* [K.] |
|
Insequitur flagrans Arethusam veste carentem Alpheus, timidis passibus illa fugit. Sed lassata fuga, fer opem mihi, Delia, clamat. Clamantem spissa Delia nube tegit. |
52 [5/8a] Segetum vsum Triptolemum docet
Ceres
| [Not in Baur] |
53 [5/9] Lyncus in lyncem a Cerere
transformatur
| 54* [K.] |
|
Triptolemus vehitur Cereris per inania curru, Semina docturus credere iacta solo. Hospes at hunc Lyncus capientem nocte quietem Dum iugulare parat, Lynx citò factus abit. |
54 [6/0] Arachne in araneam a Pallade
convertitur
| 55 [K.] |
|
Pallade cum Dominâ texens certavit Arachne Fertur et immeritò succubuisse Deae. Victa liquit nomen, mutatur aranea, necdum Cessat ei labor, causa funesta sibi. |
55 [6/1] Niobes liberi sagittis ab Apolline et Diana
conficiuntur
| 56* [K.] |
|
Progeniem Niobe numerosa iactat, et ipsis Aequari superis seque suosque cupit, Huic sobolem perimunt omnem Phoebusque sororque Nempe solet fastum debita poena sequi. |
56 [6/2] Agrestes Lycij in ranas abeunt
| 57* [K.] |
|
Sole sub ardenti sitiens Latona gemellos Portat, at huic lympham rustica turba negat. Ergò illam fieri ranas Dea magna coëgit, His similes multos secula nostra vident. |
57 [6/2a] Marsyas cantu cum Phoebo contendit
| [Not in Baur] |
58 [6/3] Marsyas victus ab Apolline
excoriatur
| 58* [K.] |
|
Marsya quid demens Phoebum superare canendo Tentasti, misero iam cutis abstrahitur. Exemploque mones, ne quis temerarius vltrò Praestantes humili prouocet ore viros. |
59 [6/6] Tereus Philomenam vitiat
| 59* [K.] |
|
Abductam patriis Philomelam sedibus ardens Aggreditur Tereus, vi violatque fidem. Nec contentus eo, linguam ferro impius aufert, De scelere hoc possit ne miseranda queri. |
60 [6/8] Progne Ityn interficit et Tereo epulandum
proponit
| 60* [K.] |
|
Mater Itin puerum (visu miserabile) mactat, Apponitque fero viscera cocta patri. Vescenti Philomela caput cervice resectum Obijcit; attonita Rex capit arma manu. |
[6/9 -- not in
Tempesta]
| 61* [K.] |
|
Orithyian amans Boreas et stemmate claram, Et specie insignem per sua regna vehit. Hanc illi genitor bis terque negarat Erechtheus, Nunc ferus ereptam vendicat ipse sibi. |
61 [7/1] Iasonem velleris potiundi artem docet
Medea
| 62** [K.] |
|
Iam Medaea novo succensa ab Iasone amore, Et meliora videns, deteriora probat. Auxiliumque Duci promittit ut aure secum Vellera tam diro tutus ab hoste ferat. |
62 [7/2] Draconem velleris excubitorem sopit
Iason
| 63* [K.] |
|
Aesonides herbis sopit cantúque Draconem, Arboris auricomae qui vigil acer erat. Postmodò felici securus obambulat horto, Aurea cumque sua vellere mala rapit. |
63 [7/3] Deorum dearumque opem implorat
Medea
| [Not in Baur] |
64 [7/4] Aesoni decrepito inventam restituit
Medea
| 64* [K.] |
|
Phasias appositis aris, coctisque venenis, Ense ferit soceri languida membra sui: Exhaustoque cruore, nouo mox sanguine venas Replet, et hinc illi laeta iuuenta redit. |
65 [7/5] Medea Peliades in parricidium
stimulat
| [Not in Baur] |
66 [7/6] Cygnus in olorem Hiere in stagnum
vertuntur
| 65** [K.] |
|
Dum Peliam natae senio morbisque grauatum Interimunt, vitae spem melioris habent: Illa super freto trans aera vecta dracone Transsurgiit montem, Cygne sonore tuum. |
67 [7/7] Trucidatis liberis Medea fugam
capessit
| [Not in Baur] |
[7/7a -- Not in
Tempesta]
| 66 [K.] |
|
Aegaei nun iuncta thoro, propinare Medaea Huius dum gnato, mox aconita parat. Proditur. inde fugâ sibi consuluisse putabat, Nube tegit corpus cingitur arte suâ. |
68 [7/8] Cerberum domat Hercules
| [Not in Baur] |
[7/10 -- not in
Tempesta]
| 67* [K.] |
|
Iuno luem terris odiosa à pellice dictis Irrogat, et primum corripit illa pecus. Immoriuntur agris taurique, hominesque, feraeque; Cuncta iacent foedis plena cadaueribus. |
[7/11 -- not in
Tempesta]
| 68* [K.] |
|
Aeacus absumptos populos, desertaque rura Et vacuas quaeritur ciuibus esse domos. (Mira fides) hominum formicis Iuppiter artus Induit, atque nouo moenia ciue replet. |
69 [7/12] Cephalum amore perditissimo prosequitur
Aurora
| 69* [K.] |
|
More suo canibus solis comitantibus ibat Venatum Cephalus mane rubente nouo: Hunc Aurora rapit, sed enim mox inde remittit, Vxori tacitum vaticinata malum. |
70 [7/13] Cephalus et iaculo inevitabili, et cane pernicissimo a Procride
donatur
| 70* [K.] |
|
Munera dat Cephalo Procris iaculumque, canemque, Quae sibi donârat Cynthia magna prius. Non illo iaculo fuerat tum certius vllum Et melior pedibus non canis alter erat. |
71 [7/14] Procridem inscius interficit
Cephalus
| 71* [K.] |
|
Nomine adulterij Cephalum malè Procris habebat Suspectum, in syluas subsequiturque virum. Dumque latet, strepitumque facit, fera credita telo Traijcitur, donis et perit ipsa suis. |
72 [8/1] Minois pulchritudine inflammatur
Scylla
| 72* [K.] |
|
Moenia dum Nisi regis validissima longum, Terribili Minos obsidione premit, Hunc videt ex alta virgò Niseia turri, Et capitur demens hostis amore sui. |
73 [8/2] Purpureum parentis capillum Minoi offert
Scylla
| [Not in Baur] |
[8/3 -- not in
Tempesta]
| 73* [K.] |
|
Post domitos hostes, retinacula soluere Minos Imperat, et dubijs tendere vela Notis, Hîc dum Scilla furens spumantibus insilit vndis Fit, complexa ratem, Ciris, et auget aues. |
74 [8/4] Minotaurum Theseus vincit
| 74 [K.] |
|
Ingratus sponsam Theseus dum Ariadne reliquit, A Baccho moerens, sponte, corona datur Et iubet esse Deam; mens est decreta Deorum Appremiare bonos, plectere iustè malos. |
75 [8/5] Daedalus Icaro alto nimis ambienti
orbatur
| 75 [K.] |
|
Daedale praecedis, mox sumptis Icarus alis Aërias carpit cum genitore vias: Subuolat ad coelum propius, mox cera liquescit, Inque necaturas praecipitatur aquas. |
76 [8/7] Calidonius ab Atalanta aper primo vulneratus a Meleagro
interimitur
| 76* [K.] |
|
Vastabantur apro immani Calydonia rura, Inque casis tutum vix benè vulgus erat. Conficit hunc ferro Meleager regia proles, Et magni famam nominis inde refert. |
77 [8/8] Atalantae caput exuuiasque apri Meleager
offert
| 77* [K.] |
|
Ardet Atalantae forma Meleager et illi Terribilis donat terga caputque ferae. Hoc socij prohibent, clamorque minaeque sequuntur, Dantur et hinc fratrum corpora bina neci. |
[8/9 -- not in
Tempesta]
| 78* [K.] |
|
Thestias vt fratres miseranda caede peremptos Aspicit, vltrices instruit igne focos. Imponitque focis nati fatalia ligna, Cum quibus extinctus concidit ille simul. |
78 [8/10] Perimile in insulam
| 81* [K.] |
|
Hippodamas turpem gnatae dum senserat actum Praecipitem è scopulis in mare trusit eam: Hac Acheloe times: Neptunum accedisse oras Is quoque proscripsit; Insula Amata tua, est. |
[8/12 -- not in
Tempesta]
| [omitted] |
|
[Not found in our edition;
UVM image based on Baur 90 (9/10)] |
79 [8/14] Ceres ad Famem Nympham in Erisichtonis poenam
amandat
| 79* [K.] |
|
Ingens quercùs erat, Cereri gratissima, cuius Pendebat sacris multa tabella comis. Impius hanc famulos Erisichthon caedere cogit, Vulnera et ipse sua prima bipenne facit. |
80 [8/15] Insatiabili fame Erisichtonem torquet
Fames
| 80* [K.] |
|
Laesa Ceres volucri dimittit Oreada curru In Scythiam, ad moesta sordida tecta famis. Hanc iubet, vt rapidi fauces Erisichthonis intret, Illius et miseram cogat egere domum. |
81 [8/16] Diuersas induta formas Mitra diversis
divenditur
| 82 [K.] |
|
Attenuarat opes cunctas Erisichthon edendo, Nec tamen hinc dira est attenuata fames. Vendit inops etiam praestanti corpore natam, Illa fit aequorei libera regis ope. |
82 [9/1] Luctatur, et vincit Acheolum
Hercules
| 83* [K.] |
|
Amphitrioniades simul et Calydonius amnis De thalamo pugnant Deianira tuo. Et variet quamuis Achelous saepe figuram, Non minus Herculea vincitur ille manu. |
83 [9/2] Nessus Dianiram rapiens telo ab Hercule
configitur
| 84* [K.] |
|
Herculis vxorem vada per fluuialia Nessus Dum vehit, amplexu luxuriante premit, Corripit ille arcus, et pectora acumine ferri Traijcit, exhausto sanguine Nessus obit. |
84 [9/] Lernaei muneris gerulum in Euboicum mare praecipitat
Hercules
| [Not in Baur] |
85 [9/4] A parente Hercules deitate
honestatur
| 85 [K.] |
|
Post varios ausus generosaque facta peracta Hercules se vivum nun cremat ipse rogo. Humanos quamvis moriens sic liquerit artus Spectat eum numerus, gloria magna, Deum. |
86 [9/5] Iuno compressis genibus Alcmenae partum
differt
| 86* [K.] |
|
Nititur ad partum miseranda Alcmena, sed obstat Lucis honoratae quae Dea nomen habet. At delusa dolis famulae, sua vincla remittit, Nascitur et proles magna potensque Iouis. |
87 [9/6] Driope in arboris formam
transmigrat
| 87* [K.] |
|
Dilectum Dryope comitata sorore ferebat In gremio natum, vere tepente nouo, Vtque comas loti decerpsit, in arboris ipsa Frondentis speciem versa repentè stetit. |
88 [9/8] Biblis incesti ardoris repulsam passa in fontem commutatur
| 88* [K.] |
|
Iam patriae Caunus dulcissima liquerat arua, Sustinet hunc flagrans Byblis amore sequi. Tandem fessa cadit, lachrymisque soluta profusis Naïadum fons est munere facta nouus. |
89 [9/9] Lycti ad Telethusam circa prolem mandatum
| 89* [K.] |
|
Si pareret Lygdo coniunx Telethusa puellam, Protinus hanc letho clàm dare iussa fuit. Isis te contrà mandat sub imagine somni, Decipiat pariens vt Thelethusa virum. |
90 [9/10] Iphis Isidis commiseratione ex puella in marem
| 90* [K.] |
|
Iphi tibi Lydus genitor despondet Ianthen, Sed nihil heu tete nescit habere viri. Adfert Isis opem, nam quae modò templa subibas Foemina, te puerum mater abire videt. |
91 [10/2] Euridice (respiciente Orpheo) ad inferos
revocatur
| 91* [K.] |
|
Threîcius vates pro coniuge supplicat Orco, (Tantum sancta fides sancto in amore valet) Eurydicenque suam recipit: sed dum malè cautus Respicit, ad Stygium mox redit illa nemus. |
92 [10/3] Cantus dulcedine Orpheus, saxa ferasque
demulcet
| 92* [K.] |
|
Orpheus blanda simul dum carmina voce susurrat, Atque simul citharae dulcia plectra mouet, Auditum properant syluaeque, genusque ferarum, Atque suum vatem multa salutat auis. |
93 [10/4] Cyparissus ab Apolline in arborem
commutatur
| 93* [K.] |
|
Vt ceruum iaculo Cyparissus fixit amatum, Atque anima vidit deficiente mori, Hoc, ait, imprudens feci, sunt Dij mihi testes Sensit et in frondes diriguisse comas. |
94 [10/5] In aquilam transformatus Iupiter Ganymedem
rapit
| 94* [K.] |
|
Alitis ipse suae speciem mentitus et ora Iuppiter, Iliaden aurea ad astra vehit. Is quoque iam fertur mensis astare Deorum, Et miscere Ioui pocula grata suo. |
95 [10/6] Hyacinthi cruor in florem sui
nominis
| 95* [K.] |
|
Occidit infelix Hyacinthus vulnere disci, Quem tulit in miseri fortior aura caput, Phoebus amans florem pueri de sanguine nasci, Perpetuò et tristes iussit habere notas. |
[10/8 -- not in
Tempesta]
| 96* [K.] |
|
Corpore vt insignem, sculpsit, facieque puellam Pygmalion, operis captus amore sui est. Imponensque toro, fiat precor haec mea coniux Dixit, et alma Venus viuere iussit ebur. |
96 [10/12] Perditè a Venere adamatur Adonis
| 97* [K.] |
|
Formosum sequitur flagrans Dea Cypria Adonim, Et nunc imbelles sollicitare feras, Inque sinu iuuenis requiem modò ducere gaudet, Osculaque in roseis figere longa genis. |
97 [10/13] Atalantam Veneris ope vincit
Hippomenes
| 98* [K.] |
|
Formosam Hippomenes Atalantam praepete cursu Vincit, connubio iungit eamque sibi. Attamen ille dolo vincit, mala aurea spargens, Quae dederat cultae Diua beata Cypri. |
98 [10/15] Apri dente Adonis interimitur
| 99** [K.] |
|
Vt ferus inguen Aper rupit tibi mollis Adoni, Tum simul est isto vulnere laesa Venus. Et canis et cygnus pariter gaudere recusant, Signaque tristitiae magna dedêre suae. |
99 [11/1] Orpheus a Bacchis discerpitur
| 100* [K.] |
|
Matrum turba frequens sacris operata Lyaei Orphea cantantem vocem, lyraque videt, Irruit inque pium saxis, hostisque poetam, Occisum manibus dilaceratque feris. |
100 [11/2] Serpens Orphei caput dilaniaturus in saxum ab Apolline
conuertitur
| [Not in Baur] |
101 [11/3] Ob restitutum Silenum Midae a Baccho defertur
optio
| 101* [K.] |
|
Rex Phrygiae stolidus verti cupiebat in aurum, Omne, quod admota tangeret ipse manu: At citò poenituit voti, cum denique posset Nec relevare famem, nec releuare sitim. |
102 [11/4] Midae ob iudicij crassitiem aures
asininae
| 102* [K.] |
|
Pan calamos inflat, cithara canit augur Apollo, Pana Deo praefert carminis arte Midas, Huic similes asinis affingit Delius aures: O quot habent fatuos secula nostra Midas. |
103 [11/5] Neptunus ob violatum a Laomedonte pactum eluuiem Troianis agris
immittit
| 103* [K.] |
|
Rex maris, ac Phoebus Troiae noua moenia condunt: Sed frangente datam Laomedonte fidem. Pontus obit terras, et regis filia monstro Poscitur, Alcidae quod fera claua necat. |
104 [11/6] Peleus Thetide vinculis coarctata
potitur
| 104** [K.] |
|
Vim parat Aeacides Thetidi, refugitque vicissim, Dum Cygni speciem tigridis atque subit. Vate sed admonitus laqueis innectit amicam, Et potitur votis laetus amore suis. |
105 [11/7] Chione ob linguae procacitatem à Diana
transfigitur
| 105* [K.] |
|
Mercurio, Phoeboque simul genitoribus, olim Cùm Chióne pueros edidit vna duos, Elatam gemino partu, specieque superbam Egregia, letho magna Diana dedit. |
106 [11/8] Psamantes Pelei, Thetidisque precibus expugnata lupum in saxum
mutat
| 106* [K.] |
|
Fortè suos Peleus spacioso in littore tauros Liquerat, hos sternit Martius ore lupus. Diua Thetis solido commutat marmore corpus, Atque feram pecori posse nocere vetat. |
107 [11/9] Ceyx Clarium oraculum petens, tempestate in Aegeo mari
obruitur
| 107* [K.] |
|
Saeuit hiems, densa tegitur caligine coelum Fluctibus et ventis aequora vasta fremunt: Interea Ceyx rapidis inuoluitur vndis, Alcyonemque vocat voce gemente suam. |
108 [11/10] Halcyone ob mariti reditum Iunoni
supplicat
| 108* [K.] |
|
Alcyone perijsse virum dum nescit, ad aras Thura ferens humili concipit ore preces. Irin Iuno vocat, discedunt nubila coelo, Et regnum Zephyri mitior aura tenet. |
109 [11/11] Iris Somno Iunonis mandata exponit
| 109* [K.] |
|
Nuncia Iunonis nigri penetralia Somni Intrat, in occiduo quae procul orbe iacent, Et iubet, Alcyonen adeant vt somnia, mersam Quae referant classem, fataque moesta viri. |
110 [11/12] Morpheus Ceycis corpus Halcyoni
representat
| 110* [K.] |
|
Ceycis Morpheus imitatur, et aegrae Alcyones thalamum nocte silente subit, Naufragiumque suum, miserandaque fata recenset, Et simul vt coniux defleat ista petit. |
111 [11/13] Aesacus Eperies mortem dolens ex scopulo se praecipitans abit in
mergum
| 111* [K.] |
|
Optatam sequitur per inhospita littora Nympham Aesacus, haec anguis dente perempta cadit. Ille dolore amens, scopulo se deijcit alto, Exceptum Thetys candida fecit auem. |
112 [12/1] Iphigenia Agamemnoni immolanda, à Diana (cerua eius in locum
substituta) surripitur
| 112* [K.] |
|
Ponat vt vnda minas ventis agitata, iubetur Mactari sacris Iphigenia focis. Nube sed objecta pauidam pro virgine ceruam Substituit nemorum quae Dea iura tenet. |
[12/1a -- not in
Tempesta]
| 113 [K.] |
|
Monte super celso domus est, quam fama Regina Possidet, heac passim nocte diûque patet: Et licet innumeri subeant redeantque per illam, Ned fragor auditur; sed piè cuncta volant. |
113 [12/2] Graecorum Troianorumque concursus
| 114* [K.] |
|
Argolici repetunt Helenam per tela, per enses Et ducibus Phrygijs praelia dira mouent. Saeuit at ante alios ferro bellator Achilles, Datque repentinae corpora multa neci. |
114 [12/3] Cygnus ab Achille interficitur
| [Not in Baur] |
115 [12/4] Caenis in virginitatis amissae solatium in virum fortissimum a
Neptuno transformatur
| 115* [K.; censored image] |
|
Aequoreo dilecta Deo pulcherrima Caenis Optat honorati corpus haberi viri. Praestat amans votum, necnon dat et insuper vltrò, Vt fieri nunquàm saucia membra queant. |
116 [12/5] Caeneus in Perithoi nuptijs a Centauris
interficitur
| 116 [K.] |
|
Caeneus et Theseus gladio par nobile fratrum Centauros laedunt, afficiuntque strage. Ne tamen invictos dic: succubuisse feruntur Omne quod inceëpit, desinit esse situm. |
[12/5c -- not in
Tempesta]
| 117 [K.] |
|
Hectora Pelides, Paris interfecit Achillem Invictum socij, quem cecinêre, Graij. Iuppiter invictus, Superum est invicta potestas, Haec sibi servârunt, Iura paterna poli. |
117 [13/1] Disceptatio inter Aiacem et Ulyssem propter arma
Achillis
| 118* [K.] |
|
Cum Telamoniade sapiens contendit Vlysses, Promptior hic lingua, fortior ille manu. Sed Laërte satus magni Ducis arma reportat: Eloquij tanta est gloria, tantus honor. |
118 [13/2] Thetidis permotus precibus Vulcanus arma Achilli
fabricat
| [Not in Baur] |
119 [13/3] Aiax mortem sibi consciscens, in florem
abit
| 119* [K.] |
|
Aiax Peliadae clypeo spoliatus et armis, Se perimit gladio protinus ipse suo. Quique tot egregios Heroas vicerat, ira Vincitur: ô quantum est, se superare decus. |
120 [13/4] Hecuba a Graecis (Troia exusta)
rapitur
| 120* [K.] |
|
In patriam Danai post fata nouissima Troiae Per mare longinquum nauibus ire parant. Ad classemque simul trahitur Priameia coniux, Quae miseris coelum questibus omne replet. |
121 [13/5] Polymnestor avaritia inductus Polydorum
trucidat
| 121* [K., miscaptioned (see 8/6)] |
|
Rex Priamus natum saeui Polymestoris aulam Miserat, atque auri pondera magna simul. At postquàm in cineres abierunt Pergama, frangens Hospitis ille fidem, te, Polydore, necat. |
122 [13/6] Polyxena manibus Achillis
immolatur
| 122* [K.] |
|
Cùm foret occiso mactanda Polyxena Achilli, Edidit haec forti tristia verba sono: Ipsa libens equidem moriar, vos sydera testor, Sed mea me genitrix orba dolere facit. |
123 [13/7] Hecuba trucidatum a Polymnestore Polydorum
reperit
| 123* [K.] |
|
Dum petit aequoreas Hecube moestissima lymphas, Abluat vt natae vulnera dira suae, Inuenit extincti Polydori in littore corpus, Et causam luctus hinc grauioris habet. |
124 [13/8] Hecuba Polymnestori oculos eruit
| 124* [K.] |
|
Per missas Hecube famulas Polymestora regem (Audacem faciunt ira, dolorque) vocat, Inuolat inque feros oculos animosa tyranni, Eruit et saeuis lumina saeua genis. |
125 [13/9] Aurora a Iovi Memnoni, mortis honorem
petit
| 125* [K.] |
|
Occidit Iliacis Memnon bellator in oris, Illius hoc ardet corpus inane rogo. Matre petente aliquem nati infelicis honorem, Innumeras volucres vsta fauilla parit. |
126 [13/10] Aeneae in parentem pietas
| 126* [K.] |
|
Longaeuum per tela patrem, mediosque per ignes Aeneas humeris dulce reportat onus. Nec fera tela viro quicquam nocuêre, nec ignes: Scilicet est pietas numine tuta Dei. |
[13/10a -- not in
Tempesta]
| 127 [K.] |
|
Aeneam profugum, Rex Annius excipit almus Hospitio, pariter munera grata ferens: Hoc Anchisiadis meruit virtutis imago Possidet insuetos virtus ubique lares. |
127 [13/10b] Maeonides Pyrenei vim effugientes in
aues
| [Not in Baur; Aniades not Maeonides] |
128 [13/11] Acidis, Galateaeque furtivi
concubitus
| 128* [K.] |
|
Monte ferus residens Polyphemus, arundine cantat Et decus et laudes, ô Galatea, tuas. At tibi sordet amans, et fistula sordet amantis, Inque tuo gaudes Acin habere sinu. |
129 [13/12] Acidem scopulo obruit Polyphemus
| 129* [K.] |
|
Cum sibi dilecta Galatea viderat Acin Fortè Cyclops, vasto persequiturque gradu, Et miserum iuuenem saxo obruit ille profuso In liquidum manans sanguine flumen abit. |
130 [13/13] Deus marinus effectus Glaucus Scyllae nuptias
ambit
| 130* [K.] |
|
Ad mare deposito dum Scylla vagatur amictu, E medijs properat Glaucus amator aquis, Amplexusque rogat: sed enim perterrita monstro Illa fuga rupes, et loca tuta petit. |
131 [14/1] Scylla Circes veneficis in monstrum
marinum
| 131* [K.] |
|
Philtra petit Glaucus, Scyllae quius excitet ignem, Filia cui solis tetra venena parat, Scyllaque consueto dum corpus in aequore tingit, Mox rabidi fiunt crura, femurque canes. |
132 [14/1a] Cercopes bonorum insidiatores in simias Iupiter
transformat
| [Not in Baur] |
[14/1b -- not in
Tempesta]
| 132 [K.] |
|
Nunc pius Aeneas Scyllae transverberat undas Carthaginemque petit, quae loca tuta dabit. Dido etenim statuit periter considere regno, Et socium thalami adlegerat esse sui. |
133 [14/1c] Apollo Sybillae Cumanae mille annorum aetatem
indulget
| [Not in Baur] |
[14/1d -- not in
Tempesta]
| 133 [K.] |
|
Dido cupit fervens Acherontica regna videre, Aeneam comitem solliciteque petit Rara cupido fuit: verum et mutabile semper Foemina, nec mirum dum neque nupta fuit. |
134 [14/2] Ulyssis socios devorat Polyphemus
| 134* [K.] |
|
Affligens hominum trepidantia corpora saxis Ore Cyclops auido, ceu lea saeua, vorat. Huic et Achaemenides pro certo rapina fuisset; Ni pius Aeneas puppe tulisset eum. |
135 [14/3] Ulyssis socij a Circe in porcos
| 135 [K.] |
|
In truces abiêre viri gustando leones, Dulcia Circaea pocula sumpta manû. Circe genus ficti magicans consignat amicum, Qui mel ore dedit, corde venena tegit. |
136 [14/3a] Circes concubitum detestatur Picus
| 136* [K.] |
|
Picus aprum praedam vult, cui sed Amasia Circe, Impia quem flagrans nocte diù fovet. Multis origo mali fuerat venatio, cervus Nunc est Actaeon, tu pica Piccus eris. |
[14/4 -- not in
Tempesta]
| 137** [K.] |
|
Cum Circe renuit sociare cubilia Picus, Hunc volucrem magico carmine saga facit. Provida si pennas mater ante natura dedisset Picce fores Piccus, non pica Picce fores. |
[14/4 -- not in
Tempesta]
| 138** [K.] |
|
Inde etiam mutat famulos in monstra ferarum, Qui dominum quaerunt per nemora alta suum. Pergite transformes, Dominum sed quaerite vestrum, Dicite si obtigerit, nomine, fulve, meo. |
137 [14/4b] Uxor Pici nomine Canens in auram
mutatur
| [Not in Baur] |
138 [14/4c] Comites Diomedis indignatione Veneris in aues
Diomedeas
| [Not in Baur] |
139 [14/5] Apulus pastor in oleastrum transit
| 139* [K.] |
|
Appulus immeritis dicit conuicia Nymphis, Dum faciles agitant prata per vda choros. Se videt ergò nouis oleastrum surgere ramis, Iamque notam linguae fructus amarus habet. |
140 [14/6] Berecynthia Aeneae classem in Nymphas
transformat
| 140* [K.] |
|
Turnus in Aenae puppes iniecerat ignes, Non sinit has genetrix magna perire Deûm: Sed missis flammas extinguit ab aethere Nimbis, È ratibusque Deas aequoris inde facit. |
141 [14/7] Aeneas Humitio flumine ablutus in
Indigitem
| 141* [K.] |
|
Annuit aethereos superûm Rex magnus honores Aeneae, Paphia sic rogitante Dea, Haec caput illius diuino lustrat odore, Et niueis secum fert super astra rotis. |
144 [14/10] Romulus Martis intercessione deitate a Iove
donatur
| 142* [K.] |
|
Romulus vt tandem nitido sistatur Olympo Mars petit, his precibus Dijque, Deaeque fauent. Nube dies tegitur, mittuntur fulgura coelo, Interea curru Romulus astra petit. |
145 [14/11] Hersilia Romuli coniunx in Oram deam
constituitur
| 143* [K.] |
|
Iris ad Hersiliam, quae coniuge luget adempto, Missa, iubet lachrymis tristibus esse modum. Iliademque refert magni Iouis arce receptum, Quo sit et ipsa breui conspicienda loco. |
142 [14/8] Vertumnus anili forma Pomonae sui amorem
persuadet
| 144* [K.] |
|
Pomona assiduè vitam degebat in hortis Despiciens Venerem, despiciensque viros. Hanc adit ora sibi Vertumnus anilia fingens, Et socij suadet gaudia inire tori. |
143 [14/9] Iphidis suspendium animadvertens Anaxerete in lapidem
mutatur
| 145* [K.] |
|
Iphis Anaxareten miserum spernebat amantem, Qui laqueo vitam finijt ante fores. Huius vt aspexit virgo miserabile funus, In lapidem toto corpore diriguit. |
146 [15/1] Hyppolitum Dianae impulsu ad vitam revocat Aesculapius et Virbius
vocatur
| 149** [K.] |
|
Indomitis excussus equis, per saxaque raptus Hippolytus lacero corpore fata subit. Quisquis equis pelagoque suam concredere vitam Diligit, exitium noverit esse suum. |
147 [15/2] Cippus regnum in Romanos detestans exilium
eligit
| 146* [K.] |
|
Cornutum Cippum regem fore dixerat augur, Ingressum portas Martia Roma tuas: At Romana aliquem gens nescia ferre tyrannum Illum intra prohibet moenia ferre pedem. |
148 [15/3] Epidauro a Romanis Aesculapius ad urbis luem discutiendam
sollicitatur
| 147* [K.] |
|
Hîc patribus Roma missis Epidaurius astat, Dum releuant molli corpora fessa toro. Et medicam promittit opem sub imagine blandi Serpentis, baculo quem tenet ipse suo. |
149 [15/4] Aesculapius in anguem conversus Romam
advehitur
| 148* [K.] |
|
Phoebigena augustum subito conuersus in anguem Romanas placidè serpit ad vsque rates. Aeneadae gaudent, medicoque sub angue, recepto Ad patrias properant per freta longa domos. |
150 [15/5] Iulius Caesar Veneris beneficio in Cometam
mutatur
| 150 |
|
[Image missing from our copy of Baur] [K.] // Six-page handwritten index (Register) |